quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit
propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te
absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane
quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis
sedentibus et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure
propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi
ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es
et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam
respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu
nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur domum tuam sicut
Rachel et Liam quae aedificaverunt domum Israhel ut sit exemplum virtutis in
Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem