Galatians
- Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed
per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
- et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
- gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu
Christo
- qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos
de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
- cui est gloria in saecula saeculorum amen
- miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos
vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
- quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et
volunt convertere evangelium Christi
- sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis
praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
- sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis
evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
- modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus
placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
- notum enim vobis facio fratres evangelium quod
evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
- neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed
per revelationem Iesu Christi
- audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo
quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
- et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in
genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
- cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris
meae et vocavit per gratiam suam
- ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in
gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
- neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed
abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
- deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et
mansi apud eum diebus quindecim
- alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem
Domini
- quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
- deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
- eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in
Christo
- tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur
nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
- et in me clarificabant Deum
- deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma
cum Barnaba adsumpto et Tito
- ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis
evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte
in vacuum currerem aut cucurrissem
- sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis
conpulsus est circumcidi
- sed propter subintroductos falsos fratres qui
subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu
ut nos in servitutem redigerent
- quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas
evangelii permaneat apud vos
- ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando
fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui
videbantur nihil contulerunt
- sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi
evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis
- qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis
operatus est et mihi inter gentes
- et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et
Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et
Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem
- tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus
fui hoc ipsum facere
- cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti
quia reprehensibilis erat
- prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus
edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex
circumcisione erant
- et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et
Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
- sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem
evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non
iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
- nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
- scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus
legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut
iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus
legis non iustificabitur omnis caro
- quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus
et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit
- si enim quae destruxi haec iterum aedifico
praevaricatorem me constituo
- ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo
confixus sum cruci
- vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod
autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit
se ipsum pro me
- non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo
Christus gratis mortuus est
- o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos
Iesus Christus proscriptus est crucifixus
- hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum
accepistis an ex auditu fidei
- sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne
consummamini
- tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
- qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in
vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
- sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad
iustitiam
- cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii
Abrahae
- providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes
Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
- igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
- quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt
scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta
sunt in libro legis ut faciat ea
- quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum
manifestum est quia iustus ex fide vivit
- lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in
illis
- Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis
maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
- ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu
ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
- fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum
testamentum nemo spernit aut superordinat
- Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit
et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
- hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post
quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam
promissionem
- nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae
autem per promissionem donavit Deus
- quid igitur lex propter transgressiones posita est donec
veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
- mediator autem unius non est Deus autem unus est
- lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset
lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
- sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex
fide Iesu Christi daretur credentibus
- prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur
conclusi in eam fidem quae revelanda erat
- itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide
iustificemur
- at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
- omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
- quicumque enim in Christo baptizati estis Christum
induistis
- non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber
non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
- si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum
promissionem heredes
- dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt
servo cum sit dominus omnium
- sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum
tempus a patre
- ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus
servientes
- at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum
factum ex muliere factum sub lege
- ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum
reciperemus
- quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in
corda nostra clamantem Abba Pater
- itaque iam non es servus sed filius quod si filius et
heres per Deum
- sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt
dii serviebatis
- nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo
quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire
vultis
- dies observatis et menses et tempora et annos
- timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
- estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro
vos nihil me laesistis
- scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi
vobis iam pridem
- et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque
respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
- ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo
vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
- ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
- aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos
aemulemini
- bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum
praesens sum apud vos
- filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus
in vobis
- vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam
quoniam confundor in vobis
- dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
- scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum
de ancilla et unum de libera
- sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de
libera per repromissionem
- quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo
testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
- Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae
nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
- illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est
mater nostra
- scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe
et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius
quae habet virum
- nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
- sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat
persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
- sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non
enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
- itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua
libertate nos Christus liberavit
- state et nolite iterum iugo servitutis contineri
- ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini
Christus vobis nihil proderit
- testificor autem rursum omni homini circumcidenti se
quoniam debitor est universae legis faciendae
- evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a
gratia excidistis
- nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
- nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque
praeputium sed fides quae per caritatem operatur
- currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
- persuasio non est ex eo qui vocat vos
- modicum fermentum totam massam corrumpit
- ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis
qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
- ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid
adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
- utinam et abscidantur qui vos conturbant
- vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne
libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
- omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum
tuum sicut te ipsum
- quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab
invicem consumamini
- dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non
perficietis
- caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem
adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa
faciatis
- quod si spiritu ducimini non estis sub lege
- manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio
inmunditia luxuria
- idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones
aemulationes irae rixae dissensiones sectae
- invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia
quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non
consequentur
- fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax
longanimitas bonitas benignitas
- fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
- qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis
- si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
- non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes
invicem invidentes
- fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto
vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans
te ipsum ne et tu tempteris
- alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem
Christi
- nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse
se seducit
- opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso
tantum gloriam habebit et non in altero
- unusquisque enim onus suum portabit
- communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se
catecizat in omnibus bonis
- nolite errare Deus non inridetur
- quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui
seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in
spiritu de spiritu metet vitam aeternam
- bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo
metemus non deficientes
- ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime
autem ad domesticos fidei
- videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
- quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos
circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
- neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt
vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
- mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri
Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
- in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet
neque praeputium sed nova creatura
- et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos
et misericordia et super Israhel Dei
- de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu
in corpore meo porto
- gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro
fratres amen
Next: Ephesians
Prev: 2
Corinthians Up