2 Peter
- Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui
coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu
Christi
- gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini
nostri
- quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et
pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et
virtute
- per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per
haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est
concupiscentiae corruptionem
- vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide
vestra virtutem in virtute autem scientiam
- in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem
patientiam in patientia autem pietatem
- in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem
fraternitatis caritatem
- haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine
fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione
- cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans
oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum
- quapropter fratres magis satagite ut per bona opera
certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non
peccabitis aliquando
- sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in
aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi
- propter quod incipiam vos semper commonere de his et
quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate
- iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo
suscitare vos in commonitione
- certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum
quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi
- dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum
meum ut horum memoriam faciatis
- non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini
nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius
magnitudinis
- accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce
delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus
in quo mihi conplacui
- et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus
cum ipso in monte sancto
- et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene
facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies
inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris
- hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae
propria interpretatione non fit
- non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia
sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines
- fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in
vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum
qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem
- et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis
blasphemabitur
- et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus
iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat
- si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed
rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos
reservari
- et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae
praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens
- et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens
eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens
- et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria
conversatione eruit
- aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui
diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant
- novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in
diem iudicii cruciandos reservare
- magis autem eos qui post carnem in concupiscentia
inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas
non metuunt blasphemantes
- ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non
portant adversum se execrabile iudicium
- hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in
captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione
sua et peribunt
- percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes
diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis
luxuriantes vobiscum
- oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti
pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis
filii
- derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam
ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit
- correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in
hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam
- hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus
exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur
- superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis
carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur
- libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint
corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est
- si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione
Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta
sunt eis posteriora deteriora prioribus
- melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam
post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto
mandato
- contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad
suum vomitum et sus lota in volutabro luti
- hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in
quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
- ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis
prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris
- hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in
deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
- dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim
patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
- latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et
terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo
- per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
- caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi
sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
- unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud
Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
- non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos
nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
- adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno
impetu transient elementa vero calore solventur
- cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet
esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
- expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam
caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
- novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius
expectamus in quibus iustitia habitat
- propter quod carissimi haec expectantes satis agite
inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
- et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut
et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit
vobis
- sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in
quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant
sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
- vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium
errore transducti excidatis a propria firmitate
- crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et
salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen
Next: 1
John Prev: 1 Peter Up