Ephesians
- Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis
omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
- gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo
- benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui
benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
- sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut
essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
- qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum
Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
- in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in
dilecto
- in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem
peccatorum secundum divitias gratiae eius
- quae superabundavit in nobis in omni sapientia et
prudentia
- ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae
secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
- in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia
in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
- in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum
propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
- ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in
Christo
- in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium
salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
- qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem
adquisitionis in laudem gloriae ipsius
- propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino
Iesu et dilectionem in omnes sanctos
- non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens
in orationibus meis
- ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det
vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
- inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes
vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
- et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos
qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
- quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et
constituens ad dexteram suam in caelestibus
- supra omnem principatum et potestatem et virtutem et
dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in
futuro
- et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput
supra omnia ecclesiae
- quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in
omnibus adimpletur
- et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
- in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi
huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur
in filios diffidentiae
- in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in
desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et
eramus natura filii irae sicut et ceteri
- Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam
caritatem suam qua dilexit nos
- et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo
gratia estis salvati
- et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in
Christo Iesu
- ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes
divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
- gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis
Dei enim donum est
- non ex operibus ut ne quis glorietur
- ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in
operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
- propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in
carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne
manufacta
- quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a
conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes
et sine Deo in mundo
- nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe
facti estis prope in sanguine Christi
- ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium
parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
- legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in
semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
- et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem
interficiens inimicitiam in semet ipso
- et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et
pacem his qui prope
- quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad
Patrem
- ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives
sanctorum et domestici Dei
- superaedificati super fundamentum apostolorum et
prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
- in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum
sanctum in Domino
- in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in
Spiritu
- huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis
gentibus
- si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est
mihi in vobis
- quoniam secundum revelationem notum mihi factum est
sacramentum sicut supra scripsi in brevi
- prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in
mysterio Christi
- quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum
sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
- esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes
promissionis in Christo Iesu per evangelium
- cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae
data est mihi secundum operationem virtutis eius
- mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in
gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
- et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti
absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
- ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus
per ecclesiam multiformis sapientia Dei
- secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo
Iesu Domino nostro
- in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per
fidem eius
- propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis
pro vobis quae est gloria vestra
- huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri
Iesu Christi
- ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
- ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute
corroborari per Spiritum eius in interiore homine
- habitare Christum per fidem in cordibus vestris in
caritate radicati et fundati
- ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit
latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
- scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut
impleamini in omnem plenitudinem Dei
- ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam
petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
- ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes
generationes saeculi saeculorum amen
- obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne
ambuletis vocatione qua vocati estis
- cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia
subportantes invicem in caritate
- solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
- unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe
vocationis vestrae
- unus Dominus una fides unum baptisma
- unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et
in omnibus nobis
- unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi
- propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit
captivitatem dedit dona hominibus
- quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum
in inferiores partes terrae
- qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos
ut impleret omnia
- et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem
prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
- ad consummationem sanctorum in opus ministerii in
aedificationem corporis Christi
- donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis
Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
- ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur
omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem
erroris
- veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo
per omnia qui est caput Christus
- ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem
iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque
membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
- hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non
ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
- tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita
Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
- qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in
operationem inmunditiae omnis in avaritia
- vos autem non ita didicistis Christum
- si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est
veritas in Iesu
- deponere vos secundum pristinam conversationem veterem
hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
- renovamini autem spiritu mentis vestrae
- et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in
iustitia et sanctitate veritatis
- propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
- irascimini et nolite peccare sol non occidat super
iracundiam vestram
- nolite locum dare diabolo
- qui furabatur iam non furetur magis autem laboret
operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem
patienti
- omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis
bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
- et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati
estis in die redemptionis
- omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et
blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
- estote autem invicem benigni misericordes donantes
invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
- estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
- et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et
tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
- fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec
nominetur in vobis sicut decet sanctos
- aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad
rem non pertinent sed magis gratiarum actio
- hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut
inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno
Christi et Dei
- nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit
ira Dei in filios diffidentiae
- nolite ergo effici participes eorum
- eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut
filii lucis ambulate
- fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et
veritate
- probantes quid sit beneplacitum Deo
- et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum
magis autem et redarguite
- quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
- omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne
enim quod manifestatur lumen est
- propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis
et inluminabit tibi Christus
- videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi
insipientes sed ut sapientes
- redimentes tempus quoniam dies mali sunt
- propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae
sit voluntas Domini
- et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini
Spiritu
- loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis
spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
- gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini
nostri Iesu Christi Deo et Patri
- subiecti invicem in timore Christi
- mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
- quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est
ecclesiae ipse salvator corporis
- sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres
viris suis in omnibus
- viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam
et se ipsum tradidit pro ea
- ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
- ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem
maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
- ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua
qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
- nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et
fovet eam sicut et Christus ecclesiam
- quia membra sumus corporis eius de carne eius et de
ossibus eius
- propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et
adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
- sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et
in ecclesia
- verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut
se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
- filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est
iustum
- honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in
promissione
- ut bene sit tibi et sis longevus super terram
- et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros
sed educate illos in disciplina et correptione Domini
- servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in
simplicitate cordis vestri sicut Christo
- non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut
servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
- cum bona voluntate servientes sicut Domino et non
hominibus
- scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc
percipiet a Domino sive servus sive liber
- et domini eadem facite illis remittentes minas scientes
quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non
est apud eum
- de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia
virtutis eius
- induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias
diaboli
- quia non est nobis conluctatio adversus carnem et
sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores
tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
- propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in
die malo et omnibus perfectis stare
- state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti
loricam iustitiae
- et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
- in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia
tela nequissimi ignea extinguere
- et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est
verbum Dei
- per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore
in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus
sanctis
- et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum
fiducia notum facere mysterium evangelii
- pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam
prout oportet me loqui
- ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam
omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in
Domino
- quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa
nos sunt et consoletur corda vestra
- pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino
Iesu Christo
- gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum
Christum in incorruptione
Next: Philippians
Prev: Galatians
Up