si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de
medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam
manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro
vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis
septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui
non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et
ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra
portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu
cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam
possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et
Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum septem gentes
multo maioris numeri quam tu es et robustiores te
neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui
ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te
introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento
pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen
eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac
decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus
quae vovistis Domino
sin autem comedere volueris et te esus carnium
delectarit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit
tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive
mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et
cervum comedes
sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem
elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula
atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et reficieris coram
Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam
propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur
quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de
terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam
tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem
elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei
et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum
omni tempore
venietque Levites qui aliam non habet partem nec
possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas
sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in
cunctis operibus manuum tuarum quae feceris
cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in
corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere
fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad
Dominum et fiat tibi in peccatum
et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et
filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et
advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit
Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
si difficile et ambiguum apud te iudicium esse
perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non
lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad
locum quem elegerit Dominus Deus tuus
ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis
dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et
percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui
occisus est odium prius habuisse monstratur
si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris
equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem
non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra
Aegypti
duces quoque per singulas turmas audiente exercitu
proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam
vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet
illam
quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus
circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec
securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo
nec potest bellantium contra te augere numerum
et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum
eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter
rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus
intra portas tuas
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis
operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum
in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus
ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis
et in unum omni populo congregato tam viris quam
mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant
et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis
huius
dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus
tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad
quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet
foedus quod pepigi cum eo
et irascetur furor meus contra eum in die illo et
derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem
invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia
non est Deus mecum invenerunt me haec mala
postquam invenerint eum mala multa et adflictiones
respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore
seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam
introducam eum in terram quam ei pollicitus sum
novi enim quod post mortem meam inique agetis et
declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis mala in
extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum
per opera manuum vestrarum