1 Peter
- Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis
Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
- secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione
Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et
pax multiplicetur
- benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui
secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per
resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
- in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et
inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis
- qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem
paratam revelari in tempore novissimo
- in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in
variis temptationibus
- ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod
perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in
revelatione Iesu Christi
- quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non
videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata
- reportantes finem fidei vestrae salutem animarum
- de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae
qui de futura in vobis gratia prophetaverunt
- scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis
Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et
posteriores glorias
- quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem
ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos
Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere
- propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii
perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu
Christi
- quasi filii oboedientiae non configurati prioribus
ignorantiae vestrae desideriis
- sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti
in omni conversatione sitis
- quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum
- et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum
iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore
conversamini
- scientes quod non corruptibilibus argento vel auro
redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis
- sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et
inmaculati Christi
- praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati
autem novissimis temporibus propter vos
- qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a
mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo
- animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in
fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius
- renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per
verbum Dei vivi et permanentis
- quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam
flos faeni exaruit faenum et flos decidit
- verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem
verbum quod evangelizatum est in vos
- deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et
simulationes et invidias et omnes detractiones
- sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac
concupiscite ut in eo crescatis in salutem
- si gustastis quoniam dulcis Dominus
- ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem
reprobatum a Deo autem electum honorificatum
- et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus
spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per
Iesum Christum
- propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion
lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non
confundetur
- vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis
quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
- et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo
nec credunt in quod et positi sunt
- vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta
populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit
in admirabile lumen suum
- qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non
consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
- carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere
vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
- conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in
eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus
considerantes glorificent Deum in die visitationis
- subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum
sive regi quasi praecellenti
- sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam
malefactorum laudem vero bonorum
- quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere
faciatis inprudentium hominum ignorantiam
- quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae
libertatem sed sicut servi Dei
- omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem
honorificate
- servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et
modestis sed etiam discolis
- haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet
quis tristitias patiens iniuste
- quae enim gloria est si peccantes et colaphizati
suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia
apud Deum
- in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro
vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
- qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore
ipsius
- qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non
comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
- qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super
lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
- eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc
ad pastorem et episcopum animarum vestrarum
- similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non
credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant
- considerantes in timore castam conversationem vestram
- quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio
auri aut indumenti vestimentorum cultus
- sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate
quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
- sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo
ornabant se subiectae propriis viris
- sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius
estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem
- viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi
infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae
vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
- in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis
amatores misericordes humiles
- non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto
sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem
hereditate possideatis
- qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos
coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
- declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et
persequatur eam
- quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces
eorum vultus autem Domini super facientes mala
- et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
- sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem
autem eorum ne timueritis et non conturbemini
- Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris
parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis
est spe
- sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut
in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in
Christo conversationem
- melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati
quam malefacientes
- quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus
pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem
spiritu
- in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens
praedicavit
- qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei
patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae
salvae factae sunt per aquam
- quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non
carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per
resurrectionem Iesu Christi
- qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi
angelis et potestatibus et virtutibus
- Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione
armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis
- ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod
reliquum est in carne vivat temporis
- sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium
consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis
comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus
- in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem
luxuriae confusionem blasphemantes
- qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et
mortuos
- propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut
iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum
spiritu
- omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes
et vigilate in orationibus
- ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam
habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum
- hospitales invicem sine murmuratione
- unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam
administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
- si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat
tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per
Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen
- carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad
temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat
- sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in
revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
- si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae
Dei Spiritus in vobis requiescit
- nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut
maledicus aut alienorum appetitor
- si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem
Deum in isto nomine
- quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem
primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
- et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit
- itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei
fideli creatori commendant animas suas in benefactis
- seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et
testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae
communicator
- pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto
sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
- neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex
animo
- et cum apparuerit princeps pastorum percipietis
inmarcescibilem gloriae coronam
- similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes
autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus
autem dat gratiam
- humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in
tempore visitationis
- omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam
ipsi cura est de vobis
- sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus
tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret
- cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae
in mundo est vestrae fraternitati fieri
- Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam
gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
- ipsi imperium in saecula saeculorum amen
- per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter
scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
- salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus
filius meus
- salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus
qui estis in Christo
Next: 2
Peter Prev: James Up