2 Timothy
- Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum
promissionem vitae quae est in Christo Iesu
- Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo
Patre et Christo Iesu Domino nostro
- gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia
pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac
die
- desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio
implear
- recordationem accipiens eius fidei quae est in te non
ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice
certus sum autem quod et in te
- propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei
quae est in te per inpositionem manuum mearum
- non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et
dilectionis et sobrietatis
- noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me
vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
- qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum
opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in
Christo Iesu ante tempora saecularia
- manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris
nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et
incorruptionem per evangelium
- in quo positus sum ego praedicator et apostolus et
magister gentium
- ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio
enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum
diem
- formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et
dilectione in Christo Iesu
- bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat
in nobis
- scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex
quibus est Phygelus et Hermogenes
- det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me
refrigeravit et catenam meam non erubuit
- sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
- det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa
die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
- tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo
Iesu
- et quae audisti a me per multos testes haec commenda
fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
- labora sicut bonus miles Christi Iesu
- nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei
placeat cui se probavit
- nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime
certaverit
- laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
- intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus
intellectum
- memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine
David secundum evangelium meum
- in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed
verbum Dei non est alligatum
- ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem
consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
- fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
- si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille
negabit nos
- si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non
potest
- haec commone testificans coram Domino noli verbis
contendere in nihil utile ad subversionem audientium
- sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium
inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
- profana autem inaniloquia devita multum enim proficient
ad impietatem
- et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et
Philetus
- qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam
factam et subvertunt quorundam fidem
- sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc
cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat
nomen Domini
- in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea
sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in
contumeliam
- si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem
sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
- iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam
fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
- stultas autem et sine disciplina quaestiones devita
sciens quia generant lites
- servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum
esse ad omnes docibilem patientem
- cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det
illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
- et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad
ipsius voluntatem
- hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt
tempora periculosa
- et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi
blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
- sine affectione sine pace criminatores incontinentes
inmites sine benignitate
- proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam
Dei
- habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius
abnegantes et hos devita
- ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt
mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
- semper discentes et numquam ad scientiam veritatis
pervenientes
- quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita
et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
- sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta
erit omnibus sicut et illorum fuit
- tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem
propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
- persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae
Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
- et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu
persecutionem patientur
- mali autem homines et seductores proficient in peius
errantes et in errorem mittentes
- tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt
tibi sciens a quo didiceris
- et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint
instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
- omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum
ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
- ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
- testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est
vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
- praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra
increpa in omni patientia et doctrina
- erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed
ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
- et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem
convertentur
- tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae
ministerium tuum imple
- ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
- bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
- in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet
mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui
diligunt adventum eius
- festina venire ad me cito
- Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit
Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
- Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est
enim mihi utilis in ministerium
- Tychicum autem misi Ephesum
- paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers
et libros maxime autem membranas
- Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei
Dominus secundum opera eius
- quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
- in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me
dereliquerunt non illis reputetur
- Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me
praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
- liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet
in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
- saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
- Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui
infirmum Mileti
- festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens
et Linus et Claudia et fratres omnes
- Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen
Next: Titus
Prev: 1 Timothy
Up