Philippians
- Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in
Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis
- gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo
- gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
- semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum
gaudio deprecationem faciens
- super communicatione vestra in evangelio a prima die usque
nunc
- confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum
perficiet usque in diem Christi Iesu
- sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo
quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et
confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse
- testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in
visceribus Christi Iesu
- et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in
scientia et omni sensu
- ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in
diem Christi
- repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et
laudem Dei
- scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt
magis ad profectum venerunt evangelii
- ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni
praetorio et in ceteris omnibus
- et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis
abundantius audere sine timore verbum Dei loqui
- quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam
autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant
- quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem
evangelii positus sum
- quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non
sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis
- quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per
veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo
- scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram
orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi
- secundum expectationem et spem meam quia in nullo
confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus
in corpore meo sive per vitam sive per mortem
- mihi enim vivere Christus est et mori lucrum
- quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et
quid eligam ignoro
- coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum
Christo esse multo magis melius
- permanere autem in carne magis necessarium est propter
vos
- et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus
vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei
- ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per
meum adventum iterum ad vos
- tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum
venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu
unianimes conlaborantes fide evangelii
- et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis
causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo
- quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum
credatis sed ut etiam pro illo patiamini
- eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc
audistis de me
- si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium
caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
- implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem
habentes unianimes id ipsum sentientes
- nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in
humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
- non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae
aliorum
- hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
- qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse
se aequalem Deo
- sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in
similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
- humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem
mortem autem crucis
- propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen
super omne nomen
- ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et
terrestrium et infernorum
- et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus
in gloria est Dei Patris
- itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in
praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore
vestram salutem operamini
- Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere
pro bona voluntate
- omnia autem facite sine murmurationibus et
haesitationibus
- ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine
reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut
luminaria in mundo
- verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi
quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
- sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei
vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
- id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
- spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad
vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
- neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione
pro vobis sollicitus sit
- omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
- experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri
filius mecum servivit in evangelium
- hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me
sunt
- confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos
cito
- necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et
cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum
necessitatis meae mittere ad vos
- quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat
propterea quod audieratis illum infirmatum
- nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus
est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super
tristitiam haberem
- festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis
et ego sine tristitia sim
- excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et
eiusmodi cum honore habetote
- quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit
tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
- de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis
scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
- videte canes videte malos operarios videte concisionem
- nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et
gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
- quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius
videtur confidere in carne ego magis
- circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin
Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
- secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum
iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
- sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter
Christum detrimenta
- verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter
eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum
feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
- et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege
est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
- ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et
societatem passionum illius configuratus morti eius
- si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex
mortuis
- non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem
si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
- fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem
quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora
extendens me
- ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis
Dei in Christo Iesu
- quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter
sapitis et hoc vobis Deus revelabit
- verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in
eadem permaneamus regula
- imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita
ambulant sicut habetis formam nos
- multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem
et flens dico inimicos crucis Christi
- quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in
confusione ipsorum qui terrena sapiunt
- nostra autem conversatio in caelis est unde etiam
salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
- qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum
corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi
omnia
- itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium
meum et corona mea sic state in Domino carissimi
- Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in
Domino
- etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum
laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum
nomina sunt in libro vitae
- gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
- modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope
- nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione
cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum
- et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda
vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu
- de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica
quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae
si qua virtus si qua laus haec cogitate
- quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis
in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum
- gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem
aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem
eratis
- non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus
sum sufficiens esse
- scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus
institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati
- omnia possum in eo qui me confortat
- verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
- scitis autem et vos Philippenses quod in principio
evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in
ratione dati et accepti nisi vos soli
- quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi
misistis
- non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in
rationem vestram
- habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab
Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo
- Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum
divitias suas in gloria in Christo Iesu
- Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum
amen
- salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui
mecum sunt fratres
- salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris
domo sunt
- gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen
Next: Colossians
Prev: Ephesians
Up