Amos
- verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit
super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas
regis Israhel ante duos annos terraemotus
- et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit
vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et
super quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris
ferreis Galaad
- et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad
- et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de
campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur
populus Syriae Cyrenen dicit Dominus
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super
quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut
concluderet eam in Idumea
- et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius
- et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de
Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui
Philisthinorum dicit Dominus Deus
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super
quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in
Idumea et non sint recordati foederis fratrum
- et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super
quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et
violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem
suam servaverit usque in finem
- mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon
et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad
dilatandum terminum suum
- et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius
in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis
- et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius
simul dicit Dominus
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super
quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad
cinerem
- et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et
morietur in sonitu Moab in clangore tubae
- et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius
interficiam cum eo dicit Dominus
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super
quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non
custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum
- et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et
super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et
pauperem pro calciamentis
- qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et
viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut
violarent nomen sanctum meum
- et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne
altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui
- ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius
altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi
fructum eius desuper et radices eius subter
- ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi
vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei
- et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de
iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit
Dominus
- et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis
dicentes ne prophetetis
- ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum
onustum faeno
- et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem
suam et robustus non salvabit animam suam
- et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non
salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam
- et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa
dicit Dominus
- audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii
Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens
- tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae
idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras
- numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis
- numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid
dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit
- numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid
auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit
- si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si
erit malum in civitate quod Dominus non fecit
- quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit
secretum suum ad servos suos prophetas
- leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis
non prophetabit
- auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae
Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias
multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius
- et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes
iniquitatem et rapinas in aedibus suis
- propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et
circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae
- haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis
duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in
Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti
- audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus
exercituum
- quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel
super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et
cadent in terram
- et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt
domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus
- audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte
Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis
dominis vestris adferte et bibemus
- iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient
super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus
- et per aperturas exibitis altera contra alteram et
proiciemini in Armon dicit Dominus
- venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et
multiplicate praevaricationem et offerte mane victimas vestras tribus
diebus decimas vestras
- et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias
oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel dicit Dominus Deus
- unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus
vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad
me dicit Dominus
- ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses
superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem
alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit
- et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam ut
biberent aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit Dominus
- percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem
hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra
comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus
- misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio
iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci
putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me dicit
Dominus
- subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et
facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit
Dominus
- quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec
fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel
- quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians
homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa
terrae Dominus Deus exercituum nomen eius
- audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus
Israhel cecidit non adiciet ut resurgat
- virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui
suscitet eam
- quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur
mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum
relinquentur in ea decem in domo Israhel
- quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et
vivetis
- et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et
in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit
inutilis
- quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis
domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel
- qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in
terra relinquitis
- facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane
tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super
faciem terrae Dominus nomen eius
- qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem
super potentem adfert
- odio habuerunt in porta corripientem et loquentem
perfecte abominati sunt
- idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam
electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis
in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum
- quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata
vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes
- ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum
est
- quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus
Deus exercituum vobiscum sicut dixistis
- odite malum et diligite bonum et constituite in porta
iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph
- propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in
omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et
vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere
- et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in
medio tui dicit Dominus
- vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies
Domini ista tenebrae et non lux
- quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus
et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum
coluber
- numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et
non splendor in ea
- odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem
coetuum vestrorum
- quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra
non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
- aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae
non audiam
- et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi
torrens fortis
- numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto
quadraginta annis domus Israhel
- et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem
idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis
- et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus
exercituum nomen eius
- vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte
Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
- transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam
et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior
terminus eorum termino vestro est
- qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio
iniquitatis
- qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis
vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
- qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se
habere vasa cantici
- bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et
nihil patiebantur super contritione Ioseph
- quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et
auferetur factio lascivientium
- iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus
exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem
cum habitatoribus suis
- quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi
morientur
- et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat
ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est
apud te
- et respondebit finis est et dicet ei tace et non
recorderis nominis Domini
- quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem
ruinis et domum minorem scissionibus
- numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in
bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in
absinthium
- qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in
fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
- ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus
Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem
Deserti
- haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in
principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis
- et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et
dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus
est
- misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus
- haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium
ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem
- et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob
quia parvulus est
- misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit
Dominus Deus
- haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum
et in manu eius trulla cementarii
- et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam
cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel
non adiciam ultra superinducere eum
- et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel
desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio
- et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem
Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non
poterit terra sustinere universos sermones eius
- haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et
Israhel captivus migrabit de terra sua
- et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram
Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis
- et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia
sanctificatio regis est et domus regni est
- et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et
non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros
- et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me
Dominus vade propheta ad populum meum Israhel
- et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super
Israhel et non stillabis super domum idoli
- propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate
fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua
funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit
de terra sua
- haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum
- et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et
dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israhel non adiciam
ultra ut pertranseam eum
- et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus
Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium
- audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis
egenos terrae
- dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et
sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et
subponamus stateras dolosas
- ut possideamus in argento egenos et pauperes pro
calciamentis et quisquilias frumenti vendamus
- iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque
ad finem omnia opera eorum
- numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis
habitator eius et ascendet quasi fluvius universus et eicietur et defluet
quasi rivus Aegypti
- et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et
tenebrescere faciam terram in die luminis
- et convertam festivitates vestras in luctum et omnia
cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et
super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima
eius quasi diem amarum
- ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram
non famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini
- et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone
usque ad orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non invenient
- in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes
in siti
- qui iurant in delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus
Dan et vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra
- vidi Dominum stantem super altare et dixit percute
cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et
novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non
salvabitur ex eis qui fugerit
- si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet
eos et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos
- et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans
auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo
serpenti et mordebit eos
- et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi
mandabo gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in malum et non
in bonum
- et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet
et lugebunt omnes habitantes in ea et ascendet sicut rivus omnis et
defluet sicut fluvius Aegypti
- qui aedificat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum
super terram fundavit qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem
terrae Dominus nomen eius
- numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii
Israhel ait Dominus numquid non Israhel ascendere feci de terra Aegypti et
Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene
- ecce oculi Domini Dei super regnum peccans et conteram
illud a facie terrae verumtamen conterens non conteram domum Iacob dicit
Dominus
- ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus
domum Israhel sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super
terram
- in gladio morientur omnes peccatores populi mei qui
dicunt non adpropinquabit et non veniet super nos malum
- in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et
reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant instaurabo et
reaedificabo eum sicut diebus antiquis
- ut possideant reliquias Idumeae et omnes nationes eo quod
invocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens haec
- ecce dies veniunt dicit Dominus et conprehendet arator
messorem et calcator uvae mittentem semen et stillabunt montes dulcedinem et
omnes colles culti erunt
- et convertam captivitatem populi mei Israhel et
aedificabunt civitates desertas et habitabunt et plantabunt vineas et bibent
vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum
- et plantabo eos super humum suam et non evellam eos ultra
de terra sua quam dedi eis dicit Dominus Deus tuus
Next: Obadiah
Prev: Joel Up