postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo
maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes
eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam
per quam ambulare consueverant
qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus
inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et
occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt
transire quemquam
quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes
Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc
exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis
Nepthalim et de filiis Zabulon
tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens
pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus
capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram
qui soporem morti socians defecit et mortuus est
dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est
cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt
patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus nunc autem
dereliquit nos et tradidit in manibus Madian
cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo
suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi
quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere
cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae
funditus coaequavit
qui nunc surrexistis contra domum patris mei et
interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et
constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sychem eo
quod frater vester sit
filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova
fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et
diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque
Dominum et non colebant eum
occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim
reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset
obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid Ephrateus es
quo dicente non sum
interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur
spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens
statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et ceciderunt in
illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia
cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in
filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de
Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi
accipe quia placuit oculis meis
cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson
blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si
facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos vocastis
ad nuptias ut spoliaretis
quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens
odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei
non vis mihi exponere at ille respondit patri meo et matri nolui dicere et
tibi indicare potero
quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent
quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et
conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum
ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret
qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim
vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad
odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et
soluta
aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini
et egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum et vires
recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla
usque in praesentem diem
veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque
dixerunt decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et
quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si feceris dabimus
tibi singuli mille centum argenteos
latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei
expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula
quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine cum odorem ignis
acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius
tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam
ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero
matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam
eroque ut ceteri homines
ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque
fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem
quae ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat
miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae
quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et
diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum
pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt
ibi
euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque
populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem
securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a
Sidone atque a cunctis hominibus separatum
dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad
considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in domibus istis
sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid vobis placeat
secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque
blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quae
suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer eius
eumque vidisset occurrit ei laetus
surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero
cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et
propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc laetum diem et cras
proficisceris ut vadas in domum tuam
qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et
pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus
Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult
recipere
illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu
reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est
absque iugo et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad
dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut
abutamur eo
qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo
consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps
certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux
vester
ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino
usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad
dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille respondit
ascendite ad eum et inite certamen
et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus
consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam
contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus
ascendite cras enim tradam eos in manus vestras
sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et
fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut
primo et secundo die et caederent per duas semitas terga vertentes quarum una
ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros
et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia
decem milia virorum de universo Israhel habitatores urbis ad certamina
provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non
intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus
quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt
in solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon in illa
quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia viros et
cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo milia
ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas
Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et
ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem
oppidi Lebona
cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos
queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt
eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis
et a vestra parte peccatum est