Jude
- Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in
Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis
- misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur
- carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de
communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari
semel traditae sanctis fidei
- subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti
sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et
solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes
- commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam
Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt
perdidit
- angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed
dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub
caligine reservavit
- sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo
exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis
aeterni poenam sustinentes
- similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem
spernunt maiestates autem blasphemant
- cum Michahel archangelus cum diabolo disputans
altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae
sed dixit imperet tibi Dominus
- hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant
quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his
corrumpuntur
- vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede
effusi sunt et contradictione Core perierunt
- hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore
semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores
autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae
- fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera
errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est
- prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens
ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
- facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de
omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris
quae locuti sunt contra eum peccatores impii
- hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua
ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa
- vos autem carissimi memores estote verborum quae
praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
- quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient
inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum
- hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes
- vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos
sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes
- ipsos vos in dilectione Dei servate
- et hos quidem arguite iudicatos
- illos vero salvate de igne rapientes aliis autem
miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam
- ei autem qui potest vos conservare sine peccato et
constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione
- soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum
nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc
et in omnia saecula amen
Next: Revelation
Prev: 3
John Up