Colossians
- Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et
Timotheus frater
- his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in
Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
- gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi
semper pro vobis orantes
- audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem
quam habetis in sanctos omnes
- propter spem quae reposita est vobis in caelis quam
audistis in verbo veritatis evangelii
- quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et
fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis
gratiam Dei in veritate
- sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui
est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
- qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in
Spiritu
- ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis
orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni
sapientia et intellectu spiritali
- ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere
bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
- in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis
eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
- gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem
sortis sanctorum in lumine
- qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in
regnum Filii dilectionis suae
- in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
- qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis
creaturae
- quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra
visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive
potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
- et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
- et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium
primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
- quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
- et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per
sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
- et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in
operibus malis
- nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per
mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
- si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et
inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa
creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
- qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea
quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
- cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei
quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
- mysterium quod absconditum fuit a saeculis et
generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
- quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae
sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
- quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et
docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem
perfectum in Christo Iesu
- in quo et laboro certando secundum operationem eius quam
operatur in me in virtute
- volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis
et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
- ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in
omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris
Christi Iesu
- in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi
- hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate
sermonum
- nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum
gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est
fidei vestrae
- sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso
ambulate
- radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide
sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
- videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem
fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum
Christum
- quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
- et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus
et potestatis
- in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in
expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
- consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per
fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
- et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis
vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
- delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod
erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
- expolians principatus et potestates traduxit palam
triumphans illos in semet ipso
- nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte
diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
- quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
- nemo vos seducat volens in humilitate et religione
angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
- et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et
coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
- si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc
tamquam viventes in mundo decernitis
- ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
- quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta
et doctrinas hominum
- quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in
superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo
ad saturitatem carnis
- igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt
quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
- quae sursum sunt sapite non quae supra terram
- mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum
Christo in Deo
- cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos
apparebitis cum ipso in gloria
- mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram
fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae
est simulacrorum servitus
- propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
- in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in
illis
- nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem
malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
- nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum
actibus eius
- et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem
secundum imaginem eius qui creavit eum
- ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium
barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
- induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti
viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
- subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis
adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
- super omnia autem haec caritatem quod est vinculum
perfectionis
- et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et
vocati estis in uno corpore et grati estote
- verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni
sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis
spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
- omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in
nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
- mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
- viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
- filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est
in Domino
- patres nolite ad indignationem provocare filios vestros
ut non pusillo animo fiant
- servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum
servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes
Dominum
- quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non
hominibus
- scientes quod a Domino accipietis retributionem
hereditatis Domino Christo servite
- qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et
non est personarum acceptio
- domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes
quoniam et vos Dominum habetis in caelo
- orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
- orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium
sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
- ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
- in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus
redimentes
- sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis
quomodo oporteat vos unicuique respondere
- quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus
carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
- quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos
sunt et consoletur corda vestra
- cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis
omnia quae hic aguntur nota facient vobis
- salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus
consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite
illum
- et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii
soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
- salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu
semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni
voluntate Dei
- testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem
pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
- salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
- salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in
domo eius est ecclesiam
- et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in
Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis
- et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in
Domino ut illud impleas
- salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum
gratia vobiscum amen
Next: 1
Thessalonians Prev: Philippians
Up