Zechariah
- in mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum
Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens
- iratus est Dominus super patres vestros iracundia
- et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum convertimini
ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituum
- ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae
priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris
malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad
me dicit Dominus
- patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum
vivent
- verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis
meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et
dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras
et secundum adinventiones nostras fecit nobis
- in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno
secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium
Addo prophetam dicens
- vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et
ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum equi rufi varii
et albi
- et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus
qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haec
- et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti
sunt quos misit Dominus ut perambularent terram
- et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et
dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescit
- et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum
usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es iste
septuagesimus annus est
- et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba
bona verba consolatoria
- et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens
haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno
- et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego
iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum
- propterea haec dicit Dominus revertar ad Hierusalem in
misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus exercituum et
perpendiculum extendetur super Hierusalem
- adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum adhuc
affluent civitates meae bonis et consolabitur Dominus adhuc Sion et eliget
adhuc Hierusalem
- et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua
- et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et
dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et Hierusalem
- et ostendit mihi Dominus quattuor fabros
- et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt
cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum levavit caput
suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quae levaverunt
cornu super terram Iuda ut dispergerent eam
- et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius
funiculus mensorum
- et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem
et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius
- et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et
angelus alius egrediebatur in occursum eius
- et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens
absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum
in medio eius
- et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in
gloria ero in medio eius
- o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in
quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus
- o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis
- quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me
ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam
oculi eius
- quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae
his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me
- lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et
habitabo in medio tui ait Dominus
- et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et
erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus
exercituum misit me ad te
- et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra
sanctificata et eliget adhuc Hierusalem
- sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de
habitaculo sancto suo
- et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram
angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei
- et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et
increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est
erutus de igne
- et Iesus erat indutus vestibus sordidis et stabat ante
faciem angeli
- qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens
auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a te iniquitatem
tuam et indui te mutatoriis
- et dixit ponite cidarim mundam super caput eius et
posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus et
angelus Domini stabat
- et contestabatur angelus Domini Iesum dicens
- haec dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris
et custodiam meam custodieris tu quoque iudicabis domum meam et custodies
atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt
- audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant
coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum
orientem
- quia ecce lapis quem dedi coram Iesu super lapidem unum
septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam eius ait Dominus exercituum et
auferam iniquitatem terrae illius in die una
- in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum
suum subter vineam et subter ficum
- et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit
me quasi virum qui suscitatur de somno suo
- et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce
candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae
eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput
illius
- et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a
sinistris eius
- et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens
quid sunt haec domine mi
- et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me
numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi
- et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad
Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit
Dominus exercituum
- quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet
lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius
- et factum est verbum Domini ad me dicens
- manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius
perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos
- quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt
lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in
universa terra
- et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad
dextram candelabri et ad sinistram eius
- et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae
olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro
- et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi
non domine
- et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori
universae terrae
- et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce
volumen volans
- et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen
volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum
- et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super
faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis
iurans ex hoc similiter iudicabitur
- educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum
furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio
domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius
- et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad
me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur
- et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et
dixit haec est oculus eorum in universa terra
- et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una
sedens in medio amphorae
- et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio
amphorae et misit massam plumbeam in os eius
- et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres
egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et
levaverunt amphoram inter terram et caelum
- et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae
deferunt amphoram
- et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar
et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam
- et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce
quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium et montes montes aerei
- in quadriga prima equi rufi et in quadriga secunda equi
nigri
- et in quadriga tertia equi albi et in quadriga quarta equi
varii fortes
- et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid
sunt haec domine mi
- et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti
caeli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae
- in quo erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis
et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri
- qui autem erant robustissimi exierunt et quaerebant ire et
discurrere per omnem terram et dixit ite perambulate terram et perambulaverunt
terram
- et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui
egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra
aquilonis
- et factum est verbum Domini ad me dicens
- sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaia et
venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sofoniae qui venerunt de
Babylone
- et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in
capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni
- et loqueris ad eum dicens haec ait Dominus exercituum
dicens ecce vir Oriens nomen eius et subter eum orietur et aedificabit templum
Domino
- et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam
et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo
et consilium pacis erit inter duos illos
- et coronae erunt Helem et Tobiae et Idaiae et Hen filio
Sofoniae memoriale in templo Domini
- et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo
Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc
si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri
- et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum
Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu
- et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui
erant cum eo ad deprecandam faciem Domini
- ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et
prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare
me debeo sicuti feci iam multis annis
- et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
- loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens
cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta
annos numquid ieiunium ieiunastis mihi
- et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis
comedistis et vobismet ipsis bibistis
- numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu
prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et
urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus habitaretur
- et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens
- haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate
et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo
- et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite
calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo
- et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem
et aures suas adgravaverunt ne audirent
- et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et
verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum
priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum
- et factum est sicut locutus est et non audierunt sic
clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum
- et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra
desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt
terram desiderabilem in desertum
- et factum est verbum Domini exercituum dicens
- haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Sion zelo magno
et indignatione magna zelatus sum eam
- haec dicit Dominus exercituum reversus sum ad Sion et
habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas veritatis et mons
Domini exercituum mons sanctificatus
- haec dicit Dominus exercituum adhuc habitabunt senes et
anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu eius prae multitudine
dierum
- et plateae civitatis conplebuntur infantibus et puellis
ludentibus in plateis eius
- haec dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in
oculis reliquiarum populi huius in diebus illis numquid in oculis meis
difficile erit dicit Dominus exercituum
- haec dicit Dominus exercituum ecce ego salvabo populum
meum de terra orientis et de terra occasus solis
- et adducam eos et habitabunt in medio Hierusalem et erunt
mihi in populum et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia
- haec dicit Dominus exercituum confortentur manus vestrae
qui auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die qua
fundata est domus Domini exercituum ut templum aedificaretur
- siquidem ante dies illos merces hominum non erat nec
merces iumentorum erat neque introeunti et exeunti erat pax prae
tribulatione et dimisi omnes homines unumquemque contra proximum suum
- nunc autem non iuxta dies priores ego faciam reliquiis
populi huius dicit Dominus exercituum
- sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra
dabit germen suum et caeli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias
populi huius universa haec
- et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda et
domus Israhel sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur
manus vestrae
- quia haec dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut
adfligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me dicit Dominus
- et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus
istis ut benefaciam Hierusalem et domui Iuda nolite timere
- haec sunt ergo verba quae facietis loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo veritatem et iudicium pacis iudicate in portis
vestris
- et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in
cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis omnia enim haec sunt quae
odi dicit Dominus
- et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
- haec dicit Dominus exercituum ieiunium quarti et ieiunium
quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et in
laetitiam et in sollemnitates praeclaras veritatem tantum et pacem diligite
- haec dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et
habitent in civitatibus multis
- et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et
deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum vadam etiam ego
- et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum
Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini
- haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus
adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam
viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est
- onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius
quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel
- Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon
adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde
- et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit
argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum
- ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari
fortitudinem eius et haec igni devorabitur
- videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et
Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non
habitabitur
- et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam
Philisthinorum
- et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes
eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit
quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus
- et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes
et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in
oculis meis
- exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex
tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et
super pullum filium asinae
- et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem
et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a
mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae
- tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos
tuos de lacu in quo non est aqua
- convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque
adnuntians duplicia reddam tibi
- quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et
suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium
fortium
- et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur
iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri
- Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et
subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et
replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris
- et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem
populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius
- quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi
frumentum electorum et vinum germinans virgines
- petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus
faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in agro
- quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt
mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco
abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor
- super pastores iratus est furor meus et super hircos
visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit
eos quasi equum gloriae suae in bello
- ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso arcus proelii ex
ipso egredietur omnis exactor simul
- et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in
proelio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores
equorum
- et confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo et
convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non
proieceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos
- et erunt quasi fortes Ephraim et laetabitur cor eorum
quasi a vino et filii eorum videbunt et laetabuntur et exultabit cor eorum
in Domino
- sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et
multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati
- et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei
et vivent cum filiis suis et revertentur
- et reducam eos de terra Aegypti et de Assyriis
congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur
eis locus
- et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus
et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et
sceptrum Aegypti recedet
- confortabo eos in Domino et in nomine eius ambulabunt
dicit Dominus
- aperi Libane portas tuas et comedat ignis cedros tuas
- ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati
sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitus
- vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia
eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Iordanis
- haec dicit Dominus Deus meus pasce pecora occisionis
- quae qui possederant occidebant et non dolebant et
vendebant ea dicentes benedictus Dominus divites facti sumus et pastores eorum
non parcebant eis
- et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit
Dominus ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui et in manu
regis sui et concident terram et non eruam de manu eorum
- et pascam pecus occisionis propter hoc o pauperes gregis
et adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram vocavi
Funiculos et pavi gregem
- et succidi tres pastores in mense uno et contracta est
anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me
- et dixi non pascam vos quod moritur moriatur et quod
succiditur succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem proximi sui
- et tuli virgam meam quae vocabatur Decus et abscidi eam
ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis
- et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt
sic pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est
- et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte
mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta
argenteos
- et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium
decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et
proieci illos in domo Domini ad statuarium
- et praecidi virgam meam secundam quae appellabatur
Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Iudam et inter Israhel
- et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi vasa pastoris
stulti
- quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta
non visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et id quod stat
non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet
- o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super
brachium eius et super oculum dextrum eius brachium eius ariditate siccabitur
et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur
- onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens
caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo
- ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulae omnibus
populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra Hierusalem
- et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris
cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et
colligentur adversum eam omnia regna terrae
- in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in
stuporem et ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam oculos
meos et omnem equum populorum percutiam in caecitate
- et dicent duces Iuda in corde suo confortentur mihi
habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum
- in die illo ponam duces Iuda sicut caminum ignis in
lignis et sicut facem ignis in faeno et devorabunt ad dextram et ad
sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco
suo in Hierusalem
- et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio
ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem
contra Iudam
- in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et
erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi
Dei sicut angelus Domini in conspectu eius
- et erit in die illa quaeram conterere omnes gentes quae
veniunt contra Hierusalem
- et effundam super domum David et super habitatores
Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem confixerunt et
plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri
solet in morte primogeniti
- in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut
planctus Adadremmon in campo Mageddon
- et planget terra familiae et familiae seorsum familiae
domus David seorsum et mulieres eorum seorsum
- familiae domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum
familiae domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiae Semei seorsum
et mulieres eorum seorsum
- omnes familiae reliquae familiae et familiae seorsum et
mulieres eorum seorsum
- in die illa erit fons patens domus David et habitantibus
Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae
- et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam
nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum
inmundum auferam de terra
- et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater
eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in
nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum
prophetaverit
- et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex
visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur
- sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam
Adam exemplum meum ab adulescentia mea
- et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum
tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me
- framea suscitare super pastorem meum et super virum
coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves
et convertam manum meam ad parvulos
- et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea
disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea
- et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut
uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen
meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus
- ecce dies veniunt Domini et dividentur spolia tua in
medio tui
- et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in proelium et
capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur et egredietur
media pars civitatis in captivitatem et reliquum populi non auferetur ex urbe
- et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas
sicut proeliatus est in die certaminis
- et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum
qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media
parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi valde et separabitur
medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem
- et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur
vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie
terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus Deus meus omnesque
sancti cum eo
- et erit in die illa non erit lux sed frigus et gelu
- et erit dies una quae nota est Domino non dies neque nox
et in tempore vesperae erit lux
- et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem
medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in aestate
et in hieme erunt
- et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit
Dominus unus et erit nomen eius unum
- et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle
Remmon ad austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in loco suo a porta
Beniamin usque ad locum portae Prioris usque ad portam Angulorum et a turre
Ananehel usque ad torcularia regis
- et habitabunt in ea et anathema non erit amplius sed
sedebit Hierusalem secura
- et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes
quae pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque stantis
super pedes suos et oculi eius contabescent in foraminibus suis et lingua
eorum contabescet in ore suo
- in die illo erit tumultus Domini magnus in eis et
adprehendet vir manum proximi sui et conseretur manus eius super manum proximi
sui
- sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem et
congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu aurum et argentum et vestes
multae satis
- et sic erit ruina equi et muli cameli et asini et omnium
iumentorum quae fuerint in castris illis sicut ruina haec
- et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae
venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum
exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum
- et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad
Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos imber
- quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit
nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non
ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum
- hoc erit peccatum Aegypti et hoc peccatum omnium gentium
quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum
- in die illo erit quod super frenum equi est sanctum
Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialae coram altari
- et erit omnis lebes in Hierusalem et in Iuda
sanctificatus Domino exercituum et venient omnes immolantes et sument ex
eis et coquent in eis et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in
die illo
Next: Malachi
Prev: Haggai Up