Revelation
- apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere
servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum
servo suo Iohanni
- qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu
Christi quaecumque vidit
- beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et
servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est
- Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis
et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem
spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
- et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus
mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis
nostris in sanguine suo
- et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi
gloria et imperium in saecula saeculorum amen
- ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui
eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen
- ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus
Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
- ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et
regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum
Dei et testimonium Iesu
- fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem
magnam tamquam tubae
- dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem
ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et
Philadelphiam et Laodiciam
- et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum
et conversus vidi septem candelabra aurea
- et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis
vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
- caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana
alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis
- et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti
et vox illius tamquam vox aquarum multarum
- et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius
gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute
sua
- et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus
et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et
novissimus
- et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula
saeculorum et habeo claves mortis et inferni
- scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet
fieri post haec
- sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea
et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum
et candelabra septem septem ecclesiae sunt
- angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem
stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
- scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non
potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et
invenisti eos mendaces
- et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et
non defecisti
- sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam
reliquisti
- memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et
prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo
nisi paenitentiam egeris
- sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego
odi
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei
- et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et
novissimus qui fuit mortuus et vivit
- scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es
et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt
synagoga Satanae
- nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est
diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus
decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui
vicerit non laedetur a morte secunda
- et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet
rompheam utraque parte acutam
- scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen
meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis
qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
- sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes
doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel
edere et fornicari
- ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
- similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito
et pugnabo cum illis in gladio oris mei
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in
calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit
- et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius
Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco
- novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et
patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus
- sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel
quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et
manducare de idolothytis
- et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult
paeniteri a fornicatione sua
- ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in
tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius
- et filios eius interficiam in morte et scient omnes
ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum
secundum opera vestra
- vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque
non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae
quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus
- tamen id quod habetis tenete donec veniam
- et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera
mea dabo illi potestatem super gentes
- et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli
confringentur
- sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam
matutinam
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
- et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet
septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod
vivas et mortuus es
- esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non
enim invenio opera tua plena coram Deo meo
- in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva
et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua
hora veniam ad te
- sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt
vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
- qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo
nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram
angelis eius
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
- et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit
sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et
cludit et nemo aperit
- scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo
potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non
negasti nomen meum
- ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse
et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante
pedes tuos et scient quia ego dilexi te
- quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo
ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes
in terra
- venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam
- qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et
foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen
civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen
meum novum
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
- et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen
testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei
- scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus
utinam frigidus esses aut calidus
- sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam
te evomere ex ore meo
- quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo
et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus
- suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples
fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et
collyrio inungue oculos tuos ut videas
- ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et
paenitentiam age
- ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam
et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum
- qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et
ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
- post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox
prima quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et
ostendam tibi quae oportet fieri post haec
- statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo
et supra sedem sedens
- et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et
sardini et iris erat in circuitu sedis similis visioni zmaragdinae
- et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super
thronos viginti quattuor seniores sedentes circumamictos vestimentis albis et
in capitibus eorum coronas aureas
- et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et
septem lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus Dei
- et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile
cristallo et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena
oculis ante et retro
- et animal primum simile leoni et secundum animal simile
vitulo et tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum animal simile
aquilae volanti
- et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et
in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte
dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est
et qui venturus est
- et cum darent illa animalia gloriam et honorem et
benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum
- procident viginti quattuor seniores ante sedentem in
throno et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas suas
ante thronum dicentes
- dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et
honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant
et creata sunt
- et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum
intus et foris signatum sigillis septem
- et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est
dignus aperire librum et solvere signacula eius
- et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus
terram aperire librum neque respicere illum
- et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est
aperire librum nec videre eum
- et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit
leo de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula eius
- et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et
in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et
oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram
- et venit et accepit de dextera sedentis de throno
- et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti
quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et fialas
aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum
- et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere
librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo
in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione
- et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et
regnabunt super terram
- et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu
throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium
- dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est
accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et
gloriam et benedictionem
- et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et
sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes
sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula
saeculorum
- et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt
et adoraverunt
- et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et
audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem tonitrui veni
- et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum
habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret
- et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal
dicens veni
- et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum
datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et
datus est illi gladius magnus
- et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal
dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super eum habebat
stateram in manu sua
- et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium
dicentem bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum
et oleum ne laeseris
- et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti
animalis dicentis veni et vidi
- et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi
Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes
terrae interficere gladio fame et morte et bestiis terrae
- et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare
animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod
habebant
- et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus
et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in
terra
- et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est
illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et
fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi
- et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus
factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna
tota facta est sicut sanguis
- et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus
mittit grossos suos cum vento magno movetur
- et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et
insulae de locis suis motae sunt
- et reges terrae et principes et tribuni et divites et
fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium
- et dicunt montibus et petris cadite super nos et
abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni
- quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit
stare
- post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor
angulos terrae tenentes quattuor ventos terrae ne flaret ventus super terram
neque super mare neque in ullam arborem
- et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem
signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est
nocere terrae et mari
- dicens nolite nocere terrae neque mari neque arboribus
quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum
- et audivi numerum signatorum centum quadraginta quattuor
milia signati ex omni tribu filiorum Israhel
- ex tribu Iuda duodecim milia signati ex tribu Ruben
duodecim milia ex tribu Gad duodecim milia
- ex tribu Aser duodecim milia ex tribu Nepthalim duodecim
milia ex tribu Manasse duodecim milia
- ex tribu Symeon duodecim milia ex tribu Levi duodecim
milia ex tribu Issachar duodecim milia
- ex tribu Zabulon duodecim milia ex tribu Ioseph duodecim
milia ex tribu Beniamin duodecim milia signati
- post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat
ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum
et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum
- et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui
sedet super thronum et agno
- et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et
quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et
adoraverunt Deum
- dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et
gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula
saeculorum amen
- et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui
amicti sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt
- et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui
veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in
sanguine agni
- ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in
templo eius et qui sedet in throno habitabit super illos
- non esurient neque sitient amplius neque cadet super
illos sol neque ullus aestus
- quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et
deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis
eorum
- et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium
in caelo quasi media hora
- et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae
sunt illis septem tubae
- et alius angelus venit et stetit ante altare habens
turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus
sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum
- et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de
manu angeli coram Deo
- et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne
altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et
terraemotus
- et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se
ut tuba canerent
- et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta
in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et
tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est
- et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus
igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis
- et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et
tertia pars navium interiit
- et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo
stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum
et in fontes aquarum
- et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia
pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae
factae sunt
- et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia
pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur
tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter
- et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium
caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris
vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri
- et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de caelo
cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi
- et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut
fumus fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei
- et de fumo exierunt lucustae in terram et data est illis
potestas sicut habent potestatem scorpiones terrae
- et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque
omne viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non habent signum Dei
in frontibus
- et datum est illis ne occiderent eos sed ut cruciarentur
mensibus quinque et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum percutit hominem
- et in diebus illis quaerent homines mortem et non
invenient eam et desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis
- et similitudines lucustarum similes equis paratis in
proelium et super capita earum tamquam coronae similes auro et facies earum
sicut facies hominum
- et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes
earum sicut leonum erant
- et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum
earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum
- et habebant caudas similes scorpionum et aculei in caudis
earum potestas earum nocere hominibus mensibus quinque
- et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen
hebraice Abaddon graece autem Apollyon et latine habet nomen Exterminans
- vae unum abiit ecce veniunt adhuc duo vae post haec
- et sextus angelus tuba cecinit et audivi vocem unum ex
cornibus altaris aurei quod est ante oculos Dei
- dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor
angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate
- et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam
et diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum
- et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia
audivi numerum eorum
- et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos
habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant
tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur
- ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de
igne et fumo et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum
- potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum
nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita et in his nocent
- et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque
paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent daemonia et
simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea quae neque videre
possunt neque audire neque ambulare
- et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a
veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis
- et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo
amictum nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes
eius tamquam columna ignis
- et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem
suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram
- et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum
clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas
- et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et
audivi vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem tonitrua et noli
ea scribere
- et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram
levavit manum suam ad caelum
- et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit
caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt et mare et quae
in eo sunt quia tempus amplius non erit
- sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba
canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos
prophetas
- et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et
dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra
terram
- et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et
dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in
ore tuo erit dulce tamquam mel
- et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat
in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter
meus
- et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et
gentibus et linguis et regibus multis
- et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et
metire templum Dei et altare et adorantes in eo
- atrium autem quod est foris templum eice foras et ne
metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt
mensibus quadraginta duobus
- et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille
ducentis sexaginta amicti saccos
- hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini
terrae stantes
- et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum
et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum
occidi
- hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus
prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in
sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint
- et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de
abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos
- et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur
spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est
- et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus
corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinunt poni in
monumentis
- et inhabitantes terram gaudebunt super illis et
iucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetae cruciaverunt
eos qui inhabitant super terram
- et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo
intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super
eos qui viderunt eos
- et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis
ascendite huc et ascenderunt in caelum in nube et viderunt illos inimici eorum
- et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima
pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem
milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli
- vae secundum abiit ecce vae tertium veniet cito
- et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces
magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et
Christi eius et regnabit in saecula saeculorum
- et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent
in sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum
- dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui
es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti
- et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus
mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et
timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt
terram
- et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca
testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces et terraemotus
et grando magna
- et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et
luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim
- et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut
pariat
- et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus
rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem
diademata
- et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et
misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum
peperisset filium eius devoraret
- et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes
in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius
- et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a
Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta
- et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius
proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius
- et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius
in caelo
- et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui
vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in
terram et angeli eius cum illo missi sunt
- et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est
salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus
est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri
die ac nocte
- et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter
verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem
- propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae
terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod
modicum tempus habet
- et postquam vidit draco quod proiectus est in terram
persecutus est mulierem quae peperit masculum
- et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut
volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et
dimidium temporis a facie serpentis
- et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam
flumen ut eam faceret trahi a flumine
- et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et
absorbuit flumen quod misit draco de ore suo
- et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium
cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium
Iesu
- et stetit super harenam maris
- et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita
septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super
capita eius nomina blasphemiae
- et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius
sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et
potestatem magnam
- et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et
plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam
- et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et
adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum
ea
- et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data
est illi potestas facere menses quadraginta duo
- et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare
nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant
- et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere
illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem
- et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non
sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi
- si quis habet aurem audiat
- qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio
occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum
- et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat
cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco
- et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in
conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam
primam cuius curata est plaga mortis
- et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo
descendere in terram in conspectu hominum
- et seducit habitantes terram propter signa quae data
sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut
faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit
- et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut
et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem
bestiae occidantur
- et faciet omnes pusillos et magnos et divites et
pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in
frontibus suis
- et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet
caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius
- hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum
bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex
- et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum
illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris
eius scriptum in frontibus suis
- et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum
et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum
citharizantium in citharis suis
- et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante
quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa
centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra
- hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines
enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex
hominibus primitiae Deo et agno
- et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula
sunt
- et vidi alterum angelum volantem per medium caelum
habentem evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et
super omnem gentem et tribum et linguam et populum
- dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia
venit hora iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et
fontes aquarum
- et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit
Babylon illa magna quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes
gentes
- et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce
magna si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit caracterem in
fronte sua aut in manu sua
- et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in
calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum
sanctorum et ante conspectum agni
- et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum
ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et
imaginem eius et si quis acceperit caracterem nominis eius
- hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei
et fidem Iesu
- et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui
qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a
laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos
- et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem
similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua
falcem acutam
- et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad
sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur
quoniam aruit messis terrae
- et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram
et messa est terra
- et alius angelus exivit de templo quod est in caelo
habens et ipse falcem acutam
- et alius angelus de altari qui habet potestatem supra
ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem
tuam acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae eius
- et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit
vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum
- et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis
de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta
- et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos
septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira
Dei
- et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui
vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius stantes supra mare
vitreum habentes citharas Dei
- et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni
dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae
viae tuae rex saeculorum
- quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia
solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam
iudicia tua manifestata sunt
- et post haec vidi et ecce apertum est templum tabernaculi
testimonii in caelo
- et exierunt septem angeli habentes septem plagas de
templo vestiti lapide mundo candido et praecincti circa pectora zonis
aureis
- et unus ex quattuor animalibus dedit septem angelis
septem fialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum
- et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de
virtute eius et nemo poterat introire in templum donec consummarentur
septem plagae septem angelorum
- et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis
ite et effundite septem fialas irae Dei in terram
- et abiit primus et effudit fialam suam in terram et
factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem
bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius
- et secundus effudit fialam suam in mare et factus est
sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari
- et tertius effudit fialam suam super flumina et super
fontes aquarum et factus est sanguis
- et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et
qui eras sanctus quia haec iudicasti
- quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et
sanguinem eis dedisti bibere digni sunt
- et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera
et iusta iudicia tua
- et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi
aestu adficere homines et igni
- et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt
nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut
darent illi gloriam
- et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et
factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore
- et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et
vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis
- et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum
Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
- et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore
pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum
- sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et
procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum
Dei omnipotentis
- ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit
vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius
- et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice
Hermagedon
- et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox
magna de templo a throno dicens factum est
- et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et
terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt
super terram talis terraemotus sic magnus
- et facta est civitas magna in tres partes et civitates
gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei
calicem vini indignationis irae eius
- et omnis insula fugit et montes non sunt inventi
- et grando magna sicut talentum descendit de caelo in
homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna
facta est vehementer
- et venit unus de septem angelis qui habebant septem
fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem
meretricis magnae quae sedet super aquas multas
- cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui
inhabitant terram de vino prostitutionis eius
- et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem
sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita
septem et cornua decem
- et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata
auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum
abominationum et inmunditia fornicationis eius
- et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna
mater fornicationum et abominationum terrae
- et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de
sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna
- et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam
sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et
decem cornua
- bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de
abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt
scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat
et non est
- et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita
septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt
- quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum
venerit oportet illum breve tempus manere
- et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de
septem est et in interitum vadit
- et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum
nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam
- hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam
bestiae tradunt
- hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam
Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et
fideles
- et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet
populi sunt et gentes et linguae
- et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient
fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt et
ipsam igni concremabunt
- Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi
placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei
- et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet
regnum super reges terrae
- et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo
habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria eius
- et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit
Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis
spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae
- quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et
reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de virtute
deliciarum eius divites facti sunt
- et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa
populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non
accipiatis
- quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et
recordatus est Deus iniquitatum eius
- reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia
secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum
- quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date
illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum
et luctum non videbo
- ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et
fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam
- et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui
cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum
incendii eius
- longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes
vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit
iudicium tuum
- et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam
quoniam merces eorum nemo emet amplius
- mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis
et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa
eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore
- et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et
turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium et equorum
et raedarum et mancipiorum et animarum hominum
- et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia
pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient
- mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe
stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes
- et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat
byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et
margaritis
- quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et
omnis gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria
operantur longe steterunt
- et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes
quae similis civitati huic magnae
- et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt
flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua divites facti sunt
omnes qui habent naves in mari de pretiis eius quoniam una hora desolata est
- exulta super eam caelum et sancti et apostoli et
prophetae quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa
- et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem
magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas
et ultra iam non invenietur
- et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et
tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in
te amplius et vox molae non audietur in te amplius
- et lux lucernae non lucebit tibi amplius et vox sponsi
et sponsae non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes
terrae quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes
- et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est
et omnium qui interfecti sunt in terra
- post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in
caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est
- quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de
meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit
sanguinem servorum suorum de manibus eius
- et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in
saecula saeculorum
- et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor
animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia
- et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro
omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni
- et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem
aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia
quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens
- gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt
nuptiae agni et uxor eius praeparavit se
- et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens
candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum
- et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni
vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt
- et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi
vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium
Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae
- et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui
sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat
et pugnat
- oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius
diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse
- et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur
nomen eius Verbum Dei
- et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis
albis vestiti byssinum album mundum
- et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso
percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular
vini furoris irae Dei omnipotentis
- et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex
regum et Dominus dominantium
- et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce
magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini
ad cenam magnam Dei
- ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et
carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium
liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum
- et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum
congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu
eius
- et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui
fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae
qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis
sulphure
- et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui
procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum
- et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem
abyssi et catenam magnam in manu sua
- et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est
diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille
- et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum
ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet
illum solvi modico tempore
- et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est
illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et
qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in
frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille
annis
- ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille
anni haec est resurrectio prima
- beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima
in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi
et regnabunt cum illo mille annis
- et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de
carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos
terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut
harena maris
- et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt
castra sanctorum et civitatem dilectam
- et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et
diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et
bestia
- et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in
saecula saeculorum
- et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a
cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis
- et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu
throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et
iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera
ipsorum
- et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus
dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum
opera ipsorum
- et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors
secunda est stagnum ignis
- et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus
est in stagnum ignis
- et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum
et prima terra abiit et mare iam non est
- et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem
de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo
- et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce
tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius
erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus
- et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors
ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima
abierunt
- et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et
dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
- et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium
et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
- qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit
mihi filius
- timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et
fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum
erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda
- et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas
septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi
sponsam uxorem agni
- et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et
ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo
- habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi
pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum
- et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim
et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina
duodecim tribuum filiorum Israhel
- ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab
austro portae tres et ab occasu portae tres
- et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in
ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni
- et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem
auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum
- et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta
est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia
duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt
- et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor
cubitorum mensura hominis quae est angeli
- et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero
civitas auro mundo simile vitro mundo
- fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata
fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus
zmaragdus
- quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus
octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus
duodecimus amethistus
- et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas
et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum
mundum tamquam vitrum perlucidum
- et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens
templum illius est et agnus
- et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam
claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus
- et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae
adferent gloriam suam et honorem in illam
- et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit
illic
- et adferent gloriam et honorem gentium in illam
- nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens
abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni
- et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam
cristallum procedentem de sede Dei et agni
- in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum
vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et
folia ligni ad sanitatem gentium
- et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni
in illa erunt et servi eius servient illi
- et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
- et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae
neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in
saecula saeculorum
- et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et
Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis
quae oportet fieri cito
- et ecce venio velociter beatus qui custodit verba
prophetiae libri huius
- et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam
audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec
ostendebat
- et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et
fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum
adora
- et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius
tempus enim prope est
- qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat
adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc
- ecce venio cito et merces mea mecum est reddere
unicuique secundum opera sua
- ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et
finis
- beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in
ligno vitae et portis intrent in civitatem
- foris canes et venefici et inpudici et homicidae et
idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium
- ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in
ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina
- et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat
veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
- contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius
si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro
isto
- et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius
auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae
scripta sunt in libro isto
- dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito
amen veni Domine Iesu
- gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus
Prev: Jude Up