2 Thessalonians
- Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae
Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
- gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo
- gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut
dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque
omnium vestrum in invicem
- ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro
patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus
quas sustinetis
- in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei
pro quo et patimini
- si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his
qui vos tribulant
- et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione
Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
- in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum
et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
- qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a
gloria virtutis eius
- cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis
fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super
vos in die illo
- in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos
vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in
virtute
- ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis
et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
- rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu
Christi et nostrae congregationis in ipsum
- ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per
spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet
dies Domini
- ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit
discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
- qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus
aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
- non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam
vobis
- et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
- nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet
nunc donec de medio fiat
- et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus
interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
- eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in
omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
- et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod
caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
- ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant
mendacio
- ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed
consenserunt iniquitati
- nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis
fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in
sanctificatione Spiritus et fide veritatis
- ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in
adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
- itaque fratres state et tenete traditiones quas
didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
- ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater
noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
- exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et
sermone bono
- de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat
et clarificetur sicut et apud vos
- et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim
omnium est fides
- fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet
a malo
- confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae
praecipimus et facitis et facietis
- Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et
patientia Christi
- denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri
Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non
secundum traditionem quam acceperunt a nobis
- ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam
non inquieti fuimus inter vos
- neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et
fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
- non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos
formam daremus vobis ad imitandum nos
- nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis
quoniam si quis non vult operari nec manducet
- audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil
operantes sed curiose agentes
- his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in
Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
- vos autem fratres nolite deficere benefacientes
- quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc
notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
- et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut
fratrem
- ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in
omni loco Dominus cum omnibus vobis
- salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula
ita scribo
- gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen
Next: 1 Timothy
Prev: 1
Thessalonians Up