Mark
- initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
- sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum
meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
- vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite
semitas eius
- fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum
paenitentiae in remissionem peccatorum
- et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et
Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine
confitentes peccata sua
- et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia
circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
- et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non
sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
- ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu
Sancto
- et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth
Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
- et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et
Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
- et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in
te conplacui
- et statim Spiritus expellit eum in desertum
- et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta
noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant
illi
- postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in
Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
- et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit
regnum Dei paenitemini et credite evangelio
- et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et
Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
- et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri
piscatores hominum
- et protinus relictis retibus secuti sunt eum
- et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et
Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
- et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in
navi cum mercennariis secuti sunt eum
- et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus
synagogam docebat eos
- et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos
quasi potestatem habens et non sicut scribae
- et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et
exclamavit
- dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere
nos scio qui sis Sanctus Dei
- et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de
homine
- et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce
magna exivit ab eo
- et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se
dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et
spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
- et processit rumor eius statim in omnem regionem
Galilaeae
- et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum
Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
- decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim
dicunt ei de illa
- et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo
dimisit eam febris et ministrabat eis
- vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum
omnes male habentes et daemonia habentes
- et erat omnis civitas congregata ad ianuam
- et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et
daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
- et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum
locum ibique orabat
- et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
- et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
- et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et
ibi praedicem ad hoc enim veni
- et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et
daemonia eiciens
- et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo
dixit si vis potes me mundare
- Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens
eum ait illi volo mundare
- et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus
est
- et comminatus ei statim eiecit illum
- et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te
principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in
testimonium illis
- at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem
ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis
locis esse et conveniebant ad eum undique
- et iterum intravit Capharnaum post dies
- et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita
ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
- et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor
portabatur
- et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt
tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus
iacebat
- cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili
dimittuntur tibi peccata
- erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes
in cordibus suis
- quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere
peccata nisi solus Deus
- quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent
intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
- quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi
peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
- ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in
terra dimittendi peccata ait paralytico
- tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum
tuam
- et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram
omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam
sic vidimus
- et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad
eum et docebat eos
- et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad
teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
- et factum est cum accumberet in domo illius multi
publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius
erant enim multi qui et sequebantur eum
- et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum
peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et
peccatoribus manducat et bibit magister vester
- hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani
medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
- et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et
veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui
autem discipuli non ieiunant
- et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum
quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum
non possunt ieiunare
- venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc
ieiunabunt in illa die
- nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri
alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
- et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin
disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in
utres novos mitti debet
- et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et
discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
- Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis
quod non licet
- et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando
necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
- quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe
sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi
sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
- et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non
homo propter sabbatum
- itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati
- et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens
manum aridam
- et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
- et ait homini habenti manum aridam surge in medium
- et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam
salvam facere an perdere at illi tacebant
- et circumspiciens eos cum ira contristatus super
caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et
restituta est manus illi
- exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium
faciebant adversus eum quomodo eum perderent
- et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa
turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
- et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui
circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
- et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret
propter turbam ne conprimerent eum
- multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum
tangerent quotquot habebant plagas
- et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et
clamabant dicentes
- tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne
manifestarent illum
- et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et
venerunt ad eum
- et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos
praedicare
- et dedit illis potestatem curandi infirmitates et
eiciendi daemonia
- et inposuit Simoni nomen Petrus
- et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et
inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
- et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et
Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
- et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
- et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non
possent neque panem manducare
- et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim
quoniam in furorem versus est
- et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant
quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
- et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo
potest Satanas Satanan eicere
- et si regnum in se dividatur non potest stare regnum
illud
- et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit
domus illa stare
- et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est
et non potest stare sed finem habet
- nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi
prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
- amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum
peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
- qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet
remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
- quoniam dicebant spiritum inmundum habet
- et veniunt mater eius et fratres et foris stantes
miserunt ad eum vocantes eum
- et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et
fratres tui foris quaerunt te
- et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
- et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait
ecce mater mea et fratres mei
- qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror
mea et mater est
- et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum
turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa
mare super terram erat
- et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in
doctrina sua
- audite ecce exiit seminans ad seminandum
- et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt
volucres et comederunt illud
- aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram
multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
- et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non
haberet radicem exaruit
- et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et
offocaverunt illud et fructum non dedit
- et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum
ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum
centum
- et dicebat qui habet aures audiendi audiat
- et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum
eo erant cum duodecim parabolas
- et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis
autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
- ut videntes videant et non videant et audientes audiant
et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
- et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes
parabolas cognoscetis
- qui seminat verbum seminat
- hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum
audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda
eorum
- et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui
cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
- et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde
orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur
- et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum
audiunt
- et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa
reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu
efficitur
- et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui
audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta
et unum centum
- et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio
ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
- non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur
nec factum est occultum sed ut in palam veniat
- si quis habet aures audiendi audiat
- et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura
mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
- qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod
habet auferetur ab illo
- et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat
sementem in terram
- et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et
increscat dum nescit ille
- ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam
deinde plenum frumentum in spica
- et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam
adest messis
- et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae
conparabimus illud
- sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra
minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
- et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus
holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli
habitare
- et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout
poterant audire
- sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem
discipulis suis disserebat omnia
- et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus
contra
- et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et
aliae naves erant cum illo
- et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in
navem ita ut impleretur navis
- et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant
eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
- et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace
obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
- et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et
timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et
ventus et mare oboediunt ei
- et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
- et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis
homo in spiritu inmundo
- qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam
quisquam eum poterat ligare
- quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset
catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
- et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat
clamans et concidens se lapidibus
- videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
- et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili
Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
- dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
- et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio
nomen mihi est quia multi sumus
- et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra
regionem
- erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
- et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in
porcos ut in eos introeamus
- et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus
inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in
mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
- qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in
civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
- et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio
vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
- et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset
ei qui daemonium habuerat et de porcis
- et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
- cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui
daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo
- et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad
tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
- et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi
fecisset Iesus et omnes mirabantur
- et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum
convenit turba multa ad illum et erat circa mare
- et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns
eum procidit ad pedes eius
- et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in
extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
- et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et
conprimebant illum
- et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
- et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et
erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
- cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit
vestimentum eius
- dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva
ero
- et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit
corpore quod sanata esset a plaga
- et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae
exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
- et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te
et dicis quis me tetigit
- et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
- mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset
in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
- ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade
in pace et esto sana a plaga tua
- adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia
filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
- Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo
noli timere tantummodo crede
- et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum
et Iohannem fratrem Iacobi
- et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et
flentes et heiulantes multum
- et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella
non est mortua sed dormit
- et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit
patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella
iacens
- et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est
interpretatum puella tibi dico surge
- et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem
annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
- et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit
dari illi manducare
- et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur
illum discipuli sui
- et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi
audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae
est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius
efficiuntur
- nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph
et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et
scandalizabantur in illo
- et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore
nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua
- et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos
infirmos inpositis manibus curavit
- et mirabatur propter incredulitatem eorum
- et circumibat castella in circuitu docens et convocavit
duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum
inmundorum
- et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam
tantum non peram non panem neque in zona aes
- sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
- et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic
manete donec exeatis inde
- et quicumque non receperint vos nec audierint vos
exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
- et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
- et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos
aegrotos et sanabant
- et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen
eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea
inoperantur virtutes in illo
- alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant
propheta est quasi unus ex prophetis
- quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a
mortuis resurrexit
- ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum
in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
- dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem
fratris tui
- Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum
nec poterat
- Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et
sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum
audiebat
- et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui
cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae
- cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et
placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et
dabo tibi
- et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet
dimidium regni mei
- quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa
dixit caput Iohannis Baptistae
- cumque introisset statim cum festinatione ad regem
petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
- et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul
recumbentes noluit eam contristare
- sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in
disco et decollavit eum in carcere
- et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et
puella dedit matri suae
- quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus
eius et posuerunt illud in monumento
- et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi
omnia quae egerant et docuerant
- et ait illis venite seorsum in desertum locum et
requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec
manducandi spatium habebant
- et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
- et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre
et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
- et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super
eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
- et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius
dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit
- dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant
sibi cibos quos manducent
- et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt
ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
- et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum
cognovissent dicunt quinque et duos pisces
- et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum
contubernia super viride faenum
- et discubuerunt in partes per centenos et per
quinquagenos
- et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in
caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos
et duos pisces divisit omnibus
- et manducaverunt omnes et saturati sunt
- et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos
plenos et de piscibus
- erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
- et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut
praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
- et cum dimisisset eos abiit in montem orare
- et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus
in terra
- et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus
contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super
mare et volebat praeterire eos
- at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt
fantasma esse et exclamaverunt
- omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim
locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
- et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus
magis intra se stupebant
- non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum
obcaecatum
- et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth
et adplicuerunt
- cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
- et percurrentes universam regionem illam coeperunt in
grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse
- et quocumque introibat in vicos vel in villas aut
civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel
fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant
- et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis
venientes ab Hierosolymis
- et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus
manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
- Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus
non manducant tenentes traditionem seniorum
- et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt
quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum
et lectorum
- et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli
tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus
manducant panem
- at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de
vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem
eorum longe est a me
- in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta
hominum
- relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum
baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
- et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut
traditionem vestram servetis
- Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui
maledixerit patri aut matri morte moriatur
- vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban
quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
- et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut
matri
- rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam
tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
- et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes
et intellegite
- nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum
coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
- si quis habet aures audiendi audiat
- et cum introisset in domum a turba interrogabant eum
discipuli eius parabolam
- et ait illis sic et vos inprudentes estis non
intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum
communicare
- quia non introit in cor eius sed in ventrem et in
secessum exit purgans omnes escas
- dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa
communicant hominem
- ab intus enim de corde hominum cogitationes malae
procedunt adulteria fornicationes homicidia
- furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus
blasphemia superbia stultitia
- omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
- et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et
ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
- mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia
spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
- erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et
rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
- qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim
bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
- at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et
catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
- et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de
filia tua
- et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra
lectum et daemonium exisse
- et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad
mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
- et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut
inponat illi manum
- et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos
in auriculas et expuens tetigit linguam eius
- et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod
est adaperire
- et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum
linguae eius et loquebatur recte
- et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis
praecipiebat tanto magis plus praedicabant
- et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et
surdos facit audire et mutos loqui
- in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent
quod manducarent convocatis discipulis ait illis
- misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec
habent quod manducent
- et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via
quidam enim ex eis de longe venerunt
- et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis
hic saturare panibus in solitudine
- et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
- et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens
septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et
adposuerunt turbae
- et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit
adponi
- et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod
superaverat de fragmentis septem sportas
- erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et
dimisit eos
- et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in
partes Dalmanutha
- et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo
quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
- et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit
signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
- et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
- et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non
habebant secum in navi
- et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento
Pharisaeorum et fermento Herodis
- et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non
habemus
- quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non
habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
- oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis
nec recordamini
- quando quinque panes fregi in quinque milia et quot
cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
- quando et septem panes in quattuor milia quot sportas
fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
- et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
- et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant
eum ut illum tangeret
- et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et
expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid
videret
- et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
- deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit
videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
- et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et
si in vicum introieris nemini dixeris
- et egressus est Iesus et discipuli eius in castella
Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me
dicunt esse homines
- qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii
Heliam alii vero quasi unum de prophetis
- tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens
Petrus ait ei tu es Christus
- et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
- et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis
multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis
et occidi et post tres dies resurgere
- et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus
coepit increpare eum
- qui conversus et videns discipulos suos comminatus est
Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae
sunt hominum
- et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis
vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
- qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam
qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam
faciet
- quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et
detrimentum faciat animae suae
- aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
- qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione
ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in
gloria Patris sui cum angelis sanctis
- et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic
stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute
- et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et
Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus
est coram ipsis
- et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis
velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
- et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum
Iesu
- et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse
et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
- non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
- et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube
dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
- et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi
Iesum tantum secum
- et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui
quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
- et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum
a mortuis resurrexerit
- et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei
et scribae quia Heliam oporteat venire primum
- qui respondens ait illis Helias cum venerit primo
restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa
patiatur et contemnatur
- sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi
quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
- et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa
eos et scribas conquirentes cum illis
- et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et
adcurrentes salutabant eum
- et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
- et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium
meum ad te habentem spiritum mutum
- qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et
stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non
potuerunt
- qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu
apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
- et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus
conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
- et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo
hoc ei accidit at ille ait ab infantia
- et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum
perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
- Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia
credenti
- et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat
credo adiuva incredulitatem meam
- et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est
spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab
eo et amplius ne introeas in eum
- et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus
est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
- Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
- et cum introisset in domum discipuli eius secreto
interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
- et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in
oratione et ieiunio
- et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec
volebat quemquam scire
- docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam
Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die
resurget
- at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
- et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat
eos quid in via tractabatis
- at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant
quis esset illorum maior
- et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult
primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
- et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum
conplexus esset ait illis
- quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo
me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
- respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam
in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
- Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui
faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
- qui enim non est adversum vos pro vobis est
- quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine
meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
- et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis
credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius
et in mare mitteretur
- et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum
est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in
gehennam in ignem inextinguibilem
- ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
- et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi
claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam
ignis inextinguibilis
- ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
- quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est
tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in
gehennam ignis
- ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
- omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
- bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud
condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos
- et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen
et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat
illos
- et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro
uxorem dimittere temptantes eum
- at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
- qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et
dimittere
- quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri
scripsit vobis praeceptum istud
- ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos
Deus
- propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et
adherebit ad uxorem suam
- et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una
caro
- quod ergo Deus iunxit homo non separet
- et in domo iterum discipuli eius de eodem
interrogaverunt eum
- et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam
duxerit adulterium committit super eam
- et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit
moechatur
- et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli
autem comminabantur offerentibus
- quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite
parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
- amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut
parvulus non intrabit in illud
- et conplexans eos et inponens manus super illos
benedicebat eos
- et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu
flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam
percipiam
- Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi
unus Deus
- praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne
falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
- et ille respondens ait illi magister omnia haec
conservavi a iuventute mea
- Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum
tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum
in caelo et veni sequere me
- qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens
possessiones multas
- et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam
difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
- discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus
rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis
regnum Dei introire
- facilius est camelum per foramen acus transire quam
divitem intrare in regnum Dei
- qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis
potest salvus fieri
- et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est
sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
- coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et
secuti sumus te
- respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui
reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut
agros propter me et propter evangelium
- qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc
domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum
persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
- multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
- erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et
praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum
duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
- quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis
tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum
morti et tradent eum gentibus
- et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et
interficient eum et tertia die resurget
- et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei
dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
- at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
- et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius
ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
- Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis
bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
- at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem
quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
- sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est
meum dare sed quibus paratum est
- et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et
Iohanne
- Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui
videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem
habent ipsorum
- non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri
maior erit vester minister
- et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium
servus
- nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed
ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
- et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et
discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat
iuxta viam mendicans
- qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare
et dicere Fili David Iesu miserere mei
- et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo
magis clamabat Fili David miserere mei
- et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum
dicentes ei animaequior esto surge vocat te
- qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
- et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam
caecus autem dixit ei rabboni ut videam
- Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et
confestim vidit et sequebatur eum in via
- et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad
montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
- et ait illis ite in castellum quod est contra vos et
statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc
hominum sedit solvite illum et adducite
- et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino
necessarius est et continuo illum dimittet huc
- et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris
in bivio et solvunt eum
- et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis
solventes pullum
- qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et
dimiserunt eis
- et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta
sua et sedit super eo
- multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem
frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
- et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes
osanna benedictus qui venit in nomine Domini
- benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna
in excelsis
- et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis
omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
- et alia die cum exirent a Bethania esuriit
- cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si
quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter
folia non enim erat tempus ficorum
- et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum
quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
- et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit
eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras
vendentium columbas evertit
- et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
- et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea
domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam
latronum
- quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant
quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur
super doctrina eius
- et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
- et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a
radicibus
- et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui
maledixisti aruit
- et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
- amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et
mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia
quodcumque dixerit fiat fiet ei
- propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis
credite quia accipietis et veniet vobis
- et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis
adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata
vestra
- quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in
caelis est dimittet vobis peccata vestra
- et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in
templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
- et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi
dedit hanc potestatem ut ista facias
- Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego
unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
- baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
respondete mihi
- at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo
dicet quare ergo non credidistis ei
- sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim
habebant Iohannem quia vere propheta esset
- et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus
ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam
- et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo
et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam
agricolis et peregre profectus est
- et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis
acciperet de fructu vineae
- qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
- et iterum misit ad illos alium servum et illum capite
vulneraverunt et contumeliis adfecerunt
- et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios
quosdam caedentes alios vero occidentes
- adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit
ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
- coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite
occidamus eum et nostra erit hereditas
- et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra
vineam
- quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos
et dabit vineam aliis
- nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt
aedificantes hic factus est in caput anguli
- a Domino factum est istud et est mirabile in oculis
nostris
- et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt
enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt
- et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut
eum caperent in verbo
- qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es
et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam
Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus
- qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis
adferte mihi denarium ut videam
- at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et
inscriptio dicunt illi Caesaris
- respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae
sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo
- et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem
non esse et interrogabant eum dicentes
- magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus
fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius
uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo
- septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et
mortuus est non relicto semine
- et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste
reliquit semen et tertius similiter
- et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt
semen novissima omnium defuncta est et mulier
- in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his
erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem
- et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non
scientes scripturas neque virtutem Dei
- cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque
nubentur sed sunt sicut angeli in caelis
- de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro
Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham
et Deus Isaac et Deus Iacob
- non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum
erratis
- et accessit unus de scribis qui audierat illos
conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod
esset primum omnium mandatum
- Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est
audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
- et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex
tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum
mandatum
- secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam
te ipsum maius horum aliud mandatum non est
- et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti
quia unus est et non est alius praeter eum
- et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et
ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum
maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
- Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit
illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare
- et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo
dicunt scribae Christum Filium esse David
- ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus
Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum
tuorum
- ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius
eius et multa turba eum libenter audivit
- et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui
volunt in stolis ambulare et salutari in foro
- et in primis cathedris sedere in synagogis et primos
discubitus in cenis
- qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae
orationis hii accipient prolixius iudicium
- et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo
turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa
- cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta
quod est quadrans
- et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis
quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium
- omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero
de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum
- et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis
suis magister aspice quales lapides et quales structurae
- et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas
aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
- et cum sederet in montem Olivarum contra templum
interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
- dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando
haec omnia incipient consummari
- et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis
vos seducat
- multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et
multos seducent
- cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne
timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
- exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum
et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
- videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et
in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in
testimonium illis
- et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
- et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid
loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis
vos loquentes sed Spiritus Sanctus
- tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et
consurgent filii in parentes et morte adficient eos
- et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem
sustinuerit in finem hic salvus erit
- cum autem videritis abominationem desolationis stantem
ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in
montes
- et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat
ut tollat quid de domo sua
- et qui in agro erit non revertatur retro tollere
vestimentum suum
- vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
- orate vero ut hieme non fiant
- erunt enim dies illi tribulationes tales quales non
fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
- et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis
caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
- et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce
illic ne credideritis
- exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et
dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
- vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
- sed in illis diebus post tribulationem illam sol
contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
- et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt
in caelis movebuntur
- et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum
virtute multa et gloria
- et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos
a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
- a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener
fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
- sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in
proximo sit in ostiis
- amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec
donec omnia ista fiant
- caelum et terra transibunt verba autem mea non
transibunt
- de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in
caelo neque Filius nisi Pater
- videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
- sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et
dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
- vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat
sero an media nocte an galli cantu an mane
- ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
- quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
- erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant
summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
- dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret
populi
- et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et
recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et
fracto alabastro effudit super caput eius
- erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et
dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
- poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis
denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
- Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis
bonum opus operata est in me
- semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis
potestis illis benefacere me autem non semper habetis
- quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in
sepulturam
- amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium
istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
- et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos
sacerdotes ut proderet eum illis
- qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se
daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
- et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei
discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
- et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in
civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
- et quocumque introierit dicite domino domus quia
magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis
manducem
- et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et
illic parate nobis
- et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et
invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
- vespere autem facto venit cum duodecim
- et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen
dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
- at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim
numquid ego
- qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in
catino
- et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo
vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset
natus homo ille
- et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens
fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
- et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex
illo omnes
- et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui
pro multis effunditur
- amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis
usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
- et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
- et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista
quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
- sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
- Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed
non ego
- et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte
hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
- at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul
conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
- et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait
discipulis suis sedete hic donec orem
- et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit
pavere et taedere
- et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem
sustinete hic et vigilate
- et cum processisset paululum procidit super terram et
orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
- et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer
calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
- et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon
dormis non potuisti una hora vigilare
- vigilate et orate ut non intretis in temptationem
spiritus quidem promptus caro vero infirma
- et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
- et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim
oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
- et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite
sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
- surgite eamus ecce qui me tradit prope est
- et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex
duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et
a scribis et a senioribus
- dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque
osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
- et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et
osculatus est eum
- at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
- unus autem quidam de circumstantibus educens gladium
percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
- et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem
existis cum gladiis et lignis conprehendere me
- cotidie eram apud vos in templo docens et non me
tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
- tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
- adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone
super nudo et tenuerunt eum
- at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
- et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt
omnes sacerdotes et scribae et seniores
- Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in
atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad
ignem
- summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant
adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
- multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et
convenientia testimonia non erant
- et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus
eum dicentes
- quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum
hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
- et non erat conveniens testimonium illorum
- et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit
Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
- ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus
sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
- Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium
hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
- summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid
adhuc desideramus testes
- audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes
condemnaverunt eum esse reum mortis
- et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius
et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum
caedebant
- et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex
ancillis summi sacerdotis
- et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum
ait et tu cum Iesu Nazareno eras
- at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas
et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
- rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere
circumstantibus quia hic ex illis est
- at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui
adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
- ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio
hominem istum quem dicitis
- et statim iterum gallus cantavit et recordatus est
Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me
negabis et coepit flere
- et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes
cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt
et tradiderunt Pilato
- et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille
respondens ait illi tu dicis
- et accusabant eum summi sacerdotes in multis
- Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non
respondes quicquam vide in quantis te accusant
- Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur
Pilatus
- per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex
vinctis quemcumque petissent
- erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat
vinctus qui in seditione fecerant homicidium
- et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper
faciebat illis
- Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam
vobis regem Iudaeorum
- sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi
sacerdotes
- pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban
dimitteret eis
- Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo
vultis faciam regi Iudaeorum
- at illi iterum clamaverunt crucifige eum
- Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi
magis clamabant crucifige eum
- Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis
Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
- milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et
convocant totam cohortem
- et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes
spineam coronam
- et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
- et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum
et ponentes genua adorabant eum
- et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et
induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
- et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum
venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
- et perducunt illum in Golgotha locum quod est
interpretatum Calvariae locus
- et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
- et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius
mittentes sortem super eis quis quid tolleret
- erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
- et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
- et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et
alium a sinistris eius
- et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis
reputatus est
- et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua
et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
- salvum fac temet ipsum descendens de cruce
- similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum
scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
- Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus
et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
- et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam
terram usque in horam nonam
- et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi
Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid
dereliquisti me
- et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce
Heliam vocat
- currens autem unus et implens spongiam aceto
circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias
ad deponendum eum
- Iesus autem emissa voce magna exspiravit
- et velum templi scissum est in duo a sursum usque
deorsum
- videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic
clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
- erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas
et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
- et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant
ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
- et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod
est ante sabbatum
- venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse
erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus
Iesu
- Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito
centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
- et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
- Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit
sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit
lapidem ad ostium monumenti
- Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi
poneretur
- et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria
Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
- et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto
iam sole
- et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab
ostio monumenti
- et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe
magnus valde
- et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in
dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
- qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis
Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
- sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit
vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
- at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim
eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
- surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae
Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
- illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus
et flentibus
- et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non
crediderunt
- post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est
in alia effigie euntibus in villam
- et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis
crediderunt
- novissime recumbentibus illis undecim apparuit et
exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant
eum resurrexisse non crediderant
- et dixit eis euntes in mundum universum praedicate
evangelium omni creaturae
- qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero
non crediderit condemnabitur
- signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine
meo daemonia eicient linguis loquentur novis
- serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos
nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
- et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est
in caelum et sedit a dextris Dei
- illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino
cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis
Next: Luke
Prev: Matthew Up