Malachi
- onus verbi Domini ad Israhel in manu Malachi
- dilexi vos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos
nonne frater erat Esau Iacob dicit Dominus et dilexi Iacob
- Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem
et hereditatem eius in dracones deserti
- quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes
aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum isti
aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui
iratus est Dominus usque in aeternum
- et oculi vestri videbunt et vos dicetis magnificetur
Dominus super terminum Israhel
- filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater
ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit
Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis
in quo despeximus nomen tuum
- offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in
quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est
- si offeratis caecum ad immolandum nonne malum est et si
offeratis claudum et languidum nonne malum est offer illud duci tuo si
placuerit ei aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum
- et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de
manu enim vestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies vestras dicit
Dominus exercituum
- quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare
meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et
munus non suscipiam de manu vestra
- ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum
in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda
quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum
- et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini
contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud
devorat
- et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit
Dominus exercituum et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis
munus numquid suscipiam illud de manu vestra dicit Dominus
- maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et
votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus
exercituum et nomen meum horribile in gentibus
- et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotes
- si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut
detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et
maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis
super cor
- ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum
vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum
- et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum
meum cum Levi dicit Dominus exercituum
- pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et dedi ei timorem
et timuit me et a facie nominis mei pavebat
- lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas non est
inventa in labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos
avertit ab iniquitate
- labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem
requirent ex ore eius quia angelus Domini exercituum est
- vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in
lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum
- propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles
omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege
- numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus
unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum
violans pactum patrum nostrorum
- transgressus est Iuda et abominatio facta est in Israhel
et in Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini quam
dilexit et habuit filiam dei alieni
- disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et
discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino exercituum
- et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini
fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam
placabile quid de manu vestra
- et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est
inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec particeps tua et
uxor foederis tui
- nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid
unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem
adulescentiae tuae noli despicere
- cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel
operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum custodite
spiritum vestrum et nolite despicere
- laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et
dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit
malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus
iudicii
- ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante
faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis
et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum
- et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit
ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum
- et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit
filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino
offerentes sacrificia in iustitia
- et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut
dies saeculi et sicut anni antiqui
- et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis
et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et
pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum
- ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis
consumpti
- a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis
meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus
exercituum et dixistis in quo revertemur
- si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in
quo confiximus te in decimis et in primitivis
- et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis
gens tota
- inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea
et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli
et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
- et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet
fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus
exercituum
- et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra
desiderabilis dicit Dominus exercituum
- invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus
- et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus
est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et
quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum
- ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati
sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt
- tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo
suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram
eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius
- et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio
in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi
- et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et
impium et inter servientem Deo et non servientem ei
- ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt
omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos
dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen
- et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et
sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento
- et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum
vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum
- mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb
ad omnem Israhel praecepta et iudicia
- ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat
dies Domini magnus et horribilis
- et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad
patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate
Next: Matthew
Prev: Zechariah
Up