Joel
- verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
- audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores
terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum
- super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis
suis et filii eorum generationi alterae
- residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae
comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo
- expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis
vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro
- gens enim ascendit super terram meam fortis et
innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli
leonis
- posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit
nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius
- plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis
suae
- periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt
sacerdotes ministri Domini
- depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est
triticum confusum est vinum elanguit oleum
- confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super
frumento et hordeo quia periit messis agri
- vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma
et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis
hominum
- accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri
altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo
Dei vestri sacrificium et libatio
- sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes
omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum
- a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a
potente veniet
- numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de
domo Dei nostri laetitia et exultatio
- conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt
horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum
- quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non
est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt
- ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti
et flamma succendit omnia ligna regionis
- sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt
ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa
deserti
- canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo
conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope
est
- dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi
mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a
principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis
- ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma
quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est
qui effugiat eum
- quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic
current
- sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient
sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis
praeparatus ad proelium
- a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur
in ollam
- sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum
vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis
- unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle
suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur
- urbem ingredientur in muro current domos conscendent per
fenestras intrabunt quasi fur
- a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna
obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum
- et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui
quia multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius
magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum
- nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde
vestro in ieiunio et in fletu et in planctu
- et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et
convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens
et multae misericordiae et praestabilis super malitia
- quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se
benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro
- canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum
- congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes
congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et
sponsa de thalamo suo
- inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri
Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in
obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus
eorum
- zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo
- et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam
vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra
obprobrium in gentibus
- et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et
expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et
extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo
eius quia superbe egit
- noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit
Dominus ut faceret
- nolite timere animalia regionis quia germinaverunt
speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt
virtutem suam
- et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro
quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem
matutinum et serotinum in principio
- et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia
vino et oleo
- et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et
rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos
- et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis
nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur
populus meus in sempiternum
- et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus
Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in aeternum
- et erit post haec effundam spiritum meum super omnem
carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia
somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt
- sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam
spiritum meum
- et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem
et vaporem fumi
- sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam
veniat dies Domini magnus et horribilis
- et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit
quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et
in residuis quos Dominus vocaverit
- quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum
convertero captivitatem Iuda et Hierusalem
- congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat
et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israhel quos
disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt
- et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum
in prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent
- verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus
Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra
me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum
- argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea
et pulcherrima intulistis in delubra vestra
- et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis
Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis
- ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et
convertam retributionem vestram in caput vestrum
- et vendam filios vestros et filias vestras in manibus
filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus
est
- clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate
robustos accedant ascendant omnes viri bellatores
- concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in
lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum
- erumpite et venite omnes gentes de circuitu et
congregamini ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos
- consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia
ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu
- mittite falces quoniam maturavit messis venite et
descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est
malitia eorum
- populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies
Domini in valle concisionis
- sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt
splendorem suum
- et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem
suam et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo
filiorum Israhel
- et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion
in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per
eam amplius
- et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et
colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo
Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum
- Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum
perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem
innocentem in terra sua
- et Iudaea in aeternum habitabitur et Hierusalem in
generatione et generationem
- et mundabo sanguinem eorum quem non mundaveram et Dominus
commorabitur in Sion
Next: Amos
Prev: Hosea Up