2 John
- senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in
veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem
- propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit
in aeternum
- sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a
Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate
- gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes
in veritate sicut mandatum accepimus a Patre
- et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens
tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
- et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc
mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
- quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non
confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus
- videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut
mercedem plenam accipiatis
- omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum
non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet
- si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite
recipere eum in domum nec have ei dixeritis
- qui enim dicit illi have communicat operibus illius
malignis
- plura habens vobis scribere nolui per cartam et
atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium
vestrum plenum sit
- salutant te filii sororis tuae electae
Next: 3
John Prev: 1 John Up