Daniel
- anno tertio regni Ioachim regis Iuda venit Nabuchodonosor
rex Babylonis Hierusalem et obsedit eam
- et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et
partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui
et vasa intulit in domum thesauri dei sui
- et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum ut
introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum
- pueros in quibus nulla esset macula decoros forma et
eruditos omni sapientia cautos scientia et doctos disciplina et qui possent
stare in palatio regis ut doceret eos litteras et linguam Chaldeorum
- et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis
suis et de vino unde bibebat ipse ut enutriti tribus annis postea starent in
conspectu regis
- fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda Danihel Ananias
Misahel et Azarias
- et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli
Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago
- proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de
mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne
contaminaretur
- dedit autem Deus Daniheli gratiam et misericordiam in
conspectu principis eunuchorum
- et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum
meum regem qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros
macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris condemnabitis caput
meum regi
- et dixit Danihel ad Malassar quem constituerat princeps
eunuchorum super Danihel Ananiam Misahel et Azariam
- tempta nos obsecro servos tuos diebus decem et dentur
nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum
- et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui
vescuntur cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis
- qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos diebus decem
- post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores
et corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio
- porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus eorum
dabatque eis legumina
- pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in
omni libro et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium visionum et
somniorum
- conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut
introducerentur introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu
Nabuchodonosor
- cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de
universis tales ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et steterunt in
conspectu regis
- et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus
est ab eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui
erant in universo regno eius
- fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis
- in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor
somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo
- praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et
malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt
coram rege
- et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro
quid viderim
- responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum
vive dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus
- et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi
indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus vestrae
publicabuntur
- si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia
et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur et
interpretationem eius indicate mihi
- responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat
servis suis et interpretationem illius indicabimus
- respondit rex et ait certo novi quia tempus redimitis
scientes quod recesserit a me sermo
- si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis
sententia quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam
conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat somnium itaque dicite
mihi ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini
- respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est
homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum
quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et
mago et Chaldeo
- sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur
quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum
hominibus conversatio
- quo audito rex in furore et in ira magna praecepit ut
perirent omnes sapientes Babylonis
- et egressa sententia sapientes interficiebantur
quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent
- tunc Danihel requisivit de lege atque sententia ab Arioch
principe militiae regis qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes
Babylonis
- et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem quam
ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa cum ergo rem
indicasset Arioch Daniheli
- Danihel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad
solutionem indicandam regi
- et ingressus est domum suam Ananiaeque Misaheli et
Azariae sociis suis indicavit negotium
- ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super
sacramento isto et non perirent Danihel et socii eius cum ceteris sapientibus
Babylonis
- tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est
et Danihel benedixit Deo caeli
- et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et
usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt
- et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque
constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam
- ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris
constituta et lux cum eo est
- tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo quia
sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae rogavimus
te quia sermonem regis aperuisti nobis
- post haec Danihel ingressus ad Arioch quem constituerat
rex ut perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est sapientes Babylonis
ne perdas introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo
- tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad regem et
dixit ei inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui solutionem
regi adnuntiet
- respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen erat
Balthasar putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et
interpretationem eius
- et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex
interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt indicare regi
- sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit
tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium
tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt
- tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum
post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt
- mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in
cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi
manifesta fieret et cogitationes mentis tuae scires
- tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis statua
illa magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius erat
terribilis
- huius statuae caput ex auro optimo erat pectus autem et
brachia de argento porro venter et femora ex aere
- tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat ferrea
quaedam fictilis
- videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et
percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos
- tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et
aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque
locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons
magnus et implevit universam terram
- hoc est somnium interpretationem quoque eius dicemus
coram te rex
- tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et
imperium et gloriam dedit tibi
- et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri
volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa constituit tu
es ergo caput aureum
- et post te consurget regnum aliud minus te et regnum
tertium aliud aereum quod imperabit universae terrae
- et regnum quartum erit velut ferrum quomodo ferrum
comminuit et domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret
- porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae
figuli et partem ferream regnum divisum erit quod tamen de plantario ferri
orietur secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto
- et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles ex
parte regnum erit solidum et ex parte contritum
- quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto
commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum
misceri non potest testae
- in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli
regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non
tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum
- secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis
sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum
Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et
fidelis interpretatio eius
- tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et
Danihelum adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei
- loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus
deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire
sacramentum hoc
- tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et
magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et
praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis
- Danihel autem postulavit a rege et constituit super opera
provinciae Babylonis Sedrac Misac et Abdenago ipse autem Danihel erat in
foribus regis
- Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine
cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram
provinciae Babylonis
- itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas
magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes
regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor
rex
- tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces
et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi
principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat
Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat
Nabuchodonosor
- et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus
et linguis
- in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et
citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum
cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex
- si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora
mittetur in fornacem ignis ardentis
- post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum
tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis
generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt
statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex
- statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei
accusaverunt Iudaeos
- dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive
- tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit
sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et
universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream
- si quis autem non procidens adoraverit mittatur in
fornacem ignis ardentem
- sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera
regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex
decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant
- tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut
adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu
regis
- pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac
Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non
adoratis
- nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis
sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae
omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod
si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis
est Deus qui eripiat vos de manu mea
- respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi
Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi
- ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de
camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare
- quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non
colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus
- tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus
faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut
succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat
- et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis
pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem
- et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris
et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis
- nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat
nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit
flamma ignis
- viri autem hii id est tres Sedrac Misac et Abdenago
ceciderunt in medio camini ignis ardentis conligati
Next: Hosea
Prev: Ezekiel Up