Philemon
- Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni
dilecto et adiutori nostro
- et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et
ecclesiae quae in domo tua est
- gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo
- gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in
orationibus meis
- audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu
et in omnes sanctos
- ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis
boni in nobis in Christo Iesu
- gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua
quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
- propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu
imperandi tibi quod ad rem pertinet
- propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus
senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
- obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
- qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et
mihi utilis
- quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
- quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi
ministraret in vinculis evangelii
- sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut
ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
- forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum
illum recipere
- iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem
maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
- si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
- si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
- ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi
quod et te ipsum mihi debes
- ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in
Domino
- confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et
super id quod dico facies
- simul autem et para mihi hospitium nam spero per
orationes vestras donari me vobis
- salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
- Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
- gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen
Next: Hebrews
Prev: Titus Up