Jeremiah
- verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt
in Anathoth in terra Beniamin
- quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae
filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius
- et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda
usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque
ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto
- et factum est verbum Domini ad me dicens
- priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires
de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te
- et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego
sum
- et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad
omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris
- ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te
dicit Dominus
- et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit
Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo
- ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut
evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes
- et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides
Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video
- et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego
super verbo meo ut faciam illud
- et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu
vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis
- et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super
omnes habitatores terrae
- quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum
aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu
portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas
urbes Iuda
- et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum
qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum
suarum
- tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos
omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te
faciam vultum eorum
- ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in
columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda
principibus eius et sacerdotibus et populo terrae
- et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum
ego sum ait Dominus ut liberem te
- et factum est verbum Domini ad me dicens
- vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit
Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem
disponsationis tuae quando secuta me es in deserto in terra quae non seminatur
- sanctus Israhel Domino primitiae frugum eius omnes qui
devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus
- audite verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes
domus Israhel
- haec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me
iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani
facti sunt
- et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de
terra Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et
inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir
neque habitavit homo
- et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum
eius et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem
meam posuistis in abominationem
- sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem
nescierunt me et pastores praevaricati sunt in me et prophetae prophetaverunt
in Baal et idola secuti sunt
- propterea adhuc iudicio contendam vobiscum ait Dominus et
cum filiis vestris disceptabo
- transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite
et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi
- si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus
vero meus mutavit Gloriam suam in idolum
- obstupescite caeli super hoc et portae eius desolamini
vehementer dicit Dominus
- duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem
aquae vivae ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quae continere non
valent aquas
- numquid servus est Israhel aut vernaculus quare ergo est
factus in praedam
- super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam
posuerunt terram eius in solitudinem civitates eius exustae sunt et non
est qui habitet in eis
- filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque
ad verticem
- numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti
Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam
- et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam
turbidam et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis
- arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito
et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non
esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum
- a saeculo confregisti iugum meum rupisti vincula mea et
dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu
prosternebaris meretrix
- ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum
quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena
- si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith
maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus
- quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi
vide vias tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias
tuas
- onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae
adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non
deficient in menstruis eius invenient eam
- prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et
dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo
- quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi
sunt domus Israhel ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetae
eorum
- dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti
verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suae dicent
surge et libera nos
- ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te
in tempore adflictionis tuae secundum numerum quippe civitatum tuarum erant
dii tui Iuda
- quid vultis mecum iudicio contendere omnes dereliquistis
me dicit Dominus
- frustra percussi filios vestros disciplinam non
receperunt devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator
- generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo
factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus
recessimus non veniemus ultra ad te
- numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciae
pectoralis suae populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris
- quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam
dilectionem quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas
- et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et
innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi
- et dixisti absque peccato et innocens ego sum et
propterea avertatur furor tuus a me ecce ego iudicio contendam tecum eo
quod dixeris non peccavi
- quam vilis es facta nimis iterans vias tuas et ab Aegypto
confunderis sicut confusa es ab Assur
- nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt super caput
tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum
- vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab
eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non
polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus
multis tamen revertere ad me dicit Dominus
- leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis
in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in
fornicationibus tuis et in malitiis tuis
- quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus
imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere
- ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meae
tu es
- numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem
ecce locuta es et fecisti mala et potuisti
- et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid
vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem
excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi
- et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non
est reversa et vidit praevaricatrix soror eius Iuda
- quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel
dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix
Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa
- et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et
moechata est cum lapide et cum ligno
- et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix
soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus
- et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam
aversatrix Israhel conparatione praevaricatricis Iuda
- vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices
revertere aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis
quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum
- tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum
praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et
vocem meam non audisti ait Dominus
- convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir
vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos
in Sion
- et dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos
scientia et doctrina
- cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in
diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque
ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra
- in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et
congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non
ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi
- in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et
venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris
- ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi
terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem
vocabis me et post me ingredi non cessabis
- sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic
contempsit me domus Israhel dicit Dominus
- vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum
Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui
- convertimini filii revertentes et sanabo aversiones
vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster
- vere mendaces erant colles multitudo montium vere in
Domino Deo nostro salus Israhel
- confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia
nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum
- dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia
nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab
adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei
nostri
- si converteris Israhel ait Dominus ad me convertere si
abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis
- et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in
iustitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt
- haec enim dicit Dominus viro Iuda et Hierusalem novate
vobis novale et nolite serere super spinas
- circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium
vestrorum vir Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis
indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam
cogitationum vestrarum
- adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite
loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et
ingrediamur civitates munitas
- levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum
ego adduco ab aquilone et contritionem magnam
- ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit
egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuae
vastabuntur remanentes absque habitatore
- super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia
non est aversa ira furoris Domini a nobis
- et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor
principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur
- et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum
istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad
animam
- in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus
urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum
et ad purgandum
- spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar
iudicia mea cum eis
- ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius
velociores aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus
- lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo
morabuntur in te cogitationes noxiae
- vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de
monte Ephraim
- concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes
venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam
- quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia
me ad iracundiam provocavit ait Dominus
- viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi ista
malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum
- ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati
sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii
- contritio super contritionem vocata est et vastata est
omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae
- usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinae
- quia stultus populus meus me non cognovit filii
insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem
facere nescierunt
- aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et
non erat lux in eis
- vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati
sunt
- intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli
recessit
- aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius
destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius
- haec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed
tamen consummationem non faciam
- lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus
sum cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo
- a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas
ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universae urbes derelictae sunt et
non habitat in eis homo
- tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum
ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris
contempserunt te amatores tui animam tuam quaerent
- vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut
puerperae vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae
mihi quia defecit anima mea propter interfectos
- circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et
quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem
fidem et propitius ero eius
- quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
- Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non
doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt
facies suas super petram noluerunt reverti
- ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes
viam Domini iudicium Dei sui
- ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim
cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul
confregerunt iugum ruperunt vincula
- idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam
vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit
ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae
sunt aversiones eorum
- super quo propitius tibi esse potero filii tui
dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et
moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur
- equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad
uxorem proximi sui hinniebat
- numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente
tali non ulciscetur anima mea
- ascendite muros eius et dissipate consummationem autem
nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini
- praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel
et domus Iuda ait Dominus
- negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet
super nos malum gladium et famem non videbimus
- prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis
haec ergo evenient illis
- haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis
verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum
ligna et vorabit eos
- ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus
Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis
linguam nec intelleges quid loquatur
- faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes
- et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios
tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam
et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam
gladio
- verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in
consummationem
- quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis
haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in
terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra
- adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda
dicentes
- audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos
non videtis et aures et non auditis
- me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non
dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non
praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et
non transibunt illud
- populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans
recesserunt et abierunt
- et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum
nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo
plenitudinem annuae messis custodientem nobis
- iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra
prohibuerunt bonum a nobis
- quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi
aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros
- sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo
ideo magnificati sunt et ditati
- incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones
meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium
pauperum non iudicaverunt
- numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super
gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea
- stupor et mirabilia facta sunt in terra
- prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes
adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet
in novissimo eius
- confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in
Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum
visum est ab aquilone et contritio magna
- speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion
- ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea
tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt
- sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in
meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae
vesperi
- surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius
- quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et
fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia
in medio eius
- sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam
fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper
infirmitas et plaga
- erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne
forte ponam te desertam terram inhabitabilem
- haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent
quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad
cartallum
- cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce
incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est
eis in obprobrium et non suscipient illud
- idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens
effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum
muliere capietur senex cum pleno dierum
- et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores
pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus
- a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student
et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum
- et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia
dicentes pax pax et non erat pax
- confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius
confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter
ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
- haec dicit Dominus state super vias et videte et
interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et
invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus
- et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et
dixerunt non audiemus
- ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego
faciam eis
- audi terra ecce ego adducam mala super populum istum
fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam
proiecerunt
- ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave
olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et
victimae vestrae non placuerunt mihi
- propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum
istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et
peribunt
- haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis
et gens magna consurget a finibus terrae
- sagittam et scutum arripiet crudelis est et non
miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent
praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion
- audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae
tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem
- nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam
gladius inimici pavor in circuitu
- filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere
luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super
nos
- probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et
probabis viam eorum
- omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter
aes et ferrum universi corrupti sunt
- defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum
frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae
- argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
- sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et
dic audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis
Dominum
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bonas facite
vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto
- nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum
Domini templum Domini templum Domini est
- quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra
si feceritis iudicium inter virum et proximum eius
- advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec
sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non
ambulaveritis in malum vobismet ipsis
- habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus
vestris a saeculo usque in saeculum
- ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non
proderunt vobis
- furari occidere adulterare iurare mendaciter libare Baali
et ire post deos alienos quos ignoratis
- et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua
invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes
abominationes istas
- ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua
invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus
- ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a
principio et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel
- et nunc quia fecistis omnia opera haec dicit Dominus et
locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et
non respondistis
- faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in
qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut
feci Silo
- et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres
vestros universum semen Ephraim
- tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis
laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te
- nonne vides quid isti faciant in civitatibus Iuda et in
plateis Hierusalem
- filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et
mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginae caeli et libent diis
alienis et me ad iracundiam provocent
- numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne
semet ipsos in confusionem vultus sui
- ideo haec dicit Dominus Deus ecce furor meus et
indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super iumenta et
super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non extinguetur
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel holocaustomata
vestra addite victimis vestris et comedite carnes
- quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi
eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et
victimarum
- sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et
ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam
mandavi vobis ut bene sit vobis
- et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed
abierunt in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt
retrorsum et non in ante
- a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti
usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem
consurgens diluculo et mittens
- et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed
induraverunt cervicem et peius operati sunt quam patres eorum
- et loqueris ad eos omnia verba haec et non audient te et
vocabis eos et non respondebunt tibi
- et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem
Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore
eorum
- tonde capillum tuum et proice et sume in directum
planctum quia proiecit Dominus et reliquit generationem furoris sui
- quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis dicit
Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum
ut polluerent eam
- et aedificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii
Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quae non praecepi nec
cogitavi in corde meo
- ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur
amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et
sepelient in Thofeth eo quod non sit locus
- et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli
et bestiis terrae et non erit qui abigat
- et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis
Hierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae in
desolatione enim erit terra
- in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et
ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum
qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis
- et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli
quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae
quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium
super faciem terrae erunt
- et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui
fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta sunt
ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum
- et dices ad eos haec dicit Dominus numquid qui cadet non
resurget et qui aversus est non revertetur
- quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem
aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti
- adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus
est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi
sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio
- milvus in caelo cognovit tempus suum turtur et hirundo et
ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit
iudicium Domini
- quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum
est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum
- confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum
enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis
- propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum
heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a
propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium
- et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam
dicentes pax pax cum non esset pax
- confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo
confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter
corruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
- congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in
vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis quae
praetergressa sunt
- quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam
et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis
aquam fellis peccavimus enim Domino
- expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellae et
ecce formido
- a Dan auditus est fremitus equorum eius a voce hinnituum
pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et
plenitudinem eius urbem et habitatores eius
- quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non
est incantatio et mordebunt vos ait Dominus
- dolor meus super dolorem in me cor meum maerens
- ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua
numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me ad
iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis
- transiit messis finita est aestas et nos salvati non
sumus
- super contritionem filiae populi mei contritus sum et
contristatus stupor obtinuit me
- numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi
quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei
- quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem
lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei
- quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et
derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt coetus
praevaricatorum
- et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non
veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me
non cognoverunt dicit Dominus
- unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre
suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et
omnis amicus fraudulenter incedet
- et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur
docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt
- habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me
dicit Dominus
- propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo
et probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei
- sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo
pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias
- numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem
huiuscemodi non ulciscetur anima mea
- super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa
deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non
audierunt vocem possidentis a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt
et recesserunt
- et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum
et civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit habitator
- quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum
oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi
desertum eo quod non sit qui pertranseat
- et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi
eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea
- et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim
quos didicerunt a patribus suis
- idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce
ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis
- et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et
patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur
- haec dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate
lamentatrices et veniant et ad eas quae sapientes sunt mittite et properent
- festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi
nostri lacrimas et palpebrae nostrae defluant aquis
- quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati
sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam deiecta sunt
tabernacula nostra
- audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris
vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque
proximam suam planctum
- quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est
domos nostras disperdere parvulos de foris iuvenes de plateis
- loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis
quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis et
non est qui colligat
- haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua
et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis
suis
- sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia
ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra haec
enim placent mihi ait Dominus
- ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem
qui circumcisum habet praeputium
- super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super
filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam
habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus
Israhel incircumcisi sunt corde
- audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus
Israhel
- haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a
signis caeli nolite metuere quae timent gentes
- quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu
praecidit opus manuum artificis in ascia
- argento et auro decoravit illud clavis et malleis
conpegit ut non dissolvatur
- in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur
portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male
possunt facere nec bene
- non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum
in fortitudine
- quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus
inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est
similis tui
- pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina
vanitatis eorum lignum est
- argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz
opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus
artificum universa haec
- Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex
sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes
comminationem eius
- sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non
fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt
- qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in
sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
- ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et
elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit
ventum de thesauris suis
- stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est
omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est
spiritus in eis
- vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis
suae peribunt
- non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia
ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi
- congrega de terra confusionem tuam quae habitas in
obsidione
- quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam
habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur
- vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego
autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam
- tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei
disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui
extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas
- quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt
propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
- vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra
aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum
- scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est
ut ambulet et dirigat gressus suos
- corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore
tuo ne forte ad nihilum redigas me
- effunde indignationem tuam super gentes quae non
cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia
comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius
dissipaverunt
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
- audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iuda et
habitatores Hierusalem
- et dices ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel
maledictus vir qui non audierit verba pacti huius
- quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de
terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae
praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
- ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris
daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies haec et
respondi et dixi amen Domine
- et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba haec in
civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite
illa
- quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua
eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et
dixi audite vocem meam
- et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed
abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos
omnia verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non fecerunt
- et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris
Iuda et in habitatoribus Hierusalem
- reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui
noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent
eis irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum quod pepigi cum
patribus eorum
- quam ob rem haec dicit Dominus ecce ego inducam super
eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam
eos
- et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem et
clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis
eorum
- secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui
Iuda et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras confusionis aras
ad libandum Baali
- tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis
laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in
tempore adflictionis eorum
- quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera
multa numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es
- olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit
Dominus nomen tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in ea et conbusta
sunt frutecta eius
- et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super
te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt sibi ad
inritandum me libantes Baali
- tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc
ostendisti mihi studia eorum
- et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et
non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius
et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius
- tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas
renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam
- propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth qui
quaerunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non
morieris in manibus nostris
- propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego
visitabo super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filiae eorum
morientur in fame
- et reliquiae non erunt ex eis inducam enim malum super
viros Anathoth annum visitationis eorum
- iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen
iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui
praevaricantur et inique agunt
- plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt
fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum
- et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum
tecum congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die
occisionis
- usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur
propter malitiam habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam
dixerunt non videbit novissima nostra
- si cum peditibus currens laborasti quomodo contendere
poteris cum equis cum autem in terra pacis secura fueris quid facies in
superbia Iordanis
- nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi
pugnaverunt adversum te et clamaverunt post te plena voce ne credas eis cum
locuti fuerint tibi bona
- reliqui domum meam dimisi hereditatem meam dedi dilectam
animam meam in manu inimicorum eius
- facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit
contra me vocem ideo odivi eam
- numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis
tincta per totum venite congregamini omnes bestiae terrae properate ad
devorandum
- pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt
partem meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis
- posuerunt eam in dissipationem luxitque super me
desolatione desolata est omnis terra quia nullus est qui recogitet corde
- super omnes vias deserti venerunt vastatores quia
gladius Domini devoravit ab extremo terrae usque ad extremum eius non est
pax universae carni
- seminaverunt triticum et spinas messuerunt hereditatem
acceperunt et non eis proderit confundemini a fructibus vestris propter iram
furoris Domini
- haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos
qui tangunt hereditatem quam distribui populo meo Israhel ecce ego evellam eos
de terra eorum et domum Iuda evellam de medio eorum
- et cum evellero eos convertar et miserebor eorum et
reducam eos virum ad hereditatem suam et virum in terram suam
- et erit si eruditi didicerint vias populi mei ut iurent
in nomine meo vivit Dominus sicut docuerunt populum meum iurare in Baal
aedificabuntur in medio populi mei
- quod si non audierint evellam gentem illam evulsione et
perditione ait Dominus
- haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare
lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud
- et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa
lumbos meos
- et factus est sermo Domini ad me secundo dicens
- tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos
et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae
- et abii et abscondi illud in Eufraten sicut praeceperat
mihi Dominus
- et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me
surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut
absconderes illud ibi
- et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco ubi
absconderam illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo usui aptum esset
- et factum est verbum Domini ad me dicens
- haec dicit Dominus sic putrescere faciam superbiam Iuda
et superbiam Hierusalem multam
- populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et
ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent
eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est
- sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic
adglutinavi mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut
esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt
- dices ergo ad eos sermonem istum haec dicit Dominus Deus
Israhel omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia
omnis laguncula implebitur vino
- et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo
omnes habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David super
thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem
ebrietate
- et dispergam eos virum a fratre suo et patres et filios
pariter ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor ut non
disperdam eos
- audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus
locutus est
- date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat
et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem
et ponet eam in umbram mortis et in caliginem
- quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima
mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia
captus est grex Domini
- dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam
descendit de capite vestro corona gloriae vestrae
- civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat
translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta
- levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone
ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum
- quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos
adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te
quasi mulierem parturientem
- quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec
propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae
sunt plantae tuae
- si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus
varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum
- et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in
deserto
- haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit Dominus
quia oblita es mei et confisa es in mendacio
- unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam et
apparuit ignominia tua
- adulteria tua et hinnitus tuus scelus fornicationis tuae
super colles in agro vidi abominationes tuas vae tibi Hierusalem non
mundaberis post me usquequo adhuc
- quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus
siccitatis
- luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt
in terra et clamor Hierusalem ascendit
- maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad
hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et
adflicti et operuerunt capita sua
- propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra
confusi sunt agricolae operuerunt capita sua
- nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat
herba
- et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi
dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba
- si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac
propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus
- expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis
quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum
- quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest
salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne
derelinquas nos
- haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes
suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum
et visitabit peccata eorum
- et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in
bonum
- cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si
obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame
et peste ego consumam eos
- et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non
videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in
loco isto
- et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in
nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem
mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant
vobis
- ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in
nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac
in gladio et fame consumentur prophetae illi
- et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis
Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores
eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suum
- et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam
per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo
filia populi mei plaga pessima vehementer
- si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si
introiero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos
abierunt in terram quam ignorabant
- numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est
anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus
pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio
- cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum
nostrorum quia peccavimus tibi
- ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias
nobis contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum
nobiscum
- numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut
caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus
tu enim fecisti omnia haec
- et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram
me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur
- quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos haec
dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad
famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem
- et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus
gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias
terrae ad devorandum et dissipandum
- et dabo eos in fervorem universis regnis terrae propter
Manassem filium Ezechiae regis Iuda super omnibus quae fecit in Hierusalem
- quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis
contristabitur pro te aut quis ibit ad rogandum pro pace tua
- tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et
extendam manum meam super te et interficiam te laboravi rogans
- et dispergam eos ventilabro in portis terrae interfeci et
perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi
- multiplicatae sunt mihi viduae eius super harenam maris
induxi eis super matrem adulescentis vastatorem meridie misi super civitates
repente terrorem
- infirmata est quae peperit septem defecit anima eius
occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos eius in
gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus
- vae mihi mater mea quare genuisti me virum rixae virum
discordiae in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes
maledicunt mihi
- dicit Dominus si non reliquiae tuae in bonum si non
occurri tibi in tempore adflictionis et in tempore tribulationis adversum
inimicum
- numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone et aes
- divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo
gratis in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis
- et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis
succensus est in furore meo super vos ardebit
- tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab
his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam
sustinui pro te obprobrium
- inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est
mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum
est nomen tuum super me Domine Deus exercituum
- non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie
manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti me
- quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea
desperabilis rennuit curari facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium
- propter hoc haec dicit Dominus si converteris convertam
te et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili quasi os
meum eris convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos
- et dabo te populo huic in murum aereum fortem et
bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te
et eruam dicit Dominus
- et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu
fortium
- et factum est verbum Domini ad me dicens
- non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiae in
loco isto
- quia haec dicit Dominus super filios et filias qui
generantur in loco isto et super matres eorum quae genuerunt eos et super
patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac
- mortibus aegrotationum morientur non plangentur et non
sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame
consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae
- haec enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii
neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a
populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes
- et morientur grandes et parvi in terra ista non
sepelientur neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro
eis
- et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum
super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et
matre
- et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis et
comedas et bibas
- quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego
auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et
vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae
- et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba haec et
dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quae
iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro
- dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait
Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et
me dereliquerunt et legem meam non custodierunt
- sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce
enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non audiat
- et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos
et patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui non dabunt
vobis requiem
- propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicetur
ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti
- sed vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra
aquilonis et de universis terris ad quas eieci eos et reducam eos in terram
suam quam dedi patribus eorum
- ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et
piscabuntur eos et post haec mittam eis multos venatores et venabuntur eos de
omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum
- quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt
absconditae a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis
- et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum
quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et
abominationibus suis impleverunt hereditatem meam
- Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in
die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent vere
mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuit
- numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii
- idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam
eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus
- peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue
adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum
eorum
- cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et
lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis
- sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes
thesauros tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in
universis finibus tuis
- et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi et
servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras quoniam ignem
succendisti in furore meo usque in aeternum ardebit
- haec dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine
et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius
- erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum
venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et
inhabitabili
- benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus
fiducia eius
- et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod
ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit
folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando
desinet facere fructum
- pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet
illud
- ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do
unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum
- perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in
iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit
insipiens
- solium gloriae altitudinis a principio locus
sanctificationis nostrae
- expectatio Israhel Domine omnes qui te derelinquunt
confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam
aquarum viventium Dominum
- sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero
quoniam laus mea tu es
- ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat
- et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem
hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in
conspectu tuo fuit
- non sis mihi tu formidini spes mea tu in die
adflictionis
- confundantur qui persequuntur me et non confundar ego
paveant illi et non paveam ego induc super eos diem adflictionis et duplici
contritione contere eos
- haec dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum
populi per quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur et in cunctis portis
Hierusalem
- et dices ad eos audite verbum Domini reges Iuda et omnis
Iudaea cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas
- haec dicit Dominus custodite animas vestras et nolite
portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem
- et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati
et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut praecepi patribus
vestris
- et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed
induraverunt cervicem suam ne audirent me et ne acciperent disciplinam
- et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis
onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem
sabbati ne faciatis in ea omne opus
- ingredientur per portas civitatis huius reges et
principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis
ipsi et principes eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem et habitabitur
civitas haec in sempiternum
- et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et
de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes
holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum
Domini
- si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati
et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati
succendam ignem in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non
extinguetur
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
- surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea
- et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus
super rotam
- et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus
suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut
faceret
- et factum est verbum Domini ad me dicens
- numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus
Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus
Israhel
- repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut
eradicem et destruam et disperdam illud
- si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus
sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem
ei
- et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut
plantem illud
- si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam
paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei
- nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem
dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos
cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et
studia vestra
- qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras
ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus
- ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit
talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel
- numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli
possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes
- quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et
inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere
non trito
- ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum
sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput suum
- sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et
non faciem ostendam eis in die perditionis eorum
- et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam
cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec
sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad
universos sermones eius
- adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum
- numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam
animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum
et averterem indignationem tuam ab eis
- propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus
gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum
interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio
- audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos
latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt
pedibus meis
- tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in
mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non
deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis
- haec dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli
testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum
- et egredere ad vallem filii Ennom quae est iuxta
introitum portae Fictilis et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te
- et dices audite verbum Domini reges Iuda et habitatores
Hierusalem haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam
adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures
eius
- eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum
et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et
reges Iuda et repleverunt locum istum sanguine innocentium
- et aedificaverunt excelsa Baali ad conburendos filios
suos igni in holocaustum Baali quae non praecepi nec locutus sum nec
ascenderunt in cor meum
- propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non
vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis
Occisionis
- et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto
et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu
quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et
bestiis terrae
- et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis
qui praeterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga
eius
- et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus
filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in
angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum
- et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum
- et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum sic
conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod
non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius
locus ad sepeliendum
- sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus eius
ut ponam civitatem istam sicut Thofeth
- et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut
locus Thofeth inmundae omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt
omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis
- venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus
ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego
inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala quae
locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent
sermones meos
- et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui constitutus
erat princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones istos
- et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in
nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini
- cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam
de nervo et dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum
sed Pavorem undique
- quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et
omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt
et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et
percutiet eos gladio
- et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem
laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu
inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem
- tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuae ibitis
in captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris
tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium
- seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et
invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant me
- quia iam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem
clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die
- et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine
illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus
meis et defeci ferre non sustinens
- audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu
persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et
custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et
consequamur ultionem ex eo
- Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco
qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia
non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur
- et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes
et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam
- cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam
pauperis de manu malorum
- maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me
mater mea non sit benedicta
- maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus
est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum
- sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus
et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano
- qui non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea
sepulchrum et vulva eius conceptus aeternus
- quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et
dolorem et consumerentur in confusione dies mei
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando misit
ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae
sacerdotem dicens
- interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex
Babylonis proeliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum
omnia mirabilia sua et recedat a nobis
- et dixit Hieremias ad eos sic dicetis Sedeciae
- haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego convertam vasa
belli quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem
Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in
medio civitatis huius
- et debellabo ego vos in manu extenta et brachio forti et
in furore et in indignatione et in ira grandi
- et percutiam habitatores civitatis huius homines et
bestiae pestilentia magna morientur
- et post haec ait Dominus dabo Sedeciam regem Iuda et
servos eius et populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a peste
et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum
eorum et in manu quaerentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et
non movebitur neque parcet nec miserebitur
- et ad populum hunc dices haec dicit Dominus ecce ego do
coram vobis viam vitae et viam mortis
- qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et
peste qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos
vivet et erit ei anima sua quasi spolium
- posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et
non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni
- et domui regis Iuda audite verbum Domini
- domus David haec dicit Dominus iudicate mane iudicium et
eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis
indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam
studiorum vestrorum
- ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque
campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur
domos nostras
- et visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum
dicit Dominus et succendam ignem in saltu eius et devorabit omnia in circuitu
eius
- haec dicit Dominus descende in domum regis Iuda et
loqueris ibi verbum hoc
- et dices audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super
solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas
istas
- haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et
liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et
viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne
effundatis in loco isto
- si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per
portas domus huius reges sedentes de genere David super thronum eius et
ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum
- quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi
dicit Dominus quia in solitudinem erit domus haec
- quia haec dicit Dominus super domum regis Iuda Galaad tu
mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles
- et sanctificabo super te interficientem virum et arma
eius et succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in ignem
- et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc et
dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi
- et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei
sui et adoraverint deos alienos et servierint eis
- nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu
plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram
nativitatis suae
- quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem
Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non
revertetur huc amplius
- sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram
istam non videbit amplius
- vae qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula
sua non in iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non
reddet ei
- qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenacula
spatiosa qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque
sinopide
- numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus
numquid non comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat
ei
- iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid
non ideo quia cognovit me dicit Dominus
- tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem
innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis
- propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae
regem Iuda non plangent eum vae frater et vae fratres non concrepabunt ei vae
domine et vae inclite
- sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus
extra portas Hierusalem
- ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et
clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui
- locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam
haec est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam
- omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in
captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua
- quae sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo
congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis
- vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius
Ioachim regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum
- et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu
quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu
Chaldeorum
- et mittam te et matrem tuam quae genuit te in terram
alienam in qua nati non estis ibique moriemini
- et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut
revertantur illuc non revertentur
- numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias
numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen eius et
proiecti in terram quam ignoraverunt
- terra terra terra audi sermonem Domini
- haec dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui
in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius vir qui sedeat
super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda
- vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem
pascuae meae dicit Dominus
- ideo haec dicit Dominus Deus Israhel ad pastores qui
pascunt populum meum vos dispersistis gregem meum eiecistis eos et non
visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum ait
Dominus
- et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris
ad quas eiecero eos illuc et convertam eos ad rura sua et crescent et
multiplicabuntur
- et suscitabo super eos pastores et pascent eos non
formidabunt ultra et non pavebunt et nullus quaeretur ex numero dicit Dominus
- ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen
iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in
terra
- in diebus illius salvabitur Iuda et Israhel habitabit
confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus noster
- propter hoc ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicent
ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti
- sed vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus
Israhel de terra aquilonis et de cunctis terris ad quas eieceram eos illuc
et habitabunt in terra sua
- ad prophetas contritum est cor meum in medio mei
contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus
a vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius
- quia adulteris repleta est terra quia a facie
maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti factus est cursus eorum
malus et fortitudo eorum dissimilis
- propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea
inveni malum eorum ait Dominus
- idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris
inpellentur enim et corruent in ea adferam enim super eos mala annum
visitationis eorum ait Dominus
- et in prophetis Samariae vidi fatuitatem prophetabant in
Baal et decipiebant populum meum Israhel
- et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterium
et iter mendacii et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur
unusquisque a malitia sua facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius
quasi Gomorra
- propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas
ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle a prophetis enim
Hierusalem est egressa pollutio super omnem terram
- haec dicit Dominus exercituum nolite audire verba
prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui
loquuntur non de ore Domini
- dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax
erit vobis et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non veniet
super vos malum
- quis enim adfuit in consilio Domini et vidit et audivit
sermonem eius quis consideravit verbum illius et audivit
- ecce turbo dominicae indignationis egredietur et
tempestas erumpens super caput impiorum veniet
- non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque
dum conpleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis
consilium eius
- non mittebam prophetas et ipsi currebant non loquebar ad
eos et ipsi prophetabant
- si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba
mea populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis
cogitationibus suis
- putasne Deus e vicino ego sum dicit Dominus et non Deus
de longe
- si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum
dicit Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait Dominus
- audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine
meo mendacium atque dicentes somniavi somniavi
- usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium
mendacium et prophetantium seductiones cordis sui
- qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis
mei propter somnia eorum quae narrant unusquisque ad proximum suum sicut
obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal
- propheta qui habet somnium narret somnium et qui habet
sermonem meum loquatur sermonem meum vere quid paleis ad triticum dicit
Dominus
- numquid non verba mea sunt quasi ignis ait Dominus et
quasi malleus conterens petram
- propterea ecce ego ad prophetas ait Dominus qui furantur
verba mea unusquisque a proximo suo
- ecce ego ad prophetas ait Dominus qui adsumunt linguas
suas et aiunt dicit Dominus
- ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus
qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in
miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt
populo huic dicit Dominus
- si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta
aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus
proiciam quippe vos dicit Dominus
- et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus
Domini visitabo super virum illum et super domum eius
- haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum
quid respondit Dominus et quid locutus est Dominus
- et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit
unicuique sermo suus et pervertitis verba Dei viventis Domini exercituum Dei
nostri
- haec dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus et
quid locutus est Dominus
- si autem onus Domini dixeritis propter hoc haec dicit
Dominus quia dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos dicens nolite
dicere onus Domini
- propterea ecce ego tollam vos portans et derelinquam vos
et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris a facie mea
- et dabo vos in obprobrium sempiternum et in ignominiam
aeternam quae numquam oblivione delebitur
- ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis
positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis
Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes eius et fabrum et inclusorem
de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem
- calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus
esse primi temporis et calathus unus ficus habebat malas nimis quae comedi non
poterant eo quod essent malae
- et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi
ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde quae comedi non possunt
eo quod sint malae
- et factum est verbum Domini ad me dicens
- haec dicit Dominus Deus Israhel sicut ficus hae bonae sic
cognoscam transmigrationem Iuda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum
in bonum
- et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam
eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et
non evellam
- et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et
erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in
toto corde suo
- et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod
sint malae haec dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Iuda et principes eius
et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra
Aegypti
- et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis
terrae in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem in
universis locis ad quos eieci eos
- et mittam in eis gladium et famem et pestem donec
consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum
- verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Iudae
in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda ipse est annus primus
Nabuchodonosor regis Babylonis
- quae locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Iuda
et ad universos habitatores Hierusalem dicens
- a tertiodecimo anno Iosiae filii Amon regis Iuda usque ad
diem hanc iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me
et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis
- et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas
consurgens diluculo mittensque et non audistis neque inclinastis aures vestras
ut audiretis
- cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a
pessimis cogitationibus vestris et habitabitis in terram quam dedit Dominus
vobis et patribus vestris a saeculo et usque in saeculum
- et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis
adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum
et non adfligam vos
- et non audistis me dicit Dominus ut me ad iracundiam
provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum
- propterea haec dicit Dominus exercituum pro eo quod non
audistis verba mea
- ecce ego mittam et adsumam universas cognationes
aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et
adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes
nationes quae in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in
stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas
- perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae vocem
sponsae et vocem sponsi vocem molae et lumen lucernae
- et erit universa terra eius in solitudinem et in
stuporem et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis
- cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super
regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super
terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas
- et adducam super terram illam omnia verba mea quae
locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque
prophetavit Hieremias adversum omnes gentes
- quia servierunt eis cum essent gentes multae et reges
magni et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum
- quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume
calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus
ad quas ego mittam te
- et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii
quem ego mittam inter eos
- et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis
gentibus ad quas misit me Dominus
- Hierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et
principibus eius ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in
maledictionem sicut est dies ista
- Pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius
et omni populo eius
- et universis generaliter cunctis regibus terrae
Ausitidis et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et
Accaroni et reliquiis Azoti
- Idumeae et Moab et filiis Ammon
- et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et
regibus terrae insularum qui sunt trans mare
- et Dedan et Theman et Buz et universis qui adtonsi sunt
in comam
- et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus occidentis
qui habitant in deserto
- et cunctis regibus Zambri et cunctis regibus Aelam et
cunctis regibus Medorum
- et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe
unicuique contra fratrem suum et omnibus regnis terrae quae super faciem eius
sunt et rex Sesach bibet post eos
- et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie
gladii quem ego mittam inter vos
- cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant
dices ad eos haec dicit Dominus exercituum bibentes bibetis
- quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum
ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis
inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus
exercituum
- et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad
illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam
rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus
omnes habitatores terrae
- pervenit sonitus usque ad extrema terrae quia iudicium
Domino cum gentibus iudicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit
Dominus
- haec dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur
de gente in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae
- et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae
usque ad summum eius non plangentur et non colligentur neque sepelientur in
sterquilinium super faciem terrae iacebunt
- ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere
optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et
dissipationes vestrae et cadetis quasi vasa pretiosa
- et peribit fuga a pastoribus et salvatio ab optimatibus
gregis
- vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia
vastavit Dominus pascuam eorum
- et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini
- dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra
eorum in desolationem a facie irae columbae et a facie irae furoris Domini
- in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum
est verbum istud a Domino dicens
- haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris
ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini
universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere
verbum
- si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua
mala et paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias
studiorum eorum
- et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me
ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis
- ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego
misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis
- dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in
maledictionem cunctis gentibus terrae
- et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus
Hieremiam loquentem verba haec in domo Domini
- cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae
praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt
eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte morietur
- quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit
domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus
est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini
- et audierunt principes Iuda verba haec et ascenderunt de
domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae Domini novae
- et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et
ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit
adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris
- et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum
populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem
hanc omnia verba quae audistis
- nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et
audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est
adversum vos
- ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut
bonum et rectum est in oculis vestris
- verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me
sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et
habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in
auribus vestris omnia verba haec
- et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et
prophetas non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri
locutus est ad nos
- surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt
ad omnem coetum populi loquentes
- Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae
regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus
exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et
mons domus in excelsa silvarum
- numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis
Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et
paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum
grande contra animas nostras
- fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius
Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum
terram hanc iuxta universa verba Hieremiae
- et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes
eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et
timuit fugitque et ingressus est Aegyptum
- et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium
Achobor et viros cum eo in Aegyptum
- et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem
Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi
ignobilis
- igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut
non traderetur in manu populi et interficerent eum
- in principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum
est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens
- haec dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et
pones eas in collo tuo
- et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem
filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui
venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Iuda
- et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur haec dicit
Dominus exercituum Deus Israhel haec dicetis ad dominos vestros
- ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt super
faciem terrae in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam
ei qui placuit in oculis meis
- et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut
serviant illi
- et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii
eius donec veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei gentes multae et
reges magni
- gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor
regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis
Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait
Dominus donec consumam eos in manu eius
- vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et
somniatores et augures et maleficos qui dicunt vobis non servietis regi
Babylonis
- quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de
terra vestra et eiciant vos et pereatis
- porro gens quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis
Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam
et habitabit in ea
- et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum secundum omnia
verba haec dicens subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et
servite ei et populo eius et vivetis
- quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste
sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis
- nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non
servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis
- quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in
nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetae
qui vaticinantur vobis
- et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens
haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant
vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium
enim prophetant vobis
- nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut
vivatis quare datur haec civitas in solitudinem
- et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis
occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in
domum Domini et in domum regis Iuda et in Hierusalem in Babylonem
- quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad
mare et ad bases et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac
- quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum
transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem in Babylonem et
omnes optimates Iuda et Hierusalem
- quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad vasa
quae derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Iuda et Hierusalem
- in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem
visitationis suae dicit Dominus et adferri faciam ea et restitui in loco isto
- et factum est in anno illo in principio regni Sedeciae
regis Iuda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur
propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel contrivi iugum
regis Babylonis
- adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum
istum omnia vasa Domini quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco
isto et transtulit ea in Babylonem
- et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et omnem
transmigrationem Iudae qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum
istum ait Dominus conteram enim iugum regis Babylonis
- et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in
oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini
- et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus
suscitet Dominus verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domum
Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum
- verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus
tuis et in auribus universi populi
- prophetae qui fuerunt ante me et te ab initio et
prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de
adflictione et de fame
- propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum
eius scietur propheta quem misit Dominus in veritate
- et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae
prophetae et confregit eam
- et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens haec
dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post
duos annos dierum de collo omnium gentium
- et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est
verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de
collo Hieremiae prophetae dicens
- vade et dices Ananiae haec dicit Dominus catenas ligneas
contrivisti et facies pro eis catenas ferreas
- quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel iugum
ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant
Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terrae dedi ei
- et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi
Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio
- idcirco haec dicit Dominus ecce emittam te a facie
terrae hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es
- et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense
septimo
- et haec sunt verba libri quae misit Hieremias propheta de
Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad
prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem
in Babylonem
- postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi
et principes Iuda et Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem
- in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliae filii Helciae
quos misit Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in
Babylonem dicens
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel omni
transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in Babylonem
- aedificate domos et habitate et plantate hortos et
comedite fructum eorum
- accipite uxores et generate filios et filias date filiis
vestris uxores et filias vestras date viris et pariant filios et filias et
multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero
- et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci
et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis
- haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel non vos
inducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne
adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis
- quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non
misi eos dicit Dominus
- quia haec dicit Dominus cum coeperint impleri in
Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum
bonum ut reducam vos ad locum istum
- ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait
Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et
patientiam
- et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam
vos
- quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto
corde vestro
- et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem
vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae
expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare
vos feci
- quia dixistis suscitavit nobis Dominus prophetas in
Babylone
- quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium
David et ad omnem populum habitatorem urbis huius ad fratres vestros qui non
sunt egressi vobiscum in transmigrationem
- haec dicit Dominus exercituum ecce mittam in eis gladium
et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas quae comedi non possunt eo
quod pessimae sint
- et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et
dabo eos in vexationem universis regnis terrae in maledictionem et in stuporem
et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego eieci eos
- eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quae misi
ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non
audistis dicit Dominus
- vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam
emisi de Hierusalem in Babylonem
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad Ahab
filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiae qui prophetant vobis in nomine
meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et
percutiet eos in oculis vestris
- et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda
quae est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab
quos frixit rex Babylonis in igne
- pro eo quod fecerint stultitiam in Israhel et moechati
sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter
quod non mandavi eis ego sum iudex et testis dicit Dominus
- et ad Semeiam Neelamiten dices
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod
misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad
Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens
- Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote ut sis
dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum
in nervum et in carcerem
- et nunc quare non increpasti Hieremiam Anathothiten qui
prophetat vobis
- quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum
est aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum
eorum
- legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus
Hieremiae prophetae
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
- mitte ad omnem transmigrationem dicens haec dicit
Dominus ad Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias et ego
non misi eum et fecit vos confidere in mendacio
- idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo super
Semeiam Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio
populi huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia
praevaricationem locutus est adversum Dominum
- hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
- haec dicit Dominus Deus Israhel dicens scribe tibi omnia
verba quae locutus sum ad te in libro
- ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam
conversionem populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram
quam dedi patribus eorum et possidebunt eam
- et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad
Iudam
- quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus
formido et non est pax
- interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi
omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae
facies in auruginem
- vae quia magna dies illa nec est similis eius tempusque
tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur
- et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum
eius de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius
alieni
- sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem
suscitabo eis
- tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque
paveas Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de
terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet et
non erit quem formidet
- quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam
enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non
faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris
innoxius
- quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima
plaga tua
- non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum
curationum utilitas non est tibi
- omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga
enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis
tuae dura facta sunt peccata tua
- quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor
tuus propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec tibi
- propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi
hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque
praedatores tuos dabo in praedam
- obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo
te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat
requirentem
- haec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem
tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur civitas in
excelso suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur
- et egredietur de eis laus voxque ludentium et
multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non
adtenuabuntur
- et erunt filii eius sicut a principio et coetus eius
coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum
- et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius
producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet
cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus
- et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
- ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in
capite impiorum conquiescet
- non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et
conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea
- in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis
cognationibus Israhel et ipsi erunt mihi in populum
- haec dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui
remanserat gladio vadet ad requiem suam Israhel
- longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua
dilexi te ideo adtraxi te miserans
- rursumque aedificabo te et aedificaberis virgo Israhel
adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium
- adhuc plantabis vineas in montibus Samariae plantabunt
plantantes et donec tempus veniat non vindemiabunt
- quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim
surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum
- quia haec dicit Dominus exultate in laetitia Iacob et
hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum
tuum reliquias Israhel
- ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos
ab extremis terrae inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens
simul coetus magnus revertentium huc
- in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam
eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus
sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est
- audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae
procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et custodiet eum
sicut pastor gregem suum
- redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu
potentioris
- et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad
bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum
eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient
- tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et senes simul et
convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore
suo
- et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus
meus bonis meis adimplebitur ait Dominus
- haec dicit Dominus vox in excelso audita est
lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis
consolari super eis quia non sunt
- haec dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi
tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de
terra inimici
- et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur
filii ad terminos suos
- audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et
eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu
Dominus Deus meus
- postquam enim convertisti me egi paenitentiam et
postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui
quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae
- si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus
quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata
sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus
- statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor
tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israhel revertere ad
civitates tuas istas
- usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit
Dominus novum super terram femina circumdabit virum
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc dicent
verbum istud in terra Iuda et in urbibus eius cum convertero captivitatem
eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo iustitiae mons sanctus
- et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul
agricolae et minantes greges
- quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem
saturavi
- ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus
meus dulcis mihi
- ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum
Israhel et domum Iuda semine hominis et semine iumentorum
- et sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et
dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos ut aedificem et
plantem ait Dominus
- in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam
acerbam et dentes filiorum obstipuerunt
- sed unusquisque in iniquitate sua morietur omnis homo
qui comederit uvam acerbam obstupescent dentes eius
- ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israhel
et domui Iuda foedus novum
- non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in
die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti pactum quod
irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus
- sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post
dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde
eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
- et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem
suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque
ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non
ero memor amplius
- haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem
lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius
Dominus exercituum nomen illi
- si defecerint leges istae coram me dicit Dominus tunc et
semen Israhel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus
- haec dicit Dominus si mensurari potuerint caeli sursum
et investigari fundamenta terrae deorsum et ego abiciam universum semen
Israhel propter omnia quae fecerunt dicit Dominus
- ecce dies veniunt dicit Dominus et aedificabitur civitas
Domino a turre Ananehel usque ad portam Anguli
- et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super
collem Gareb et circuibit Goatha
- et omnem vallem cadaverum et cineris et universam
regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae
Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in
perpetuum
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in anno
decimo Sedeciae regis Iuda ipse est annus octavusdecimus Nabuchodonosor
- tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et
Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda
- clauserat enim eum Sedecias rex Iuda dicens quare
vaticinaris dicens haec dicit Dominus ecce ego dabo civitatem istam in manu
regis Babylonis et capiet eam
- et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed
tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore illius et oculi
eius oculos illius videbunt
- et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem
eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum
habebitis
- et dixit Hieremias factum est verbum Domini ad me dicens
- ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te
dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim conpetit ex
propinquitate ut emas
- et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum
Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in
Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut
possideas intellexi autem quod verbum Domini esset
- et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei qui est in
Anathoth et adpendi ei argentum septem stateres et decem argenteos
- et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et
adpendi argentum in statera
- et accepi librum possessionis signatum stipulationes et
rata et signa forinsecus
- et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii
Maasiae in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti
erant in libro emptionis in oculis omnium Iudaeorum qui sedebant in atrio
carceris
- et praecepi Baruch coram eis dicens
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume libros
istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones
illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis
- haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc
possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista
- et oravi ad Dominum postquam tradidi librum possessionis
Baruch filio Neri dicens
- heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram
in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile
omne verbum
- qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem
patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus
exercituum nomen tibi
- magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius
oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique
secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius
- qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad
diem hanc et in Israhel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies
haec
- et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti in
signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore
magno
- et dedisti eis terram hanc quam iurasti patribus eorum
ut dares eis terram fluentem lacte et melle
- et ingressi sunt et possederunt eam et non oboedierunt
voci tuae et in lege tua non ambulaverunt omnia quae mandasti eis ut facerent
non fecerunt et evenerunt eis omnia mala haec
- ecce munitiones extructae sunt adversum civitatem ut
capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui proeliantur adversum eam a
facie gladii et famis et pestilentiae et quaecumque locutus es acciderunt ut
ipse tu cernis
- et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe
testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
- ecce ego Dominus Deus universae carnis numquid mihi
difficile erit omne verbum
- propterea haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem
istam in manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet eam
- et venient Chaldei proeliantes adversum urbem hanc et
succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus
sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me
- erant enim filii Israhel et filii Iuda iugiter facientes
malum in oculis meis ab adulescentia sua filii Israhel qui usque nunc
exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus
- quia in furore et in indignatione mea facta est mihi
civitas haec a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de
conspectu meo
- propter malitiam filiorum Israhel et filiorum Iuda quam
fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et
sacerdotes et prophetae eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem
- et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos
diluculo et erudirem et nollent audire ut acciperent disciplinam
- et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est
nomen meum ut polluerent eam
- et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii
Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec
ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent
Iudam
- et nunc propter ista haec dicit Dominus Deus Israhel ad
civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in
gladio et in fame et in peste
- ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas
eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam
eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter
- et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum
- et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me
universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos
- et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis
benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me
- et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo
eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea
- quia haec dicit Dominus sicut adduxi super populum istum
omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos
- et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis
quod deserta sit eo quod non remanserit homo et iumentum et data sit in manu
Chaldeorum
- agri pecunia ementur et scribentur in libro et
inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu
Hierusalem in civitatibus Iuda et in civitatibus montanis et in civitatibus
campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt quia convertam
captivitatem eorum ait Dominus
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum
adhuc clausus esset in atrio carceris dicens
- haec dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus
illud et paraturus Dominus nomen eius
- clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et
firma quae nescis
- quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius
et ad domos regis Iuda quae destructae sunt et ad munitiones et gladium
- venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas
cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea
abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum
- ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos
et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis
- et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem
et aedificabo eos sicut a principio
- et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua
peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus
deliquerunt mihi et spreverunt me
- et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in
exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego
facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace
quam ego faciam ei
- haec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos
dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et
foris Hierusalem quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et
absque pecore
- vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae
vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam
in aeternum misericordia eius et portantium vota in domum Domini reducam enim
conversionem terrae sicut a principio dicit Dominus
- haec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto
deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius
habitaculum pastorum accubantium gregum
- in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus
et in civitatibus quae ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu
Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum numerantis
ait Dominus
- ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum
bonum quod locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda
- in diebus illis et in tempore illo germinare faciam
David germen iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra
- in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit
confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster
- quia haec dicit Dominus non interibit de David vir qui
sedeat super thronum domus Israhel
- et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie
mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et caedat victimas
cunctis diebus
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
- haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum
cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo
- et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo
ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes
ministri mei
- sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri
harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros
meos
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
- numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens
duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum
despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis
- haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem
et leges caelo et terrae non posui
- equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut
non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob
reducam enim conversionem eorum et miserebor eis
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando
Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae
quae erant sub potestate manus eius et omnes populi bellabant contra
Hierusalem et contra omnes urbes eius dicens
- haec dicit Dominus Deus Israhel vade et loquere ad
Sedeciam regem Iuda et dices ad eum haec dicit Dominus ecce ego tradam
civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni
- et tu non effugies de manu eius sed conprehensione
capieris et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis
videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis
- attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda haec dicit
Dominus ad te non morieris in gladio
- sed in pace morieris et secundum conbustiones patrum
tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et vae domine
plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus
- et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda
universa verba haec in Hierusalem
- et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem
et contra omnes civitates Iuda quae reliquae erant contra Lachis et contra
Azeca haec enim supererant de civitatibus Iuda urbes munitae
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam
percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Hierusalem praedicans
- ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque
ancillam suam hebraeum et hebraeam liberos et nequaquam dominarentur eis id
est in Iudaeo et fratre suo
- audierunt ergo omnes principes et universus populus qui
inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam
suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt
- et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et
ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in
famulas
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam a Domino dicens
- haec dicit Dominus Deus Israhel ego percussi foedus cum
patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis
dicens
- cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque
fratrem suum hebraeum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et
dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt
aurem suam
- et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est
in oculis meis ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et
inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super
eam
- et reversi estis et commaculastis nomen meum et
reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos
dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis et subiugastis eos ut sint
vobis servi et ancillae
- propterea haec dicit Dominus vos non audistis me ut
praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce
ego praedico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos
in commotionem cunctis regnis terrae
- et dabo viros qui praevaricantur foedus meum et non
observaverunt verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem
ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius
- principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et
sacerdotes et omnis populus terrae qui transierunt inter divisiones vituli
- et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu
quaerentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus caeli et
bestiis terrae
- et Sedeciam regem Iuda et principes eius dabo in manu
inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et in manu exercituum
regis Babylonis qui recesserunt a vobis
- ecce ego praecipio dicit Dominus et reducam eos in
civitatem hanc et proeliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni
et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus
Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens
- vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces
eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum
- et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae filii Absaniae et
fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum
- et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum
Anan filii Hiegedeliae hominis Dei quod erat iuxta gazofilacium principum
super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos vestibuli
- et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos
vino et calices et dixi ad eos bibite vinum
- qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius
Rechab pater noster praecepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii
vestri usque in sempiternum
- et domum non aedificabitis et sementem non seretis et
vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis
diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos
peregrinamini
- oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri
in omnibus quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus
nostris nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae
- et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et
agrum et sementem non habuimus
- sed habitavimus in tabernaculis et oboedientes fecimus
iuxta omnia quae praecepit nobis Ionadab pater noster
- cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad
terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus
Chaldeorum et a facie exercitus Syriae et mansimus in Hierusalem
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vade et dic
viris Iuda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut
oboediatis verbis meis dicit Dominus
- praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab quos
praecepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem
hanc quia oboedierunt praecepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de
mane consurgens et loquens et non oboedistis mihi
- misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens
diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et
bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et
habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis
aurem vestram neque audistis me
- firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum
patris sui quod praeceperat eis populus autem iste non oboedivit mihi
- idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce
ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem universam
adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non
audierunt vocavi illos et non responderunt mihi
- domui autem Rechabitarum dixit Hieremias haec dicit
Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab
patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa quae
praecepit vobis
- propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel non
deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis
diebus
- et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis
Iuda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens
- tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quae
locutus sum tibi adversum Israhel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua
locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc
- si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito
facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero
iniquitati et peccato eorum
- vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae et scripsit
Baruch ex ore Hieremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in
volumine libri
- et praecepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec
valeo ingredi domum Domini
- ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti
ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die ieiunii
insuper et audiente universo Iuda qui veniunt de civitatibus suis leges eis
- si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et
revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio
quam locutus est Dominus adversum populum hunc
- et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae
praeceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in
domo Domini
- factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae
regis Iuda in mense nono praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni
populo in Hierusalem et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus
Iuda in Hierusalem
- legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiae in domo
Domini in gazofilacio Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiori in
introitu portae novae domus Domini audiente omni populo
- cumque audisset Micheas filius Gamariae filii Saphan
omnes sermones Domini ex libro
- descendit in domum regis ad gazofilacium scribae et ecce
ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalaias filius Semeiae et
Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiae
et universi principes
- et nuntiavit eis Micheas omnia verba quae audivit
legente Baruch ex volumine in auribus populi
- miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium
Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente
populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in
manu sua et venit ad eos
- et dixerunt ad eum sede et lege haec in auribus nostris
et legit Baruch in auribus eorum
- igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt
unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi
omnes sermones istos
- et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo
scripsisti omnes sermones istos ex ore eius
- dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi
legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento
- et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et
Hieremias et nemo sciat ubi sitis
- et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen
commendaverunt in gazofilacio Elisamae scribae et nuntiaverunt audiente rege
omnes sermones
- misitque rex Iudi ut sumeret volumen qui tollens illud
de gazofilacio Elisamae scribae legit audiente rege et universis
principibus qui stabant circa regem
- rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et
posita erat arula coram eo plena prunis
- cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor scidit
illud scalpello scribae et proiecit in igne qui erat super arulam donec
consumeretur omne volumen igni qui erat in arula
- et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et
omnes servi eius qui audierunt universos sermones istos
- verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias
contradixerunt regi ne conbureret librum et non audivit eos
- et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech et Saraiae
filio Ezrihel et Selemiae filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et
Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam
conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiae
dicens
- rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes
sermones priores qui erant in volumine primo quod conbusit Ioachim rex
Iuda
- et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit Dominus tu
conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo adnuntians festinus
veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem
et iumentum
- propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iuda
non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver eius proicietur ad
aestum per diem et ad gelu per noctem
- et visitabo contra eum et contra semen eius et contra
servos eius iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores
Hierusalem et super viros Iuda omne malum quod locutus sum ad eos et non
audierunt
- Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud
Baruch filio Neriae scribae qui scripsit in eo ex ore Hieremiae omnes
sermones libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda igni et insuper additi sunt
sermones multo plures quam ante fuerant
- et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio
Ioachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda
- et non oboedivit ipse et servi eius et populus terrae
verbis Domini quae locutus est in manu Hieremiae prophetae
- et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam
filium Maasiae sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum
Deum nostrum
- Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim
miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est
Aegyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem huiuscemodi nuntium
recesserunt ab Hierusalem
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens
- haec dicit Dominus Deus Israhel sic dicetis regi Iuda qui
misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est
vobis in auxilium revertetur in terram suam in Aegyptum
- et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et
capient eam et incendent igni
- haec dicit Dominus nolite decipere animas vestras
dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt
- sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui
proeliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli
de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni
- ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem
propter exercitum Pharaonis
- egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram
Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium
- cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos
portae per vices nomine Hierias filius Selemiae filii Ananiae et adprehendit
Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis
- et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos
et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad
principes
- quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum
miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus
erat super carcerem
- itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in
ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis
- mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in
domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est
et ait in manu regis Babylonis traderis
- et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi
et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris
- ubi sunt prophetae vestri qui prophetabant vobis et
dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc
- nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio
mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribae ne moriar
ibi
- praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in
vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec
consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo
carceris
- audivit autem Saphatias filius Matthan et Gedelias filius
Phassur et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones quos
Hieremias loquebatur ad omnem populum dicens
- haec dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac
morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et
erit anima eius sospes et vivens
- haec dicit Dominus tradenda tradetur civitas haec in manu
exercitus regis Babylonis et capiet eam
- et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste
de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in
civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec siquidem
homo hic non quaerit pacem populi huius sed malum
- et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est
nec enim fas est regem vobis quicquam negare
- tulerunt ergo Hieremiam et proiecerunt eum in lacu
Melchiae filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt
Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque
Hieremias in caenum
- audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus qui erat
in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta
Beniamin
- et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est
ad regem dicens
- domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quaecumque
perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi
fame non sunt enim panes ultra in civitate
- praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens tolle
tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam
moriatur
- adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est
domum regis quae erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua
quae conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos
- dixitque Abdemelech Aethiops ad Hieremiam pone veteres
pannos et haec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes
fecit ergo Hieremias sic
- et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de
lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carceris
- et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam
ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo
ego te sermonem ne abscondas a me aliquid
- dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi
numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies
- iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens vivit
Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu
virorum istorum qui quaerunt animam tuam
- et dixit Hieremias ad Sedeciam haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel si profectus exieris ad principes regis Babylonis
vivet anima tua et civitas haec non succendetur igni et salvus eris tu et
domus tua
- si autem non exieris ad principes regis Babylonis
tradetur civitas haec in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non
effugies de manu eorum
- et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum
propter Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus
eorum et inludant mihi
- respondit autem Hieremias non te tradent audi quaeso
vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua
- quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit
mihi Dominus
- ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda
educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent seduxerunt te et
praevaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in caeno et lubrico
pedes tuos et recesserunt a te
- et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldeos
et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et
civitatem hanc conburet igni
- dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba haec
et non morieris
- si autem audierint principes quia locutus sum tecum et
venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne
celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex
- dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me
reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer
- venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et
interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei
rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum
- mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad
diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem
- anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit
Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et
obsidebant eam
- undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis
aperta est civitas
- et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et
sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares
Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis
- cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri
bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et
per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti
- persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et
conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum
adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra
Emath et locutus est ad eum iudicia
- et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in
oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis
- oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut
duceretur in Babylonem
- domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei
igni et murum Hierusalem subverterunt
- et reliquias populi quae remanserunt in civitate et
perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant
transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem
- et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit
Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in
die illa
- praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de
Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicens
- tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei
mali facias sed ut voluerit sic facies ei
- misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et
Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates
regis Babylonis
- miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et
tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et
habitaret in populo
- ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum
clausus esset in vestibulo carceris dicens
- vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit
Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super
civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa
- et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis
in manus virorum quos tu formidas
- sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi
anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus
- sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam
dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama quando tulit eum vinctum
catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in
Babylonem
- tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad eum
Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum
- et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia
peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo hic
- nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in
manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos
meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce
omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas
illuc perge
- et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium
Ahicam filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae
habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade
dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum
- venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in
Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra
- cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi
fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex Babylonis
Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et
parvulos et de pauperibus terrae qui non fuerant translati in Babylonem
- venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismahel filius
Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius Thenoemeth
et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et
viri eorum
- et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et
comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et
servite regi Babylonis et bene erit vobis
- ecce ego habito in Masphat ut respondeam praecepto
Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et
oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis
- sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon
et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis
reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam
filii Saphan
- reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad
quae profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et
collegerunt vinum et messem multam nimis
- Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus
qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat
- et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon
misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam et non credidit eis
Godolias filius Ahicam
- Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in
Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne
interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te
et peribunt reliquiae Iuda
- et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree
noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel
- et factum est in mense septimo venit Ismahel filius
Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum
eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in
Masphat
- surrexit autem Ismahel filius Nathaniae et decem viri qui
erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et
interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae
- omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphat et
Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismahel
- secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc
sciente
- venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria
octoginta viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et tus
habebant in manu ut offerrent in domo Domini
- egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum
de Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos
venite ad Godoliam filium Ahicam
- qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos
Ismahel filius Nathaniae circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo
- decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad
Ismahel noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et
olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis
- lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera
virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter
Baasa regem Israhel ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae occisis
- et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui
erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in
Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam et
cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut transiret ad filios Ammon
- audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes
bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae
- et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent
adversum Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum ad aquas Multas quae sunt
in Gabaon
- cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel
Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo
laetati sunt
- et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in
Masphat reversusque abiit ad Iohanan filium Caree
- Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a
facie Iohanan et abiit ad filios Ammon
- tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes
bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab
Ismahel filio Nathaniae de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam
fortes viros ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de
Gabaon
- et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam quae
est iuxta Bethleem ut pergerent et introirent Aegyptum
- a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat
Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam quem praeposuerat rex
Babylonis in terra Iuda
- et accesserunt omnes principes bellatorum et Iohanan
filius Caree et Iezonias filius Osaiae et reliquum vulgus a parvo usque ad
magnum
- dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in
conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis
istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur
- et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam
pergamus et verbum quod faciamus
- dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro
ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque
responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam
- et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos
testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te
Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus
- sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem
mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei
nostri
- cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum
Domini ad Hieremiam
- vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes
bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum
- et dixit ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel ad quem
misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius
- si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos et
non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod
feci vobis
- nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi
formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos
faciam vos et eruam de manu eius
- et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et
habitare vos faciam in terra vestra
- si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec
audiemus vocem Domini Dei nostri
- dicentes nequaquam sed ad terram Aegypti pergemus ubi
non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non
sustinebimus et ibi habitabimus
- propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si posueritis faciem vestram ut
ingrediamini Aegyptum et intraveritis ut ibi habitetis
- gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in
terra Aegypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Aegypto
et ibi moriemini
- omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur
Aegyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis
remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos
- quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut
conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic
conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis
in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam
ultra videbitis locum istum
- verbum Domini super vos reliquiae Iuda nolite intrare
Aegyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie
- quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad
Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta
omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et
faciemus
- et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini
Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos
- nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste
moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi
- factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad
populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus
Deus eorum ad illos omnia verba haec
- dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et
omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te
Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc
- sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos ut
tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in
Babylonem
- et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes
bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Iuda
- sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes
bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus
ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Iuda
- viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem
animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam
filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriae
- et ingressi sunt terram Aegypti quia non oboedierunt voci
Domini et venerunt usque ad Tafnas
- et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens
- sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in
crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis
cernentibus viris iudaeis
- et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum
meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium
suum super eos
- veniensque percutiet terram Aegypti quos in morte in
morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio
- et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et
conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut
amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace
- et conteret statuas domus Solis quae sunt in terra
Aegypti et delubra deorum Aegypti conburet igni
- verbum quod factum est ad Hieremiam ad omnes Iudaeos qui
habitant in terra Aegypti habitantes in Magdolo et in Tafnis et in Memphis et
in terra Fatures dicens
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vos vidistis
omne malum istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes urbes Iuda et
ecce sunt desertae hodie et non est in eis habitator
- propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam
provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant
et illi et vos et patres vestri
- et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte
consurgens mittensque et dicens nolite facere verbum abominationis huius quam
odi
- et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam ut
converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis
- et conflata est indignatio mea et furor meus et succensa
est in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem et versae sunt in solitudinem
et vastitatem secundum diem hanc
- et nunc haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel quare
vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et
mulier parvulus et lactans de medio Iudae nec relinquatur vobis quicquam
residuum
- provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando
diis alienis in terra Aegypti in quam ingressi estis ut habitetis ibi et
dispereatis et sitis in maledictionem et in obprobrium cunctis gentibus terrae
- numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum
Iuda et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum quae fecerunt
in terra Iuda et in regionibus Hierusalem
- non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et
non ambulaverunt in lege et in praeceptis meis quae dedi coram vobis et coram
patribus vestris
- ideo haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego
pono faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam
- et adsumam reliquias Iudae qui posuerunt facies suas ut
ingrederentur terram Aegypti et habitarent ibi et consumentur omnes in terra
Aegypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in
gladio et in fame morientur et erunt in iusiurandum et in miraculum et in
maledictionem et in obprobrium
- et visitabo habitatores terrae Aegypti sicut visitavi
super Hierusalem in gladio et in fame et in peste
- et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis
Iudaeorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Aegypti et revertantur in
terram Iuda ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur et habitent ibi
non revertentur nisi qui fugerint
- responderunt autem Hieremiae omnes viri scientes quod
sacrificarent uxores eorum diis alienis et universae mulieres quarum stabat
multitudo grandis et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Fatures
dicens
- sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non
audiemus ex te
- sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore
nostro ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos
et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in
plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non
vidimus
- ex eo autem quo cessavimus sacrificare Reginae caeli et
libare ei libamina indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus
- quod si nos sacrificamus Reginae caeli et libamus ei
libamina numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam et
liba libandi
- et dixit Hieremias ad omnem populum adversum viros et
adversum mulieres et adversum universam plebem qui responderant ei verbum
dicens
- numquid non sacrificium quod sacrificastis in
civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges
vestri et principes vestri et populus terrae horum recordatus est Dominus et
ascendit super cor eius
- et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam
studiorum vestrorum et propter abominationes quas fecistis et facta est terra
vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod non sit
habitator sicut est dies haec
- propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis
Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in praeceptis et in
testimoniis eius non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala haec sicut est
dies haec
- dixit autem Hieremias ad omnem populum et ad universas
mulieres audite verbum Domini omnis Iuda qui estis in terra Aegypti
- haec inquit Dominus exercituum Deus Israhel dicens vos
et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis
dicentes faciamus vota nostra quae vovimus ut sacrificemus Reginae caeli et
libemus ei libamina implestis vota vestra et opere perpetrastis ea
- ideo audite verbum Domini omnis Iuda qui habitatis in
terra Aegypti ecce ego iuravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam
ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri iudaei dicentis vivit Dominus
Deus in omni terra Aegypti
- ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et
consumentur omnes viri Iuda qui sunt in terra Aegypti gladio et fame donec
penitus consumantur
- et qui fugerint gladium revertentur de terra Aegypti in
terram Iuda viri pauci et scient omnes reliquiae Iuda ingredientium terram
Aegypti ut habitent ibi cuius sermo conpleatur meus an illorum
- et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super
vos in loco isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei contra vos
in malum
- haec dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem
Aegypti in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam illius sicut
tradidi Sedeciam regem Iuda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui
et quaerentis animam eius
- verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch
filium Neri cum scripsisset verba haec in libro de ore Hieremiae anno
quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens
- haec dicit Dominus Deus Israhel ad te Baruch
- dixisti vae misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem
dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni
- haec dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos aedificavi
ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc
- et tu quaeris tibi grandia noli quaerere quia ecce ego
adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in
salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris
- quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam
contra gentes
- ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis
Aegypti qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit
Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda
- praeparate scutum et clypeum et procedite ad bellum
- iungite equos et ascendite equites state in galeis polite
lanceas induite vos loricis
- quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes
eorum caesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus
- non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem
iuxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt
- quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti
fluviorum intumescunt gurgites eius
- Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina
movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et
habitatores eius
- ascendite equos et exultate in curribus et procedant
fortes Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et
iacientes sagittas
- dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut
sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et
inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis
iuxta flumen Eufraten
- ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti
frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi
- audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus
replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt
- verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam
super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus
terram Aegypti
- adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo et resonet
in Memphis et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit gladius
ea quae per circuitum tuum sunt
- quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus
subvertit eum
- multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et
dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae
a facie gladii columbae
- vocate nomen Pharao regis Aegypti Tumultum adduxit
tempus
- vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius
quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet
- vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti
quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis
- vitula eligans atque formonsa Aegyptus stimulator ab
aquilone veniet ei
- mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius
quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia
dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum
- vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu
properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes
- succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non
potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus
- confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi
aquilonis
- dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo
super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos
eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo
- et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post haec
habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus
- et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel
quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra
captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit
qui exterreat eum
- et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia
tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero
non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi
- quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam
contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam
- haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et
erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et
habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae
- ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a
commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt
patres filios manibus dissolutis
- pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et
dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est
enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae
- venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et
reliquiae vallis earum usquequo concideris
- o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam
tuam refrigerare et sile
- quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus
Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi
- ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae
super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est
fortis et tremuit
- non est ultra exultatio in Moab contra Esebon
cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens
conticesces sequeturque te gladius
- vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna
- contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius
- per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu
quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt
- fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in
deserto
- pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis
et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem
sacerdotes eius et principes eius simul
- et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur
et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus
- date florem Moab quia floriens egredietur et civitates
eius desertae erunt et inhabitabiles
- maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et
maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine
- fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in
fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non
abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus
- propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei
ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient
et lagoenas eorum conlident
- et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus
Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam
- quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad
proeliandum
- vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et
electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum
nomen ei
- prope est interitus Moab ut veniat et malum eius
velociter adcurret nimis
- consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et
universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis
baculus gloriosus
- descende de gloria et sede in siti habitatio filiae
Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas
- in via sta et prospice habitatio Aroer interroga
fugientem et eum qui evasit dic quid accidit
- confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate
adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab
- et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et
super Iaesa et super Mefath
- et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim
- et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
- et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates
terrae Moab quae longe et quae prope sunt
- abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est
ait Dominus
- inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et
adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse
- fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures
repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus
duceris
- relinquite civitates et habitate in petra habitatores
Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis
- audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem
eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius
- ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit
iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere
- ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad
viros muri fictilis lamentantes
- de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines
tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et
vindemiam tuam praedo inruit
- ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra
Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma
cantabit
- de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem
suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae
erunt
- et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et
sacrificantem diis eius
- propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor
meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit
idcirco perierunt
- omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in
cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium
- super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus
quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus
- quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit
cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum
omnibus in circuitu suo
- haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et
extendet alas suas ad Moab
- capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et
erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis
- et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum
gloriatus est
- pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait
Dominus
- qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui
conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum
visitationis eorum dicit Dominus
- in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis
egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et
verticem filiorum tumultus
- vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi
sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem
- et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait
Dominus hucusque iudicia Moab
- ad filios Ammon haec dicit Dominus numquid filii non sunt
Israhel aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et
populus eius in urbibus eius habitavit
- ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam
super Rabbath filiorum Ammon fremitum proelii et erit in tumulum dissipata
filiaeque eius igni succendentur et possidebit Israhel possessores suos dicit
Dominus
- ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae
Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom
in transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes eius simul
- quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia
delicata quae confidebas in thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me
- ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus
exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a
conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem
- et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon ait
Dominus
- ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est
ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est
sapientia eorum
- fugite terga vertite descendite in voragine habitatores
Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis eius
- si vindemiatores venissent super te non reliquissent
racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi
- ego vero discoperui Esau revelavi abscondita eius et
celari non poterit vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius et
non erit
- relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduae
tuae in me sperabunt
- quia haec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium ut
biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris
innocens sed bibens bibes
- quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in
solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et
omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas
- auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est
congregamini et venite contra eam et consurgamus in proelium
- ecce enim parvulum dedi te in gentibus contemptibilem
inter homines
- arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui
habitas in cavernis petrae et adprehendere niteris altitudinem collis cum
exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus
- et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam
stupebit et sibilabit super omnes plagas eius
- sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius
ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis
- ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad
pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit
electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis
est iste pastor qui resistat vultui meo
- propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et
cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si non deiecerint eos
parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum
- a voce ruinae eorum commota est terra clamor in mari
Rubro auditus est vocis eius
- ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas
suas super Bosram et erit cor fortium Idumeae in die illa quasi cor mulieris
parturientis
- ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum
pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit
- dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit
eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem
- quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem
laetitiae
- ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri
proelii conticescent in die illa ait Dominus exercituum
- et succendam ignem in muro Damasci et devorabit moenia
Benadad
- ad Cedar et ad regna Asor quae percussit Nabuchodonosor
rex Babylonis haec dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios
orientis
- tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum
et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos
formidinem in circuitu
- fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui
habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis
consilium et cogitavit adversum vos cogitationes
- consurgite et ascendite ad gentem quietam et habitantem
confidenter ait Dominus non ostia non vectes ei soli habitant
- et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo
iumentorum in praedam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in
comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus
- et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in
aeternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis
- quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam
adversus Aelam in principio regni Sedeciae regis Iuda dicens
- haec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum
Aelam summam fortitudinem eorum
- et inducam super Aelam quattuor ventos a quattuor plagis
caeli et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non
perveniant profugi Aelam
- et pavere faciam Aelam coram inimicis suis et in
conspectu quaerentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris
mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos
- et ponam solium meum in Aelam et perdam inde reges et
principes ait Dominus
- in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam
dicit Dominus
- verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra
Chaldeorum in manu Hieremiae prophetae
- adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum
praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus
est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum
- quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae ponet
terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad
pecus et moti sunt et abierunt
- in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient
filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et
Dominum Deum suum quaerent
- in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et
adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur
- grex perditus factus est populus meus pastores eorum
seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt
obliti sunt cubilis sui
- omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum
dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiae et
expectationi patrum eorum Domino
- recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum
egredimini et estote quasi hedi ante greges
- quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem
congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum
eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non
revertetur vacua
- et erit Chaldea in praedam omnes vastantes eam
replebuntur ait Dominus
- quoniam exultatis et magna loquimini diripientes
hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis
ut tauri
- confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae
genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens
- ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in
solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super
universis plagis eius
- praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui
intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit
- clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt
fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem
accipite de ea sicut fecit facite ei
- disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in
tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur
et singuli ad terram suam fugient
- grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus
comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex
Babylonis
- propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi regem
Assur
- et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur
Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius
- in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur
iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam
propitius ero eis quos reliquero
- super terram dominantium ascende et super habitatores
eius visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et fac
iuxta omnia quae praecepi tibi
- vox belli in terra et contritio magna
- quomodo confractus est et contritus est malleus
universae terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus
- inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa
es et adprehensa quoniam Dominum provocasti
- aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae
suae quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum
- venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui
conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite
eam nec sit quicquam reliquum
- dissipate universos fortes eius descendant in occisionem
vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum
- vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis
ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius
- adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt
arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei
secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum
erecta est adversum Sanctum Israhel
- idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes
viri bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus
- ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum
quia venit dies tuus tempus visitationis tuae
- et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet
eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu eius
- haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii
Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos
- redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius
iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores
Babylonis
- gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores
Babylonis et ad principes et ad sapientes eius
- gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad
fortes illius qui timebunt
- gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne
vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros
eius qui diripientur
- siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra
sculptilium est et in portentis gloriantur
- propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et
habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec
extruetur usque ad generationem et generationem
- sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius
ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis
- ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges
multi consurgent a finibus terrae
- arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et
inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir
paratus ad proelium contra te filia Babylon
- audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt
manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem
- ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad
pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit
electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis
est iste pastor qui resistat vultui meo
- propterea audite consilium Domini quod mente concepit
adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum
nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis
habitaculum eorum
- a voce captivitatis Babylonis commota est terra et
clamor inter gentes auditus est
- haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et
super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum
pestilentem
- et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et
demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis
eius
- non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat
loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius
- et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in
regionibus eius
- quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo
Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel
- fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam
suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est
Domino vicissitudinem ipse retribuet ei
- calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem
terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt
- subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam
tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur
- curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam
et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos
iudicium eius et elevatum est usque ad nubes
- protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in
Sion opus Domini Dei nostri
- acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus
spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam
ultio Domini est ultio templi sui
- super muros Babylonis levate signum augete custodiam
levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque
locutus est contra habitatores Babylonis
- quae habitas super aquas multas locuples in thesauris
venit finis tuus pedalis praecisionis tuae
- iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam
replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur
- qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in
sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
- dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat
nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de
thesauris suis
- stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est
omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in
eis
- vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis
suae peribunt
- non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est
et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius
- conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes
et disperdam in te regna
- et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in
te currum et ascensorem eius
- et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te
senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem
- et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in
te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus
- et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae
omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus
- ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis
universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et
dabo te in montem conbustionis
- et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in
fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus
- levate signum in terra clangite bucina in gentibus
sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et
Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum
- sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius
et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius
- et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit
contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et
inhabitabilem
- cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in
praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt
tabernacula eius contriti sunt vectes eius
- currens obviam currenti veniet et nuntius obvius
nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo
usque ad summum
- et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni
et viri bellatores conturbati sunt
- quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia
Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus
messionis eius
- comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis
reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum
teneritudine mea et eiecit me
- iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit
habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem
- propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam
tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo
venam eius
- et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et
sibilus eo quod non sit habitator
- simul ut leones rugient excutient comas velut catuli
leonum
- in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut
sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus
- deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum
hedis
- quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita
universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes
- ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius
operta est
- factae sunt civitates eius in stuporem terra
inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam
filius hominis
- et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod
absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus
Babylonis corruit
- egredimini de medio eius populus meus ut salvet
unusquisque animam suam ab ira furoris Domini
- et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum
qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio
et iniquitas in terra et dominator super dominatorem
- propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia
Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent
in medio eius
- et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia
quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus
- et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel
sic de Babylone cadent occisi in universa terra
- qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini
procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum
- confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit
ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus
Domini
- propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo
super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus
- si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso
robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus
- vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra
Chaldeorum
- quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea
vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum
vox eorum
- quia venit super eam id est super Babylonem praedo et
adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus
reddens retribuet
- et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius
et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non
expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius
- haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille
latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et
labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt
- verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio
Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto
regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae
- et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat
super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra
Babylonem
- et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et
videris et legeris omnia verba haec
- dices Domine tu locutus es contra locum istum ut
disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit
perpetua solitudo
- cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum
lapidem et proicies illum in medio Eufraten
- et dices sic submergetur Babylon et non consurget a
facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque
verba Hieremiae
- filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare
coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius
Amithal filia Hieremiae de Lobna
- et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat
Ioachim
- quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda
usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis
- factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo
decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius
adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones
in circuitu
- et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis
Sedeciae
- mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate
et non erant alimenta populo terrae
- et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt
et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et
ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam
quae ducit in heremum
- persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et
adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis comitatus
eius diffugit ab eo
- cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem
Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia
- et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis
eius sed et omnes principes Iudae occidit in Reblatha
- et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et
adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad
diem mortis eius
- in mense autem quinto decima mensis ipse est annus
nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae
qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem
- et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos
Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit
- et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit
cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae
- de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod
remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et
ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae
- de pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps
militiae in vinitores et in agricolas
- columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et
bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et
tulerunt omne aes eorum in Babylonem
- et lebetas et creagras et psalteria et fialas et
mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt
- et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et
candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea
argentea tulit magister militiae
- columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui
erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus
aeris omnium vasorum horum
- de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant
in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo
eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat
- et capitella super utramque aerea altitudo capitelli
unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata
- nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum
retiaculis circumdabantur
- et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et
Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli
- et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus
super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui
inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et
sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis
- tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit
eos ad regem Babylonis in Reblatha
- et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in
Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua
- iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno
septimo Iudaeos tria milia et viginti tres
- in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas
octingentas triginta duas
- in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit
Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque
omnes ergo animae quattuor milia sescentae
- et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis
Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit
Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et
eduxit eum de domo carceris
- et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super
thronos regum qui erant post se in Babylone
- et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem
coram eo semper cunctis diebus vitae suae
- et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege
Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae cunctis diebus
vitae eius
Next: Lamentations
Prev: Isaiah Up