Zephaniah
- verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi
filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae filii Amon regis
Iuda
- congregans congregabo omnia a facie terrae dicit Dominus
- congregans hominem et pecus congregans volatile caeli et
pisces maris et ruinae impiorum erunt et disperdam homines a facie terrae
dicit Dominus
- et extendam manum meam super Iudam et super omnes
habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina
aedituorum cum sacerdotibus
- et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant
et iurant in Domino et iurant in Melchom
- et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non
quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum
- silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia
praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos
- et erit in die hostiae Domini visitabo super principes et
super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina
- et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in
die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo
- et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta
Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus
- ululate habitatores pilae conticuit omnis populus Chanaan
disperierunt omnes involuti argento
- et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis
et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus
suis non faciet bene Dominus et non faciet male
- et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in
desertum et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non
bibent vinum earum
- iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis vox
diei Domini amara tribulabitur ibi fortis
- dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies
calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis dies nebulae et turbinis
- dies tubae et clangoris super civitates munitas et super
angulos excelsos
- et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino
peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut
stercora
- sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare
eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia
consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram
- convenite congregamini gens non amabilis
- priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem
antequam veniat super vos ira furoris Domini antequam veniat super vos dies
furoris Domini
- quaerite Dominum omnes mansueti terrae qui iudicium eius
estis operati quaerite iustum quaerite mansuetum si quo modo abscondamini in
die furoris Domini
- quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum Azotum in
meridie eicient et Accaron eradicabitur
- vae qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum
Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non sit
inhabitator
- et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum
- et erit funiculus eius qui remanserit de domo Iuda ibi
pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos
Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum
- audivi obprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon quae
exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum
- propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel
quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et
acervi salis et desertum usque in aeternum reliquiae populi mei diripient
illos residui gentis meae possidebunt eos
- hoc eis eveniet pro superbia sua quia blasphemaverunt et
magnificati sunt super populum Domini exercituum
- horribilis Dominus super eos et adtenuabit omnes deos
terrae et adorabunt eum vir de loco suo omnes insulae gentium
- sed et vos Aethiopes interfecti gladio meo eritis
- et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assur et
ponet speciosam in solitudinem et in invium et quasi desertum
- et accubabunt in medio eius greges omnes bestiae gentium
et onocrotalus et ericius in liminibus eius morabuntur vox cantantis in
fenestra corvus in superliminari quoniam adtenuabo robur eius
- haec est civitas gloriosa habitans in confidentia quae
dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta
est in desertum cubile bestiae omnis qui transit per eam sibilabit et movebit
manum suam
- vae provocatrix et redempta civitas columba
- non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino
non est confisa ad Deum suum non adpropiavit
- principes eius in medio eius quasi leones rugientes
iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane
- prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius
polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem
- Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane
mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus
confusionem
- disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas
feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum
non remanente viro nec ullo habitatore
- dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non
peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen
diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas
- quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis
meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut
effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli
mei devorabitur omnis terra
- quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in
nomine Domini et serviant ei umero uno
- ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii
dispersorum meorum deferent munus mihi
- in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus
tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos
superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo
- et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et
sperabunt in nomine Domini
- reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur
mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur
et accubabunt et non erit qui exterreat
- lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in
omni corde filia Hierusalem
- abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex
Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra
- in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non
dissolvantur manus tuae
- Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit
gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in
laude
- nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant
ut non ultra habeas super eis obprobrium
- ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore
illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos
in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum
- in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo
congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum
convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus
Next: Haggai
Prev: Habakkuk
Up