ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod
trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod
adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet
funes tabernaculi et omnia utensilia eius
ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius
utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla
cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent
vectes
cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et
omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut
portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera
filiorum Caath in tabernaculo foederis
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius
pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et
sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum
tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt
cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet
caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem
zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione
maledicta congessit
ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare
coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest
ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis
altitudine super terram
utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta
solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne
cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est
reverti in Aegyptum
ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne
quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum
Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente
Domino ad Mosen
quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam
offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita
dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod
inmundum est redimi facias
obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non
ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur
via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus
terminos tuos
misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui
habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce
egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra
me
pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione
quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic
non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non
habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt
victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem
quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente
succedunt
ex media quoque parte filiorum Israhel accipies
quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque
animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem
similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit
et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et
foris suburbana