cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis
dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque
consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens
Aaron et filii eius comedent eos
locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar
filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte
moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis
domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit
et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum
polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in
quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic
postea mundabuntur
qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam
matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris
ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo
quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam
loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios
Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant
apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens
quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
a quintodecimo ergo die mensis septimi quando
congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem
diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies
sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis
remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus
revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam
pristinam
et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de
terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec
sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter
filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi