James
- Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim
tribubus quae sunt in dispersione salutem
- omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus
variis incideritis
- scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
- patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et
integri in nullo deficientes
- si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo
qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
- postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat
similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
- non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
- vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
- glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
- dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni
transibit
- exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et
flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus
suis marcescet
- beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus
fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
- nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim
intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
- unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua
abstractus et inlectus
- dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum
peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
- nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
- omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est
descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis
obumbratio
- voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium
aliquod creaturae eius
- scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad
audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
- ira enim viri iustitiam Dei non operatur
- propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam
malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas
vestras
- estote autem factores verbi et non auditores tantum
fallentes vosmet ipsos
- quia si quis auditor est verbi et non factor hic
conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
- consideravit enim se et abiit et statim oblitus est
qualis fuerit
- qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et
permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in
facto suo erit
- si quis autem putat se religiosum esse non refrenans
linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
- religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est
visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab
hoc saeculo
- fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem
Domini nostri Iesu Christi gloriae
- etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum
habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
- et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et
dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub
scabillo pedum meorum
- nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices
cogitationum iniquarum
- audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes
in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus
diligentibus se
- vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per
potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
- nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est
super vos
- si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas
diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
- si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a
lege quasi transgressores
- quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in
uno factus est omnium reus
- qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod
si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
- sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis
incipientes iudicari
- iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit
misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
- quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere
opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
- si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu
cotidiano
- dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace
calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt
corporis quid proderit
- sic et fides si non habeat opera mortua est in semet
ipsam
- sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende
mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
- tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones
credunt et contremescunt
- vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus
otiosa est
- Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est
offerens Isaac filium suum super altare
- vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex
operibus fides consummata est
- et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et
reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
- videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex
fide tantum
- similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus
iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
- sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides
sine operibus mortua est
- nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam
maius iudicium sumitis
- in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non
offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
- si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum
nobis et omne corpus illorum circumferimus
- ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur
circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
- ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat
ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
- et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua
constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam
nativitatis nostrae inflammata a gehenna
- omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium
etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
- linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum
plena veneno mortifero
- in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa
maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
- ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet
fratres mei haec ita fieri
- numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram
aquam
- numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis
ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
- quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona
conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
- quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus
vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
- non est ista sapientia desursum descendens sed terrena
animalis diabolica
- ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus
pravum
- quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica
est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus
bonis non iudicans sine simulatione
- fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus
pacem
- unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis
vestris quae militant in membris vestris
- concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non
potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non
postulatis
- petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in
concupiscentiis vestris insumatis
- adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est
Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei
constituitur
- aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam
concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
- maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis
resistit humilibus autem dat gratiam
- subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et
fugiet a vobis
- adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus
peccatores et purificate corda duplices animo
- miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum
convertatur et gaudium in maerorem
- humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
- nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit
fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si
autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
- unus est legislator et iudex qui potest perdere et
liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
- ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam
civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
- qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita
vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
- pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus
faciemus hoc aut illud
- nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio
talis maligna est
- scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est
illi
- age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae
advenient vobis
- divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a
tineis comesta sunt
- aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in
testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis
in novissimis diebus
- ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras
qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth
introiit
- epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda
vestra in die occisionis
- addixistis occidistis iustum non resistit vobis
- patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini
ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec
accipiat temporivum et serotinum
- patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam
adventus Domini adpropinquavit
- nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini
ecce iudex ante ianuam adsistit
- exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas
qui locuti sunt in nomine Domini
- ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob
audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator
- ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per
caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem
vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
- tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
- infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et
orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
- et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum
Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
- confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro
invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
- Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione
oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
- et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit
fructum suum
- fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et
converterit quis eum
- scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab
errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem
peccatorum
Next: 1
Peter Prev: Hebrews Up