Acts of the Apostles
- primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae
coepit Iesus facere et docere
- usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum
Sanctum quos elegit adsumptus est
- quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in
multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei
- et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent
sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
- quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem
baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies
- igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine
si in tempore hoc restitues regnum Israhel
- dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta
quae Pater posuit in sua potestate
- sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in
vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque
ad ultimum terrae
- et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et
nubes suscepit eum ab oculis eorum
- cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri
adstiterunt iuxta illos in vestibus albis
- qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in
caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum
vidistis eum euntem in caelum
- tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur
Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
- et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant
Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et
Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi
- hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum
mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
- et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum
dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti
- viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit
Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt
Iesum
- quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem
ministerii huius
- et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et
suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
- et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita
ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
- scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius
deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius
- oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in
omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
- incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua
adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex
istis
- et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui
cognominatus est Iustus et Matthiam
- et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium
ostende quem elegeris ex his duobus unum
- accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo
praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
- et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et
adnumeratus est cum undecim apostolis
- et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter
in eodem loco
- et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis
spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
- et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis
seditque supra singulos eorum
- et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui
aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
- erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi
ex omni natione quae sub caelo sunt
- facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa
est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
- stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes
ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
- et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua
nati sumus
- Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et
Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
- Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est
circa Cyrenen et advenae romani
- Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus
loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
- stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes
quidnam hoc vult esse
- alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
- stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et
locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis
notum sit et auribus percipite verba mea
- non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora
diei tertia
- sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
- et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de
Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae
et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
- et quidem super servos meos et super ancillas meas in
diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
- et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra
deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
- sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam
veniat dies Domini magnus et manifestus
- et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus
erit
- viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum
adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per
illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
- hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per
manus iniquorum adfigentes interemistis
- quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod
inpossibile erat teneri illum ab eo
- David enim dicit in eum providebam Dominum coram me
semper quoniam a dextris meis est ne commovear
- propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea
insuper et caro mea requiescet in spe
- quoniam non derelinques animam meam in inferno neque
dabis Sanctum tuum videre corruptionem
- notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum
facie tua
- viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha
David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos
usque in hodiernum diem
- propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando
iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
- providens locutus est de resurrectione Christi quia neque
derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
- hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
- dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus
Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
- non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit
Dominus Domino meo sede a dextris meis
- donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
- certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum
eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
- his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et
ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
- Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et
baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem
peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
- vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus
qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
- aliis etiam verbis pluribus testificatus est et
exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
- qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et
adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
- erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et
communicatione fractionis panis et orationibus
- fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et
signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
- omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia
communia
- possessiones et substantias vendebant et dividebant illa
omnibus prout cuique opus erat
- cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et
frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate
cordis
- conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem
Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
- Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam
orationis nonam
- et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae
baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut
peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
- is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in
templum rogabat ut elemosynam acciperet
- intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in
nos
- at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab
eis
- Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod
autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
- et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus
consolidatae sunt bases eius et plantae
- et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in
templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
- et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
- cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad
elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et
extasi in eo quod contigerat illi
- cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis
populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
- videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae
quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate
fecerimus hunc ambulare
- Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum
nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et
negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
- vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum
homicidam donari vobis
- auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a
mortuis cuius nos testes sumus
- et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis
confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem
istam in conspectu omnium vestrum
- et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut
et principes vestri
- Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum
pati Christum suum implevit sic
- paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra
peccata
- ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et
miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
- quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora
restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo
prophetarum
- Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit
Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta
omnia quaecumque locutus fuerit vobis
- erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum
exterminabitur de plebe
- et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt
et adnuntiaverunt dies istos
- vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit
Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes
familiae terrae
- vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum
benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
- loquentibus autem illis ad populum supervenerunt
sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei
- dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu
resurrectionem ex mortuis
- et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam
in crastinum erat enim iam vespera
- multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et
factus est numerus virorum quinque milia
- factum est autem in crastinum ut congregarentur principes
eorum et seniores et scribae in Hierusalem
- et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et
Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
- et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute
aut in quo nomine fecistis hoc vos
- tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes
populi et seniores
- si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in
quo iste salvus factus est
- notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in
nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a
mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
- hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus
qui factus est in caput anguli
- et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est
sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
- videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto
quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant
eos quoniam cum Iesu fuerant
- hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus
fuerat nihil poterant contradicere
- iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et
conferebant ad invicem
- dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem
notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem
manifestum et non possumus negare
- sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne
ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
- et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur
neque docerent in nomine Iesu
- Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si
iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
- non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
- at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes
quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo
quod acciderat
- annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum
erat signum istud sanitatis
- dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis
quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
- qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et
dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis
sunt
- qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui
dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
- adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus Christum eius
- convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum
puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et
populis Israhel
- facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
- et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis
cum omni fiducia loqui verbum tuum
- in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et
prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
- et cum orassent motus est locus in quo erant congregati
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
- multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec
quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis
omnia communia
- et virtute magna reddebant apostoli testimonium
resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis
- neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim
possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae
vendebant
- et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem
singulis prout cuique opus erat
- Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis
quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere
- cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et
posuit ante pedes apostolorum
- vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua
vendidit agrum
- et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens
partem quandam ad pedes apostolorum posuit
- dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum
mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
- nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat
potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed
Deo
- audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et
factus est timor magnus in omnes qui audierant
- surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes
sepelierunt
- factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor
ipsius nesciens quod factum fuerat introiit
- respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum
vendidistis at illa dixit etiam tanti
- Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare
Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et
efferent te
- confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes
autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum
suum
- et factus est timor magnus in universa ecclesia et in
omnes qui audierunt haec
- per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia
multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis
- ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed
magnificabat eos populus
- magis autem augebatur credentium in Domino multitudo
virorum ac mulierum
- ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in
lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret
quemquam eorum
- concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum
Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur
omnes
- exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo
erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
- et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in
custodia publica
- angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris
et educens eos dixit
- ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba
vitae huius
- qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et
docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt
concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut
adducerentur
- cum venissent autem ministri et aperto carcere non
invenissent illos reversi nuntiaverunt
- dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni
diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus
invenimus
- ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et
principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
- adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos
posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
- tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos
sine vi timebant enim populum ne lapidarentur
- et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et
interrogavit eos princeps sacerdotum
- dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in
nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere
super nos sanguinem hominis istius
- respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire
oportet Deo magis quam hominibus
- Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos
interemistis suspendentes in ligno
- hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua
ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
- et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus
quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi
- haec cum audissent dissecabantur et cogitabant
interficere illos
- surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine
Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve
homines fieri
- dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super
hominibus istis quid acturi sitis
- ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem
cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et
omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum
- post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis
et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt
ei dispersi sunt
- et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et
sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur
- si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte
et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi
- et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne
loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos
- et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii
quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
- omni autem die in templo et circa domos non cessabant
docentes et evangelizantes Christum Iesum
- in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus
est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio
cotidiano viduae eorum
- convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum
dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
- considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii
septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus
- nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
- et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt
Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et
Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
- hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes
inposuerunt eis manus
- et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus
discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
- Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat
prodigia et signa magna in populo
- surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur
Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et
Asia disputantes cum Stephano
- et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo
loquebatur
- tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum
dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum
- commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et
concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
- et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat
loqui verba adversus locum sanctum et legem
- audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic
destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
- et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt
faciem eius tamquam faciem angeli
- dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
- qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae
apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam
moraretur in Charram
- et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et
veni in terram quam tibi monstravero
- tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et
inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua
nunc vos habitatis
- et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et
repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non
haberet filium
- locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in
terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis
quadringentis
- et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post
haec exibunt et deservient mihi in loco isto
- et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit
Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim
patriarchas
- et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum
et erat Deus cum eo
- et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit
ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et
constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
- venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et
tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
- cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit
patres nostros primum
- et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et
manifestatum est Pharaoni genus eius
- mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et
omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
- et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et
patres nostri
- et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro
quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
- cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam
confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
- quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat
Ioseph
- hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut
exponerent infantes suos ne vivificarentur
- eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui
nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
- exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et
enutrivit eum sibi in filium
- et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat
potens in verbis et in operibus suis
- cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus
ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
- et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit
illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
- existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per
manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
- sequenti vero die apparuit illis litigantibus et
reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis
alterutrum
- qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens
quis te constituit principem et iudicem super nos
- numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti
heri Aegyptium
- fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in
terra Madiam ubi generavit filios duos
- et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto
montis Sina angelus in igne flammae rubi
- Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo
ut consideraret facta est vox Domini
- ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus
Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
- dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum
locus enim in quo stas terra sancta est
- videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et
gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in
Aegyptum
- hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit
principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli
qui apparuit illi in rubo
- hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra
Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
- hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis
suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
- hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui
loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae
dare nobis
- cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et
aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
- dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses
enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
- et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam
simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
- convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae
caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias
obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
- et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri
Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
- tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto
sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
- quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in
possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in
diebus David
- qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret
tabernaculum Deo Iacob
- Salomon autem aedificavit illi domum
- sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta
dicit
- caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum
quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae
est
- nonne manus mea fecit haec omnia
- dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos
semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
- quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et
occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores
et homicidae fuistis
- qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non
custodistis
- audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et
stridebant dentibus in eum
- cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum
vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos
apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
- exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et
impetum fecerunt unianimiter in eum
- et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes
deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
- et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine
Iesu suscipe spiritum meum
- positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne
statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem
erat consentiens neci eius
- facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia
quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae
praeter apostolos
- curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt
planctum magnum super illum
- Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et
trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
- igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes
verbum
- Philippus autem descendens in civitatem Samariae
praedicabat illis Christum
- intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur
unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
- multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes
voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
- factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
- vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate
magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
- cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes
hic est virtus Dei quae vocatur Magna
- adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis
suis dementasset eos
- cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei
et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
- tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset
adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens
admirabatur
- cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia
recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
- qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent
Spiritum Sanctum
- nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati
tantum erant in nomine Domini Iesu
- tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum
Sanctum
- cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus
apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
- dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque
inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
- pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei
existimasti pecunia possideri
- non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim
tuum non est rectum coram Deo
- paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum
si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
- in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis
video te esse
- respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad
Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
- et illi quidem testificati et locuti verbum Domini
rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
- angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens
surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in
Gazam haec est deserta
- et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens
Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in
Hierusalem
- et revertebatur sedens super currum suum legensque
prophetam Esaiam
- dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad
currum istum
- adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam
prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
- qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi
rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
- locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis
ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non
aperuit os suum
- in humilitate iudicium eius sublatum est generationem
illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
- respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de
quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
- aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab
scriptura ista evangelizavit illi Iesum
- et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait
eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
- []
- et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam
Philippus et eunuchus et baptizavit eum
- cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit
Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
- Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens
evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
- Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in
discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum
- et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si
quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem
- et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et
subito circumfulsit eum lux de caelo
- et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule
Saule quid me persequeris
- qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu
persequeris
- []
- sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te
oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti
audientes quidem vocem neminem autem videntes
- surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil
videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
- et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque
bibit
- erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et
dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine
- et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur
Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat
- et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem
sibi manus ut visum recipiat
- respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro
hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
- et hic habet potestatem a principibus sacerdotum
alligandi omnes qui invocant nomen tuum
- dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis
est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis
Israhel
- ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo
pati
- et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei
manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via
qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
- et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et
visum recepit et surgens baptizatus est
- et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum
discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
- et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic
est Filius Dei
- stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic
est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc
venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
- Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos
qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
- cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt
Iudaei ut eum interficerent
- notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant
autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
- accipientes autem discipuli eius nocte per murum
dimiserunt eum submittentes in sporta
- cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se
discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
- Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et
narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et
quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
- et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et
fiducialiter agens in nomine Domini
- loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem
quaerebant occidere eum
- quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et
dimiserunt Tarsum
- ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et
Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et
consolatione Sancti Spiritus replebatur
- factum est autem Petrum dum pertransiret universos
devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae
- invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis
octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
- et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge
et sterne tibi et continuo surrexit
- et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae
qui conversi sunt ad Dominum
- in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae
interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas
faciebat
- factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur
quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
- cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes
quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris
venire usque ad nos
- exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset
duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et
ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
- eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et
conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso
Petro resedit
- dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos
et viduas adsignavit eam vivam
- notum autem factum est per universam Ioppen et
crediderunt multi in Domino
- factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud
quendam Simonem coriarium
- vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius
centurio cohortis quae dicitur Italica
- religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens
elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
- vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei
introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
- at ille intuens eum timore correptus dixit quid est
domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in
memoriam in conspectu Dei
- et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam
qui cognominatur Petrus
- hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est
domus iuxta mare
- et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit
duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
- quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
- postera autem die iter illis facientibus et
adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam
sextam
- et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis
cecidit super eum mentis excessus
- et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut
linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
- in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et
volatilia caeli
- et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
- ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi
omne commune et inmundum
- et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu
commune dixeris
- hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas
in caelum
- et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio
quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum
Simonis adstiterunt ad ianuam
- et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur
Petrus illic haberet hospitium
- Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce
viri tres quaerunt te
- surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans
quia ego misi illos
- descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem
quaeritis quae causa est propter quam venistis
- qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens
Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit
ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
- introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem
die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati
sunt eum
- altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero
expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
- et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius
et procidens ad pedes adoravit
- Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo
sum
- et loquens cum illo intravit et invenit multos qui
convenerant
- dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro
iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem
communem aut inmundum dicere hominem
- propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo
ergo quam ob causam accersistis me
- et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc
horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste
candida et ait
- Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae
commemoratae sunt in conspectu Dei
- mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur
Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
- confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo
nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi
praecepta sunt a Domino
- aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi
quoniam non est personarum acceptor Deus
- sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam
acceptus est illi
- verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum
Christum hic est omnium Dominus
- vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam
incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
- Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto
et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a
diabolo quoniam Deus erat cum illo
- et nos testes sumus omnium quae fecit in regione
Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
- hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum
fieri
- non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis
qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
- et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia
ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
- huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem
peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
- adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus
super omnes qui audiebant verbum
- et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant
cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
- audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes
Deum
- tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere
potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
- et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc
rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus
- audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea
quoniam et gentes receperunt verbum Dei
- cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant
adversus illum qui erant ex circumcisione
- dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et
manducasti cum illis
- incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
- ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu
mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor
initiis submitti de caelo et venit usque ad me
- in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae
et bestias et reptilia et volatilia caeli
- audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide
et manduca
- dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum
numquam introivit in os meum
- respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit
tu ne commune dixeris
- hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum
omnia in caelum
- et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua
eram missi a Caesarea ad me
- dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil
haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum
viri
- narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo
sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui
cognominatur Petrus
- qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et
universa domus tua
- cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super
eos sicut et in nos in initio
- recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes
quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
- si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis
qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem
prohibere Deum
- his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes
ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
- et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae
facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et
Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
- erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum
introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
- et erat manus Domini cum eis multusque numerus
credentium conversus est ad Dominum
- pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat
Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
- qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est
et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
- quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et
adposita est turba multa Domino
- profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum
invenisset perduxit Antiochiam
- et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt
turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
- in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis
prophetae Antiochiam
- et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per
Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub
Claudio
- discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli
eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
- quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus
Barnabae et Sauli
- eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret
quosdam de ecclesia
- occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
- videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere
et Petrum erant autem dies azymorum
- quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens
quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere
eum populo
- et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem
fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
- cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte
erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes
ante ostium custodiebant carcerem
- et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in
habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et
ceciderunt catenae de manibus eius
- dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te
gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et
sequere me
- et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod
fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
- transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt
ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et
exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo
- et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit
Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione
plebis Iudaeorum
- consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui
cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
- pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad
audiendum nomine Rhode
- et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit
ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
- at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat
sic se habere illi autem dicebant angelus eius est
- Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent
viderunt eum et obstipuerunt
- annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo
Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et
egressus abiit in alium locum
- facta autem die erat non parva turbatio inter milites
quidnam de Petro factum esset
- Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset
inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in
Caesaream ibi commoratus est
- erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes
venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant
pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
- statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro
tribunali et contionabatur ad eos
- populus autem adclamabat dei voces et non hominis
- confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non
dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
- verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
- Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis
expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus
- erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et
doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis
et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus
- ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit
Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos
- tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus
dimiserunt illos
- et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam
et inde navigaverunt Cyprum
- et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in
synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
- et cum perambulassent universam insulam usque Paphum
invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu
- qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic
accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
- resistebat autem illis Elymas magus sic enim
interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide
- Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto
intuens in eum
- dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli
inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas
- et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non
videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et
circumiens quaerebat qui ei manum daret
- tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans
super doctrinam Domini
- et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt
Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam
- illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam
Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
- post lectionem autem legis et prophetarum miserunt
principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo
exhortationis ad plebem dicite
- surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri
israhelitae et qui timetis Deum audite
- Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem
exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos
ex ea
- et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit
in deserto
- et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte
distribuit eis terram eorum
- quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post
haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
- et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul
filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta
- et amoto illo suscitavit illis David regem cui et
testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum
qui faciet omnes voluntates meas
- huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit
Israhel salvatorem Iesum
- praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum
paenitentiae omni populo Israhel
- cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me
arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus
calciamenta pedum solvere
- viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis
timent Deum vobis verbum salutis huius missum est
- qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc
ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes
impleverunt
- et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a
Pilato ut interficerent eum
- cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant
deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
- Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per
dies multos his
- qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem
qui usque nunc sunt testes eius ad plebem
- et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros
repromissio facta est
- quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans
Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie
genui te
- quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non
reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
- ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre
corruptionem
- David enim sua generatione cum administrasset voluntati
Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem
- quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
- notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis
remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi
iustificari
- in hoc omnis qui credit iustificatur
- videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
- videte contemptores et admiramini et disperdimini quia
opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit
vobis
- exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato
loquerentur sibi verba haec
- cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi
Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes
suadebant eis ut permanerent in gratia Dei
- sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit
audire verbum Domini
- videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et
contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
- tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis
oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos
iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
- sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen
gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
- audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant
verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
- disseminabatur autem verbum Domini per universam
regionem
- Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et
honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et
Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis
- at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
- discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
- factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam
Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa
multitudo
- qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad
iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres
- multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes
in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et
prodigia fieri per manus eorum
- divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem
erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis
- cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum
principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
- intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram
et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant
- et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus
ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
- hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns
quia haberet fidem ut salvus fieret
- dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et
exilivit et ambulabat
- turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus
levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus
descenderunt ad nos
- et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam
ipse erat dux verbi
- sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et
coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
- quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus
conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
- et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus
similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum
qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
- qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes
ingredi in vias suas
- et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit
benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et
laetitia corda vestra
- et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi
immolarent
- supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei
et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes
eum mortuum esse
- circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit
civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
- cumque evangelizassent civitati illi et docuissent
multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
- confirmantes animas discipulorum exhortantes ut
permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in
regnum Dei
- et cum constituissent illis per singulas ecclesias
presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem
crediderunt
- transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
- et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in
Attaliam
- et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi
gratiae Dei in opus quod conpleverunt
- cum autem venissent et congregassent ecclesiam
rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium
fidei
- morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis
- et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia
nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
- facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae
adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii
ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
- illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen
et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum
omnibus fratribus
- cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab
ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset
cum illis
- surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui
crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare
legem Mosi
- conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
- cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit
ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit
Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
- et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis
Spiritum Sanctum sicut et nobis
- et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans
corda eorum
- nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super
cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
- sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum
et illi
- tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et
Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
- et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri
fratres audite me
- Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere
ex gentibus populum nomini suo
- et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
- post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod
decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
- ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes
super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
- notum a saeculo est Domino opus suum
- propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex
gentibus convertuntur ad Deum
- sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus
simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
- Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis
civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
- tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia
eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui
cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
- scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres
his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
- quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes
turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
- placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere
ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
- hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini
nostri Iesu Christi
- misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis
referent eadem
- visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra
inponere vobis oneris quam haec necessario
- ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine
suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete
- illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et
congregata multitudine tradiderunt epistulam
- quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
- Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo
plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
- facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a
fratribus ad eos qui miserant illos
- []
- Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae
docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
- post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus
revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus
verbum Domini quomodo se habeant
- Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui
cognominatur Marcus
- Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a
Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
- facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem
et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
- Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae
Domini a fratribus
- perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans
ecclesias
- pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus
quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
- huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii
fratres
- hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens
circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim
omnes quod pater eius gentilis esset
- cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire
dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
- et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant
numero cotidie
- transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati
sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia
- cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et
non permisit eos Spiritus Iesu
- cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
- et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam
erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos
- ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in
Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
- navigantes autem a Troade recto cursu venimus
Samothraciam et sequenti die Neapolim
- et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae
civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
- die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta
flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae
convenerant
- et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis
Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae
dicebantur a Paulo
- cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est
dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete
et coegit nos
- factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam
quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum
praestabat dominis suis divinando
- haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti
homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
- hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et
conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et
exiit eadem hora
- videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus
eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
- et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines
conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
- et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque
facere cum simus Romani
- et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis
tunicis eorum iusserunt virgis caedi
- et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in
carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
- qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in
interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
- media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant
Deum et audiebant eos qui in custodia erant
- subito vero terraemotus factus est magnus ita ut
moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et
universorum vincula soluta sunt
- expergefactus autem custos carceris et videns apertas
ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse
vinctos
- clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris
tibi mali universi enim hic sumus
- petitoque lumine introgressus est et tremefactus
procidit Paulo et Silae
- et producens eos foras ait domini quid me oportet facere
ut salvus fiam
- at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu
et domus tua
- et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in
domo eius
- et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et
baptizatus est ipse et omnes eius continuo
- cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam
et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
- et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores
dicentes dimitte homines illos
- nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia
miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace
- Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos
homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed
veniant
- et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus
lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent
- et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut
egrederentur urbem
- exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis
fratribus consolati sunt eos et profecti sunt
- cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam
venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum
- secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et
per sabbata tria disserebat eis de scripturis
- adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et
resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis
- et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et
Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non
paucae
- zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros
quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui
Iasonis quaerebant eos producere in populum
- et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam
fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et
huc venerunt
- quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris
faciunt regem alium dicentes esse Iesum
- concitaverunt autem plebem et principes civitatis
audientes haec
- et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos
- fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et
Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt
- hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae
qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si
haec ita se haberent
- et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum
honestarum et viri non pauci
- cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et
Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et
turbantes multitudinem
- statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque
ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
- qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et
accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad
illum profecti sunt
- Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur
spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem
- disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus
et in foro per omnes dies ad eos qui aderant
- quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant
cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero
novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem
adnuntiabat eis
- et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes
possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina
- nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo
scire quidnam velint haec esse
- Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil
aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi
- stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri
athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video
- praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et
aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego
adnuntio vobis
- Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli
et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat
- nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det
omnibus vitam et inspirationem et omnia
- fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super
universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis
eorum
- quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant
quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum
- in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam
vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus
- genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut
argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse
simile
- et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc
adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant
- eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in
aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a
mortuis
- cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam
quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum
- sic Paulus exivit de medio eorum
- quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et
Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis
- post haec egressus ab Athenis venit Corinthum
- et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum
genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod
praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos
- et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur
erat autem scenofactoriae artis
- []
- cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus
instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
- contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens
vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc
ad gentes vadam
- et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi
Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
- Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni
domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
- dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere
sed loquere et ne taceas
- propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut
noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate
- sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum
Dei
- Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno
animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
- dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus
colere Deum
- incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad
Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei
recte vos sustinerem
- si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis
vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
- et minavit eos a tribunali
- adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae
percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat
- Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus
valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat
in Cencris caput habebat enim votum
- devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero
ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis
- rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non
consensit
- sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo
volente profectus est ab Epheso
- et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam
et descendit Antiochiam
- et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans
ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos
- Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione
vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
- hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu
loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma
Iohannis
- hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum
audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei
viam Dei
- cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres
scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum
his qui crediderant
- vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per
scripturas esse Christum Iesum
- factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus
peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam
discipulos
- dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes
at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
- ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in
Iohannis baptismate
- dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma
paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent
hoc est in Iesum
- his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
- et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus
Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
- erant autem omnes viri fere duodecim
- introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per
tres menses disputans et suadens de regno Dei
- cum autem quidam indurarentur et non crederent
maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos
cotidie disputans in scola Tyranni
- hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui
habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles
- virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
- ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius
sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam
egrediebantur
- temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis
exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu
dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
- erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum
septem filii qui hoc faciebant
- respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et
Paulum scio vos autem qui estis
- et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum
et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati
effugerent de domo illa
- hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque
gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et
magnificabatur nomen Domini Iesu
- multique credentium veniebant confitentes et
adnuntiantes actus suos
- multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati
contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis
illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
- ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
- his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita
Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet
me et Romam videre
- mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi
Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia
- facta est autem in illo tempore turbatio non minima de
via
- Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes
argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum
- quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit
viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
- et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene
totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt
dii qui manibus fiunt
- non solum autem haec periclitabitur nobis pars in
redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur
sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit
- his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes
magna Diana Ephesiorum
- et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt
uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli
- Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt
discipuli
- quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici
eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
- alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et
plures nesciebant qua ex causa convenissent
- de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum
Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo
- quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una
omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum
- et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis
enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae
Dianae Iovisque prolis
- cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos
esse et nihil temere agere
- adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque
blasphemantes deam vestram
- quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent
adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt
accusent invicem
- si quid autem alterius rei quaeritis in legitima
ecclesia poterit absolvi
- nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum
nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius
et cum haec dixisset dimisit ecclesiam
- postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus
discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in
Macedoniam
- cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos
fuisset multo sermone venit ad Graeciam
- ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a
Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per
Macedoniam
- comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis
Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus
Asiani vero Tychicus et Trophimus
- hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
- nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et
venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
- in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum
panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem
usque in mediam noctem
- erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus
congregati
- sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super
fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno
cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
- ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et
conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
- ascendens autem frangensque panem et gustans satisque
adlocutus usque in lucem sic profectus est
- adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non
minime
- nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde
suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
- cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus
Mytilenen
- et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et
alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
- proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua
mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem
pentecosten faceret Hierosolymis
- a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu
ecclesiae
- qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos
scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne
tempus fuerim
- serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et
temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
- quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem
vobis et docerem vos publice et per domos
- testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum
paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
- et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem
quae in ea eventura sint mihi ignorans
- nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates
protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
- sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem
quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino
Iesu testificari evangelium gratiae Dei
- et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem
meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
- quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a
sanguine omnium
- non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium
Dei vobis
- adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus
Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
- ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi
graves in vos non parcentes gregi
- et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut
abducant discipulos post se
- propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per
triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
- et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui
potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
- argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
- ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his
qui mecum sunt ministraverunt manus istae
- omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet
suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius
est magis dare quam accipere
- et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus
illis oravit
- magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes
super collum Pauli osculabantur eum
- dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius
faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem
- cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis
recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara
- et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen
ascendentes navigavimus
- cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad
sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat
expositura onus
- inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui
Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam
- et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos
omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in
litore oravimus
- et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi
autem redierunt in sua
- nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus
Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos
- alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in
domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum
- huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes
- et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a
Iudaea propheta nomine Agabus
- is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans
sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona
haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium
- quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius
erant ne ascenderet Hierosolymam
- tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et
adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem
paratus sum propter nomen Domini Iesu
- et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini
voluntas fiat
- post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem
- venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum
adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum
- et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos
fratres
- sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum
omnesque collecti sunt seniores
- quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset
Deus in gentibus per ministerium ipsius
- at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei
vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores
sunt legis
- audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose
eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios
suos neque secundum consuetudinem ingredi
- quid ergo est utique oportet convenire multitudinem
audient enim te supervenisse
- hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor
votum habentes super se
- his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in
illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa
sunt sed ambulas et ipse custodiens legem
- de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus
iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et
fornicatione
- tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum
illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec
offerretur pro unoquoque eorum oblatio
- dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia
erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et
iniecerunt ei manus clamantes
- viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus
populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit
in templum et violavit sanctum locum istum
- viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso
quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus
- commotaque est civitas tota et facta est concursio
populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim
clausae sunt ianuae
- quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno
cohortis quia tota confunditur Hierusalem
- qui statim adsumptis militibus et centurionibus
decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt
percutere Paulum
- tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit
alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset
- alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset
certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra
- et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a
militibus propter vim populi
- sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum
- et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno
si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti
- nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum
concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum
- et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a
Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi
loqui ad populum
- et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit
manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens
- viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo
rationem
- cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos
magis praestiterunt silentium
- et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae
nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta
veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
- qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et
tradens in custodias viros ac mulieres
- sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et
omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum
pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
- factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media
die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
- et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule
Saule quid me persequeris
- ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum
Iesus Nazarenus quem tu persequeris
- et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non
audierunt eius qui loquebatur mecum
- et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me
surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
- et cum non viderem prae claritate luminis illius ad
manum deductus a comitibus veni Damascum
- Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium
habens ab omnibus habitantibus Iudaeis
- veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice
et ego eadem hora respexi in eum
- at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut
cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
- quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae
vidisti et audisti
- et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata
tua invocato nomine ipsius
- factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti
in templo fieri me in stupore mentis
- et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter
ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
- et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens
in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
- et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego
adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
- et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam
te
- audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt
vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
- vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua
et pulverem iactantibus in aerem
- iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi
et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
- et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi
centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
- quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit
dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
- accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus
es at ille dixit etiam
- et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc
consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
- protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant
tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia
alligasset eum
- postera autem die volens scire diligentius qua ex causa
accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne
concilium et producens Paulum statuit inter illos
- intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego
omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
- princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus
sibi percutere os eius
- tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries
dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me
percuti
- et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
- dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est
sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
- sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et
altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum
filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
- et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos
et Sadducaeos et soluta est multitudo
- Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque
angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
- factus est autem clamor magnus et surgentes quidam
Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si
spiritus locutus est ei aut angelus
- et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne
discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio
eorum ac deducere eum in castra
- sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans
esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae
testificari
- facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et
devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent
Paulum
- erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem
fecerant
- qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et
dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum
- nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut
producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero
priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
- quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et
intravit in castra nuntiavitque Paulo
- vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait
adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
- et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait
vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem
aliquid loqui tibi
- adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo
seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
- ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina
die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de
illo
- tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis
viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec
interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
- tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui
loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
- et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate
milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et
lancearios ducentos a tertia hora noctis
- et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum
perducerent ad Felicem praesidem
- []
- scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias
optimo praesidi Felici salutem
- virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem
interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
- volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum
in concilium eorum
- quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum
nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
- et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt
ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
- milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum
duxerunt per noctem in Antipatridem
- et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo
reversi sunt ad castra
- qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam
praesidi statuerunt ante illum et Paulum
- cum legisset autem et interrogasset de qua provincia
esset et cognoscens quia de Cilicia
- audiam te inquit cum et accusatores tui venerint
iussitque in praetorio Herodis custodiri eum
- post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum
Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt
praesidem adversus Paulum
- et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in
multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
- semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni
gratiarum actione
- ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro
tua clementia
- invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem
seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae
Nazarenorum
- qui etiam templum violare conatus est quem et
adprehendimus
- []
- a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere
de quibus nos accusamus eum
- adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
- respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex
multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
- potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam
duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
- et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem
aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
- neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
- confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam
dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et
prophetis scripta sunt
- spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant
resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
- in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam
habere ad Deum et ad homines semper
- post annos autem plures elemosynas facturus in gentem
meam veni et oblationes et vota
- in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum
turba neque cum tumultu
- quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te
praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
- aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis
cum stem in concilio
- nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos
stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
- distulit autem illos Felix certissime sciens de via
dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
- iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec
quemquam prohibere de suis ministrare ei
- post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore
sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum
Christum
- disputante autem illo de iustitia et castitate et de
iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem
oportuno accersiam te
- simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter
quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
- biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium
Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum
- Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum
ascendit Hierosolymam a Caesarea
- adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum
adversus Paulum et rogabant eum
- postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum
Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
- Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se
autem maturius profecturum
- qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si
quod est in viro crimen accusent eum
- demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut
decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum
adduci
- qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab
Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non
poterant probare
- Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem
Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
- Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens
Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
- dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me
oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
- si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso
mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare
Caesarem appello
- tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem
appellasti ad Caesarem ibis
- et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et
Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
- et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi
indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
- de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes
sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem
- ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare
aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores
locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
- cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti
die sedens pro tribunali iussi adduci virum
- de quo cum stetissent accusatores nullam causam
deferebant de quibus ego suspicabar malum
- quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant
adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
- haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si
vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
- Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti
cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
- Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire
cras inquit audies eum
- altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum
multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris
principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
- et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis
nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me
Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
- ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso
autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
- de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod
produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam
quid scribam
- sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas
eius non significare
- Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro
temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
- de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo
me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
- maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt
consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
- et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in
gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
- praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere
quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
- et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis
facta est a Deo sto iudicio subiectus
- in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes
sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
- quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos
suscitat
- et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu
Nazareni debere multa contraria agere
- quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in
carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum
occiderentur detuli sententiam
- et per omnes synagogas frequenter puniens eos
conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in
exteras civitates
- in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu
principum sacerdotum
- die media in via vidi rex de caelo supra splendorem
solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
- omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem
loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi
contra stimulum calcitrare
- ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego
sum Iesus quem tu persequeris
- sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui
tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus
apparebo tibi
- eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto
te
- aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem
et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem
inter sanctos per fidem quae est in me
- unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
- sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in
omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et
converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
- hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum
temptabant interficere
- auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto
testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt
locuti futura esse et Moses
- si passibilis Christus si primus ex resurrectione
mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
- haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce
dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
- at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis
et sobrietatis verba eloquor
- scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere
enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
- credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
- Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum
fieri
- et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non
tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum
exceptis vinculis his
- et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui
adsidebant eis
- et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia
nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
- Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si
non appellasset Caesarem
- ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi
Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
- ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare
circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone
Thessalonicense
- sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem
tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
- et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea
quod essent venti contrarii
- et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus
Lystram quae est Lyciae
- et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem
in Italiam transposuit nos in eam
- et cum multis diebus tarde navigaremus et vix
devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae
secundum Salmonem
- et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui
vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
- multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta
navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
- dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno
non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
- centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat
quam his quae a Paulo dicebantur
- et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi
statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice
hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
- adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere
cum sustulissent de Asson legebant Cretam
- non post multum autem misit se contra ipsam ventus
typhonicus qui vocatur euroaquilo
- cumque arrepta esset navis et non posset conari in
ventum data nave flatibus ferebamur
- insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam
potuimus vix obtinere scapham
- qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem
timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
- valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die
iactum fecerunt
- et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
- neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures
dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis
nostrae
- et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in
medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta
lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
- et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim
nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
- adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego
et cui deservio
- dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et
ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
- propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia
sic erit quemadmodum dictum est mihi
- in insulam autem quandam oportet nos devenire
- sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus
nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam
regionem
- qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum
inde separati invenerunt passus quindecim
- timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi
mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
- nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent
scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
- dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi
manserint vos salvi fieri non potestis
- tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam
excidere
- et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere
cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil
accipientes
- propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra
quia nullius vestrum capillus de capite peribit
- et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in
conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
- animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt
cibum
- eramus vero universae animae in navi ducentae
septuaginta sex
- et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in
mare
- cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum
vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere
navem
- et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul
laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae
tendebant ad litus
- et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt
navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi
maris
- militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne
quis cum enatasset effugeret
- centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri
iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram
exire
- et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea
quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram
- et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula
vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
- accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem
qui inminebat et frigus
- cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam
multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset
invasit manum eius
- ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius
ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari
Ultio non sinit vivere
- et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali
passus est
- at illi existimabant eum in tumorem convertendum et
subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil
mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
- in locis autem illis erant praedia principis insulae
nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
- contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria
vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei
manus salvavit eum
- quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates
accedebant et curabantur
- qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et
navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
- post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina
quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
- et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
- inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem
flante austro secunda die venimus Puteolos
- ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies
septem et sic venimus Romam
- et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad
Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo
accepit fiduciam
- cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere
sibimet cum custodiente se milite
- post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum
cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem
faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus
Romanorum
- qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me
dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
- contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare
Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
- propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui
propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
- at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de
te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid
de te malum
- rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac
notum est nobis quia ubique ei contradicitur
- cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in
hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de
Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
- et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non
credebant
- cumque invicem non essent consentientes discedebant
dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam
prophetam ad patres nostros
- dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non
intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
- incrassatum est enim cor populi huius et auribus
graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et
auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
- notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc
salutare Dei ipsi et audient
- []
- mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat
omnes qui ingrediebantur ad eum
- praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu
Christo cum omni fiducia sine prohibitione
Next: Romans
Prev: John Up