1 Timothy
- Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei
salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
- Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a
Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
- sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam
ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
- neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae
quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide
- finis autem praecepti est caritas de corde puro et
conscientia bona et fide non ficta
- a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
- volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae
loquuntur neque de quibus adfirmant
- scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
- sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et
non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis
et matricidis homicidis
- fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis
mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
- quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod
creditum est mihi
- gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino
nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
- qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus
sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
- superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et
dilectione quae est in Christo Iesu
- fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus
Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
- sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo
ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui
credituri sunt illi in vitam aeternam
- regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor
et gloria in saecula saeculorum amen
- hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum
praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
- habens fidem et bonam conscientiam quam quidam
repellentes circa fidem naufragaverunt
- ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae
ut discant non blasphemare
- obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes
postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
- pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam
et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
- hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
- qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem
veritatis venire
- unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo
Christus Iesus
- qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium
temporibus suis
- in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem
dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
- volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus
sine ira et disceptatione
- similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et
sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel
veste pretiosa
- sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera
bona
- mulier in silentio discat cum omni subiectione
- docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum
sed esse in silentio
- Adam enim primus formatus est deinde Eva
- et Adam non est seductus mulier autem seducta in
praevaricatione fuit
- salvabitur autem per filiorum generationem si
permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
- fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus
desiderat
- oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris
virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
- non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum
non cupidum
- suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum
omni castitate
- si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae
Dei diligentiam habebit
- non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat
diaboli
- oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui
foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
- diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino
deditos non turpe lucrum sectantes
- habentes mysterium fidei in conscientia pura
- et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum
crimen habentes
- mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias
fideles in omnibus
- diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene
praesunt et suis domibus
- qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent
et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
- haec tibi scribo sperans venire ad te cito
- si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo
Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
- et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod
manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis
praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
- Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis
temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et
doctrinis daemoniorum
- in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium
suam conscientiam
- prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad
percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
- quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum
gratiarum actione percipitur
- sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
- haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu
enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
- ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad
pietatem
- nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas
autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
- fidelis sermo et omni acceptione dignus
- in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in
Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
- praecipe haec et doce
- nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto
fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
- dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
- noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi
per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
- haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus
sit omnibus
- adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens
et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
- seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut
fratres
- anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
- viduas honora quae vere viduae sunt
- si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum
domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est
coram Deo
- quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et
instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
- nam quae in deliciis est vivens mortua est
- et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
- si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non
habet fidem negavit et est infideli deterior
- vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit
unius viri uxor
- in operibus bonis testimonium habens si filios educavit
si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus
subministravit si omne opus bonum subsecuta est
- adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae
fuerint in Christo nubere volunt
- habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
- simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum
otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
- volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres
familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
- iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
- si qua fidelis habet viduas subministret illis et non
gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
- qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni
habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
- dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et
dignus operarius mercede sua
- adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub
duobus et tribus testibus
- peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem
habeant
- testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut
haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
- manus cito nemini inposueris neque communicaveris
peccatis alienis te ipsum castum custodi
- noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter
stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
- quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad
iudicium quosdam autem et subsequuntur
- similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se
habent abscondi non possunt
- quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore
dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
- qui autem fideles habent dominos non contemnant quia
fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii
participes sunt haec doce et exhortare
- si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus
Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
- superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et
pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae
suspiciones malae
- conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate
privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
- est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
- nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec
auferre quid possumus
- habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti
sumus
- nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et
laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in
interitum et perditionem
- radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam
appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
- tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam
pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
- certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in
qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
- praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo
Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
- ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in
adventum Domini nostri Iesu Christi
- quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex
regum et Dominus dominantium
- qui solus habet inmortalitatem lucem habitans
inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et
imperium sempiternum amen
- divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque
sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad
fruendum
- bene agere divites fieri in operibus bonis facile
tribuere communicare
- thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut
adprehendant veram vitam
- o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum
novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
- quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia
tecum
Next: 2 Timothy
Prev: 2
Thessalonians Up