donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et
vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester
daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestrae et
habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Iordanem contra
solis ortum
misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros
exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque
Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et
quieverunt apud eam
et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui
portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae
inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una
mole consistent
steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis
intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum
Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur
Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent
fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue
portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat
iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique
posuerunt eos
postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui
habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui
propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis
coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit
in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel
Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia
quae habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel usque in
praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent
Hiericho in tempore illo inprecatus est Iosue dicens
filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et
usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de
tribu Iuda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios
Israhel
percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis
triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque
Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar
aquae liquefactum est
surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in
crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in medio tui est
Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc
contaminatus est scelere
vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et
ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et
concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei
argentumque fossa humo operui
tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et
pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves
ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo
duxerunt eos ad vallem Achor
viri autem civitatis qui persequebantur Iosue
respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non
potuerunt ultra huc illucque diffugere praesertim cum hii qui simulaverant
fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent
regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum
et solis occasum praecepitque et deposuerunt cadaver eius de cruce
proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo
lapidum qui permanet usque in praesentem diem
omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices
stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam
foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem
Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et
primum quidem benedixit populo Israhel
perrexeruntque ad Iosue qui tunc morabatur in castris
Galgalae et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus
pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israhel ad eos atque
dixerunt
qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae
promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et
disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus
animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus
quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet
cepisset Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi
eius sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitae ad Israhel
et essent foederati eorum
habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue
qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus
tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium
convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis
cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu
Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui
sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii
Israhel
quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel
percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius non dimiserunt
in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho
cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et
omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea fuerant commoratae
non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron
cuncta quae in ea repperit consumens gladio
tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui
percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas
Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit
omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias
hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et
possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque
ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem
hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii
Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani
usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in
possessionem tribubus Israhel singulis partes suas
in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et
Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est
usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam
concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est
usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est
Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie
octoginta quinque annorum sum
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra
aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab
australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt
exitus eius ad fontem Rogel
veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue
filii Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut
daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis iuxta imperium
Domini possessionem in medio fratrum patris earum
fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan
et viculi eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis
suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores
Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia
pars urbis Nofeth
quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium
Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam
acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit
eis Moses famulus Domini
descenditque in partem montis qui respicit vallem
filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte
vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad
austrum et pervenit ad fontem Rogel
et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et
pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac
possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan
patris sui
hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar
sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum
Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt
terram
hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et
advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius
percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare
cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam
ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis
mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis
Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata
illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra
tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in
Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros
fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos
in tabernacula sua et benedixisset illis
reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et
dimidia tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan ut
intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta imperium
Domini in manu Mosi
quod si putatis inmundam esse terram possessionis
vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate
inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato
altari praeter altare Domini Dei vestri
sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram
vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre
holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii
vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino
absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius
vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas
offerendas praeter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante
tabernaculum eius
iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat
ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex
latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de
terra hac optima quam tradidit vobis
eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod
pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque
velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam
tradidit vobis
clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel qui posuit
tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos
viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim et habitastis in
solitudine multo tempore
transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho
pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Ferezeus et
Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in
manus vestras
sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio
vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum
diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in
quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino
Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de
terra Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et
custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos
transivimus