Titus
- Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum
fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
- in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus
ante tempora saecularia
- manifestavit autem temporibus suis verbum suum in
praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
- Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a
Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
- huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt
corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
- si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens
fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
- oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei
dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non
turpilucri cupidum
- sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
- amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem
sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui
contradicunt arguere
- sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores
maxime qui de circumcisione sunt
- quos oportet redargui qui universas domos subvertunt
docentes quae non oportet turpis lucri gratia
- dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses
semper mendaces malae bestiae ventres pigri
- testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos
dure ut sani sint in fide
- non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum
aversantium se a veritate
- omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus
nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
- confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt
abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi
- tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
- senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione
patientia
- anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino
multo servientes bene docentes
- ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament
filios diligant
- prudentes castas domus curam habentes benignas subditas
suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
- iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
- in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in
doctrina integritatem gravitatem
- verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est
vereatur nihil habens malum dicere de nobis
- servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non
contradicentes
- non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut
doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
- apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
- erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia
desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
- expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et
salvatoris nostri Iesu Christi
- qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni
iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
- haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo
te contemnat
- admone illos principibus et potestatibus subditos esse
dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
- neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem
ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
- eramus enim et nos aliquando insipientes increduli
errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et
invidia agentes odibiles odientes invicem
- cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris
nostri Dei
- non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum
suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et
renovationis Spiritus Sancti
- quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem
nostrum
- ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem
vitae aeternae
- fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent
bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
- stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones
et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
- hereticum hominem post unam et secundam correptionem
devita
- sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit
proprio iudicio condemnatus
- cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me
venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
- Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut
nihil illis desit
- discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus
necessarios ut non sint infructuosi
- salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in
fide gratia Dei cum omnibus vobis amen
Next: Philemon
Prev: 2 Timothy
Up