Isaiah
- visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et
Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
- audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus
locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me
- cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini
sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit
- vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam
filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel
abalienati sunt retrorsum
- super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem
omne caput languidum et omne cor maerens
- a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas
vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine
neque fota oleo
- terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni
regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate
hostili
- et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et
sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur
- nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi
Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
- audite verbum Domini principes Sodomorum percipite
auribus legem Dei nostri populus Gomorrae
- quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus
plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et
agnorum et hircorum nolui
- cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de
manibus vestris ut ambularetis in atriis meis
- ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum
abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram
iniqui sunt coetus vestri
- kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima
mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens
- et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a
vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine
plenae sunt
- lavamini mundi estote auferte malum cogitationum
vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse
- discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso
iudicate pupillo defendite viduam
- et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata
vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus
velut lana erunt
- si volueritis et audieritis bona terrae comedetis
- quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam
gladius devorabit vos quia os Domini locutum est
- quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii
iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae
- argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est
aqua
- principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera
sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad
eos
- propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu
consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis
- et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum
scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum
- et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et
consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs
fidelis
- Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia
- et conteret scelestos et peccatores simul et qui
dereliquerunt Dominum consumentur
- confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et
erubescetis super hortis quos elegeratis
- cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut
hortus absque aqua
- et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus
vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui
extinguat
- verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et
Hierusalem
- et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini
in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes
- et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad
montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in
semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem
- et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt
gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra
gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium
- domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini
- proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt
ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt
- repleta est terra argento et auro et non est finis
thesaurorum eius
- et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae
eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod
fecerunt digiti eorum
- et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo
dimittas eis
- ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris
Domini et a gloria maiestatis eius
- oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur
altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa
- quia dies Domini exercituum super omnem superbum et
excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur
- et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super
omnes quercus Basan
- et super omnes montes excelsos et super omnes colles
elevatos
- et super omnem turrem excelsam et super omnem murum
munitum
- et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu
pulchrum est
- et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur
altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa
- et idola penitus conterentur
- et introibunt in speluncas petrarum et in voragines
terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum
surrexerit percutere terram
- in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra
auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones
- et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a
facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere
terram
- quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius
quia excelsus reputatus est ipse
- ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem
et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
- fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum
et senem
- principem super quinquaginta et honorabilem vultu et
consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
- et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur
eis
- et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum
suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
- adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui
vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
- respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo
mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
- ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum
et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis
eius
- agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi
Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt
eis mala
- dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum
suarum comedet
- vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
- populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres
dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam
gressuum tuorum dissipant
- stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
- Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et
principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo
vestra
- quare adteritis populum meum et facies pauperum
commolitis dicit Dominus Deus exercituum
- et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et
ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant
et in pedibus suis conposito gradu incedebant
- decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus
crinem earum nudabit
- in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et
lunulas
- et torques et monilia et armillas et mitras
- discriminalia et periscelidas et murenulas et
olfactoriola et inaures
- et anulos et gemmas in fronte pendentes
- et mutatoria et pallia et linteamina et acus
- et specula et sindones et vittas et theristra
- et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et
pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
- pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui
in proelio
- et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in
terra sedebit
- et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa
dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo
vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum
- in die illa erit germen Domini in magnificentia et in
gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de
Israhel
- et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in
Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem
- si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem
Hierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris
- et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi
invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte
super omnem enim gloriam protectio
- et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in
securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia
- cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae
vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei
- et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam
electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et
expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas
- nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter
me et inter vineam meam
- quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci
ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas
- et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam
sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in
conculcationem
- et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et
ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem
- vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda
germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et
iustitiam et ecce clamor
- vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis
usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae
- in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus
multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore
- decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et
triginta modii sementis facient modios tres
- vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et
potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis
- cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in
conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius
consideratis
- propterea captivus ductus est populus meus quia non
habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti
exaruit
- propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os
suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et
sublimes gloriosique eius ad eum
- et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi
sublimium deprimentur
- et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus
sanctus sanctificabitur in iustitia
- et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in
ubertatem versa advenae comedent
- vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et
quasi vinculum plaustri peccatum
- qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus
et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud
- vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes
tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum
- vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram
vobismet ipsis prudentes
- vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes
ad miscendam ebrietatem
- qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti
aufertis ab eo
- propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor
flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis
ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel
blasphemaverunt
- ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit
manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt
morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est
aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
- et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum
de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet
- non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit
neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia
calciamenti eius
- sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae
equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis
- rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet
et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat
- et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris
aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in
caligine eius
- in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem
super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum
- seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae
alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus
volabant
- et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus
sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius
- et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis
et domus impleta est fumo
- et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego
sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum
exercituum vidi oculis meis
- et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus
quem forcipe tulerat de altari
- et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et
auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur
- et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit
nobis et dixi ecce ego sum mitte me
- et dixit vade et dices populo huic audite audientes et
nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere
- excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos
eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo
intellegat et convertatur et sanem eum
- et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur
civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur
deserta
- et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae
derelicta fuerat in medio terrae
- et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in
ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen
sanctum erit id quod steterit in ea
- et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae
regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel
in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam
- et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super
Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna
silvarum a facie venti
- et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et
qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae
superioris in via agri Fullonis
- et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne
formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et
Syriae et filii Romeliae
- eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et
filius Romeliae dicentes
- ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad
nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel
- haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud
- sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc
sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus
- et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae
si non credideritis non permanebitis
- et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens
- pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni
sive in excelsum supra
- et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum
- et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est
molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo
- propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo
concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel
- butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et
eligere bonum
- quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum
derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum
- adducet Dominus super te et super populum tuum et super
domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda
cum rege Assyriorum
- et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in
extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur
- et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et
cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus
- in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui
trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam
- et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves
- et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et
mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae
- et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites
mille argenteis et in spinas et in vepres erunt
- cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et
spinae erunt in universa terra
- et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc
terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem
pecoris
- et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe
in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare
- et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et
Zacchariam filium Barachiae
- et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium
et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina
praedari
- quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam
auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum
- et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
- pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt
cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae
- propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis
fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super
omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius
- et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum
veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o
Emmanuhel
- congregamini populi et vincimini et audite universae
procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
- inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non
fiet quia nobiscum Deus
- haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit
me ne irem in via populi huius dicens
- non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus
iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis
- Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester
et ipse terror vester
- et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem
offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in
ruinam habitantibus Hierusalem
- et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et
inretientur et capientur
- liga testimonium signa legem in discipulis meis
- et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo
Iacob et praestolabor eum
- ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in
portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion
- et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis
qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit
pro vivis a mortuis
- ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint
iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux
- et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit
irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum
- et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae
dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia
sua
- primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra
Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae
gentium
- populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam
habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis
- multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam
laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando
dividunt spolia
- iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum
exactoris eius superasti sicut in die Madian
- quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum
mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis
- parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et
factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis
consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis
- multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis
super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret
in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum
faciet hoc
- verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel
- et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in
superbia et magnitudine cordis dicentes
- lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus
sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus
- et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos
eius in tumultum vertet
- Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et
devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed
adhuc manus eius extenta
- et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum
exercituum non inquisierunt
- et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam
incurvantem et refrenantem die una
- longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens
mendacium ipse cauda est
- et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui
beatificantur praecipitati
- propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur
Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita
est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est
aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
- succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam
vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi
- in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit
populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet
- et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad
sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses
Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam
- in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus
eius extenta
- vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam
scripserunt
- ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae
humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent
- quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe
venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram
- ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis
super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
- vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum
indignatio mea
- ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris
mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in
conculcationem quasi lutum platearum
- ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita
aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non
paucarum
- dicet enim
- numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut
Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic
Samaria
- quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra
eorum de Hierusalem et de Samaria
- numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic
faciam Hierusalem et simulacris eius
- et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte
Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et
super gloriam altitudinis oculorum eius
- dixit enim in fortitudine manus meae feci et in
sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum
depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes
- et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum
et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego
congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret
- numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea
aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga
contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est
- propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in
pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi
conbustio ignis
- et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma
et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una
- et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad
carnem consumetur et erit terrore profugus
- et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate
numerabuntur et puer scribet eos
- et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii
qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur
super Dominum Sanctum Israhel in veritate
- reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum
fortem
- si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris
reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam
- consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus
exercituum faciet in medio omnis terrae
- propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli
timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et
baculum suum levabit super te in via Aegypti
- adhuc enim paululum modicumque et consummabitur
indignatio et furor meus super scelus eorum
- et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum
iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam
in via Aegypti
- et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et
iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei
- veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas
commendabit vasa sua
- transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama
Gabaath Saulis fugit
- hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula
Anathoth
- migravit Medemena habitatores Gebim confortamini
- adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam
super montem filiae Sion collem Hierusalem
- ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam
in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur
- et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum
excelsis cadet
- et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice
eius ascendet
- et requiescet super eum spiritus Domini spiritus
sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus
scientiae et pietatis
- et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum
visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet
- sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate
pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum
suorum interficiet impium
- et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides
cinctorium renis eius
- habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit
vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos
- vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum
et leo quasi bos comedet paleas
- et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et
in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet
- non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo
quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes
- in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum
ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum
- et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam
ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab
Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab
insulis maris
- et levabit signum in nationes et congregabit profugos
Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae
- et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt
Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim
- et volabunt in umeros Philisthim per mare simul
praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii
Ammon oboedientes erunt
- et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit
manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem
rivis ita ut transeant per eum calciati
- et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab
Assyriis sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti
- et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam
iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me
- ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo
quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem
- haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris
- et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate
nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam
excelsum est nomen eius
- cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in
universa terra
- exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui
Sanctus Israhel
- onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
- super montem caligosum levate signum exaltate vocem
levate manum et ingrediantur portas duces
- ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in
ira mea exultantes in gloria mea
- vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium
vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae
belli
- venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et
vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
- ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a
Domino veniet
- propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis
tabescet
- et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi
parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae
vultus eorum
- ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus
et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius
conterendos de ea
- quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent
lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine
suo
- et visitabo super orbis mala et contra impios
iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam
fortium humiliabo
- pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
- super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo
propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
- et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit
qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram
suam fugient
- omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui
supervenerit cadet in gladio
- infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur
domus eorum et uxores eorum violabuntur
- ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non
quaerant nec aurum velint
- sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri
non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
- et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in
superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
- non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque
ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores
requiescent ibi
- sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum
draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
- et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in
delubris voluptatis
- prope est ut veniat tempus eius et dies eius non
elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et
requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit
domui Iacob
- et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et
possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et
erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos
- et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a
labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti
- sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices
quomodo cessavit exactor quievit tributum
- contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium
- caedentem populos in indignatione plaga insanabili
subicientem in furore gentes persequentem crudeliter
- conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit
- abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex
quo dormisti non ascendit qui succidat nos
- infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui
suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis
omnes principes nationum
- universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es
sicut nos nostri similis effectus es
- detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver
tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes
- quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris
corruisti in terram qui vulnerabas gentes
- qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super
astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus
aquilonis
- ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo
- verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci
- qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient
numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna
- qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit
vinctis eius non aperuit carcerem
- omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in
domo sua
- tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps
inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad
fundamenta laci quasi cadaver putridum
- non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu
enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum
semen pessimorum
- praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum
eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis
civitatum
- et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et
perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus
- et ponam eam in possessionem ericii et in paludes
aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum
- iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita
erit et quomodo mente tractavi
- sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in
montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab
umero eorum tolletur
- hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec
est manus extenta super universas gentes
- Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit
infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam
- in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud
- ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est
virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius
absorbens volucrem
- et pascentur primogeniti pauperum et pauperes
fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et
reliquias tuas interficiam
- ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis
ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius
- et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus
fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius
- onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia
nocte vastatus est murus Moab conticuit
- ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo
et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba
radetur
- in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et
in plateis eius omnis ululat descendit in fletum
- clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum
super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi
- cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor
vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim
clamorem contritionis levabunt
- aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit
germen viror omnis interiit
- secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad
torrentem salicum ducent eos
- quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim
ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius
- quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super
Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae
- emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad
montem filiae Sion
- et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic
erunt filiae Moab in transcensu Arnon
- ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram
tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas
- habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum
a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit
qui conculcabat terram
- et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super
eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et
velociter reddens quod iustum est
- audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius
et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius
- idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui
laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas
- quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama
domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt
in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare
- super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo
te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super
messem tuam vox calcantium inruit
- et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in
vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui
calcare consueverat vocem calcantium abstuli
- super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et
viscera mea ad murum cocti lateris
- et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super
excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit
- hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc
- et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi
anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur
parvus et modicus nequaquam multus
- onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit
sicut acervus lapidum in ruina
- derelictae civitates Aroer gregibus erunt et requiescent
ibi et non erit qui exterreat
- et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et
reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituum
- et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob et pingue
carnis eius marcescet
- et erit sicut congregans in messe quod restiterit et
brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim
- et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio
oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut
quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel
- in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi
eius ad Sanctum Israhel respicient
- et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius
et quae operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubra
- in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae
sicut aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israhel et erit
deserta
- quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris
tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen
alienum seminabis
- in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum
florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter
- vae multitudo populorum multorum ut multitudo maris
sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum
- sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et
increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti
et sicut turbo coram tempestate
- in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non
subsistet haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos
- vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina
Aethiopiae
- qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas
ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem
post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cuius
diripuerunt flumina terram eius
- omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum
elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubae audietis
- quia haec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in
loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis
- ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio
germinabit et praecidentur ramusculi eius falcibus et quae derelicta fuerint
abscidentur excutientur
- et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae et
aestate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae terrae super illum
hiemabunt
- in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a
populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a
gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina terram
eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion
- onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et
ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor
Aegypti tabescet in medio eius
- et concurrere faciam Aegyptios adversum Aegyptios et
pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus
civitatem regnum adversus regnum
- et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et
consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et
pythones et ariolos
- et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium et rex
fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum
- et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque
siccabitur
- et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi
aggerum calamus et iuncus marcescet
- nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis
inrigua siccabitur arescet et non erit
- et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in
flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent
- confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes
subtilia
- et erunt inrigua eius flaccentia omnes qui faciebant
lacunas ad capiendos pisces
- stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao
dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego
filius regum antiquorum
- ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent
quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum
- stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes
Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius
- Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et
errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens
- et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam
incurvantem et refrenantem
- in die illa erit Aegyptus quasi mulieres et stupebunt et
timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super
eam
- et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem omnis qui
illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse
cogitavit super eam
- in die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti
loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum civitas Solis
vocabitur una
- in die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti
et titulus iuxta terminum eius Domini
- et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in
terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis
salvatorem et propugnatorem qui liberet eos
- et cognoscetur Dominus ab Aegypto et cognoscent Aegyptii
Dominum in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt
Domino et solvent
- et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam et
revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos
- in die illa erit via de Aegypto in Assyrios et intrabit
Assyrius Aegyptum et Aegyptius in Assyrios et servient Aegyptii Assur
- in die illa erit Israhel tertius Aegyptio et Assyrio
benedictio in medio terrae
- cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus
populus meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea
Israhel
- in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset
eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam
- in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii
Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de
pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus
- et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus
et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super
Aethiopiam
- sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti et
transmigrationem Aethiopiae iuvenum et senum nudam et disculciatam discopertis
natibus ignominiam Aegypti
- et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab
Aegypto gloria sua
- et dicet habitator insulae huius in die illa ecce haec
erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie
regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos
- onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de
deserto venit de terra horribili
- visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est
infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede
omnem gemitum eius cessare feci
- propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit
me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem
- emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon
dilecta mea posita est mihi in miraculum
- pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes
surgite principes arripite clypeum
- haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et
quodcumque viderit adnuntiet
- et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et
ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
- et clamavit leo super specula Domini ego sum stans
iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
- ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit
et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita
sunt in terram
- tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino
exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis
- onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte
custos quid de nocte
- dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite
convertimini venite
- onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis
Dodanim
- occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram
austri cum panibus occurrite fugienti
- a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii
inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii
- quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi
in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
- et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis
Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est
- onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia
ascendisti et tu omnis in tecta
- clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti
tui non interfecti gladio nec mortui in bello
- cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt
omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
- propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere
ut consolemini me super vastitate filiae populi mei
- dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum
Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super
montem
- et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et
parietem nudavit clypeus
- et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et
equites ponent sedes suas in porta
- et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa
armamentarium domus saltus
- et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae
sunt et congregastis aquas piscinae inferioris
- et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad
muniendum murum
- et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae
veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe
non vidistis
- et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum
et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci
- et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare
arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim
moriemur
- et revelata est in auribus meis Domini exercituum si
dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum
- haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum
qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi
- quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic
sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi
- ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus
gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te
- coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te
in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae
ignominia domus Domini tui
- et expellam te de statione tua et de ministerio tuo
deponam te
- et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium
Helciae
- et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo
eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus
Hierusalem et domui Iuda
- et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet
et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
- et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium
gloriae domui patris sui
- et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius
vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas
musicorum
- in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus
qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod
pependerat in eo quia Dominus locutus est
- onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde
venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis
- tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis
transfretantes mare repleverunt te
- in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et
facta est negotiatio gentium
- erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non
parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi
virgines
- cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de
Tyro
- transite maria ululate qui habitatis in insula
- numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus
pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum
- quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius
negotiatores principes institores eius incliti terrae
- Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam
omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae
- transi terram tuam quasi flumen filia maris non est
cingulum ultra tibi
- manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus
mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius
- et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam
sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non
erit requies tibi
- ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur
fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos
eius posuerunt eam in ruinam
- ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra
- et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta
annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi
canticum meretricis
- sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni
tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit
- et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum
et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis
regnis terrae super faciem terrae
- et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae
Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino
erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad
vetustatem
- ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget
faciem eius et disperget habitatores eius
- et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic
dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit
sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet
- dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur
Dominus enim locutus est verbum hoc
- luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis
infirmata est altitudo populi terrae
- et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia
transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum
- propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt
habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci
- luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui
laetabantur corde
- cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium
conticuit dulcedo citharae
- cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus
illam
- adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus
nullo introeunte
- clamor erit super vino in plateis deserta est omnis
laetitia translatum est gaudium terrae
- relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet
portas
- quia haec erunt in medio terrae in medio populorum
quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi
cum fuerit finita vindemia
- hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus
fuerit Dominus hinnient de mari
- propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis
maris nomen Domini Dei Israhel
- a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi
secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati
sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt
- formido et fovea et laqueus super te qui habitator es
terrae
- et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et
qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis
apertae sunt et concutientur fundamenta terrae
- confractione confringetur terra contritione conteretur
terra commotione commovebitur terra
- agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur
quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et
non adiciet ut resurgat
- et erit in die illa visitabit Dominus super militiam
caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram
- et congregabuntur in congregationem unius fascis in
lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur
- et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit
Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum
fuerit glorificatus
- Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo
quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen
- quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam
domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur
- super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium
robustarum timebit te
- quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in
tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum
quasi turbo inpellens parietem
- sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et
quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies
- et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc
convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae
defecatae
- et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati
super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes
- praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus
Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa
terra quia Dominus locutus est
- et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus
eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et laetabimur
in salutari eius
- quia requiescet manus Domini in monte isto et
triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro
- et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad
natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius
- et munimenta sublimium murorum tuorum concident et
humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem
- in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs
fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale
- aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens
veritatem
- vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te
speravimus
- sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo
forti in perpetuum
- quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem
humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem
- conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum
- semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum
- et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te
nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae
- anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in
praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra
iustitiam discent habitatores orbis
- misereamur impio et non discet iustitiam in terra
sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini
- Domine exaltetur manus tua et non videant videant et
confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret
- Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra
operatus es nobis
- Domine Deus noster possederunt nos domini absque te
tantum in te recordemur nominis tui
- morientes non vivant gigantes non resurgant propterea
visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum
- indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid
glorificatus es elongasti omnes terminos terrae
- Domine in angustia requisierunt te in tribulatione
murmuris doctrina tua eis
- sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum
dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine
- concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum
salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae
- vivent mortui tui interfecti mei resurgent
expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus
et terram gigantum detrahes in ruinam
- vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua
super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio
- ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet
iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et
non operiet ultra interfectos suos
- in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et
grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan
serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est
- in die illa vinea meri cantabit ei
- ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte
visitetur contra eam nocte et die servo eam
- indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in
proelio gradiar super eam succendam eam pariter
- an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi
pacem faciet mihi
- qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit
Israhel et implebunt faciem orbis semine
- numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut
sicut occidit interfectos eius sic occisus est
- in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis
eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus
- idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et
iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides
altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra
- civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur
et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et
consumet summitates eius
- in siccitate messis illius conterentur mulieres
venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non
miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei
- et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis
usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel
- et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient
qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra
Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem
- vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti
gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a
vino
- ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis
turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum
super terram spatiosam
- pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim
- et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est
super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod
cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud
- in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et
sertum exultationis residuo populi sui
- et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo
revertentibus de bello ad portam
- verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate
erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino
erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium
- omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut
non esset ultra locus
- quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum
ablactatos a lacte apulsos ab uberibus
- quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta
expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi
- in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad
populum istum
- cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum
refrigerium et noluerunt audire
- et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda
expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et
cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur
- propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui
dominamini super populum meum qui est in Hierusalem
- dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum
inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super
nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus
- idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in
fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento
fundatum qui crediderit non festinet
- et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et
subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt
- et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum
cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in
conculcationem
- quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane
diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio
intellectum dabit auditui
- coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et
pallium breve utrumque operire non potest
- sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in
valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut
operetur opus suum peregrinum est opus ab eo
- et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula
vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum
super universam terram
- auribus percipite et audite vocem meam adtendite et
audite eloquium meum
- numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et
sariet humum suam
- nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum
sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in
finibus suis
- et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum
illud
- non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri
super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo
- panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans
triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet
eum
- et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile
faceret consilium et magnificaret iustitiam
- vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus
est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt
- et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et
erit mihi quasi Arihel
- et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam
contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam
- humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur
eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium
tuum mussitabit
- et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et
sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt
- eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur
in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et
flammae ignis devorantis
- et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium
gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et
obsederunt et praevaluerunt adversus eam
- et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit
expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam
fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit
multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion
- obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate
inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate
- quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet
oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet
- et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati
quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non
possum signatus est enim
- et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege
et respondebit nescio litteras
- et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore
suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et
timuerunt me mandato hominum et doctrinis
- ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic
miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et
intellectus prudentium eius abscondetur
- vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis
consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit
nos
- perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra
figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat
fictori suo non intellegis
- nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in
Chermel et Chermel in saltum reputabitur
- et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris
et caligine oculi caecorum videbunt
- et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines
in Sancto Israhel exultabunt
- quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor
et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem
- qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in
porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto
- propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui
redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet
- sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio
sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel
praedicabunt
- et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores
discent legem
- vae filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium
et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur
peccatum super peccatum
- qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os meum non
interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in
umbra Aegypti
- et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et
fiducia umbrae Aegypti in ignominiam
- erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad
Anes pervenerunt
- omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non
potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem
et obprobrium
- onus iumentorum austri in terra tribulationis et
angustiae leaena et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super
umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad
populum qui eis prodesse non poterit
- Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi
super hoc superbia tantum est quiesce
- nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro
diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad
aeternum
- populus enim ad iracundiam provocans est et filii
mendaces filii nolentes audire legem Domini
- qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus
nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte
nobis errores
- auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie
nostra Sanctus Israhel
- propterea haec dicit Sanctus Israhel pro eo quod
reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis
super eo
- propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio
cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet
contritio eius
- et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli
contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua
portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea
- quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si
revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo
vestra et noluistis
- et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo
fugietis et super veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur
vos
- mille homines a facie terroris unius et a facie terroris
quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et
quasi signum super collem
- propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo
exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant
eum
- populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans
nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut
audierit respondebit tibi
- et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et
non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes
praeceptorem tuum
- et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec
via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram
- et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et
vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae
egredere dices ei
- et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in
terra et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione
tua in die illo agnus spatiose
- et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram
commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est
- et erunt super omnem montem excelsum et super omnem
collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum
ceciderint turres
- et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit
septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus
populi sui et percussuram plagae eius sanaverit
- ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius
et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius
quasi ignis devorans
- spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium
colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in
maxillis populorum
- canticum erit vobis sicut nox sanctificatae
sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in
montem Domini ad Fortem Israhel
- et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem
brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis
adlidet in turbine et in lapide grandinis
- a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus
- et erit transitus virgae fundatus quam requiescere
faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis
praecipuis expugnabit eos
- praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata
profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut
torrens sulphuris succendens eam
- vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis
sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super
equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et
Dominum non requisierunt
- ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non
abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium
operantium iniquitatem
- Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non
spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui
praestatur auxilium simulque omnes consumentur
- quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et
catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce
eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus
exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius
- sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum
Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans
- convertimini sicut in profundum recesseratis filii
Israhel
- in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola
auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum
- et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis
vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt
- et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt
fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus
eius in Hierusalem
- ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio
praeerunt
- et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a
tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra
deserta
- non caligabunt oculi videntium et aures audientium
diligenter auscultabunt
- et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum
velociter loquetur et plane
- non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque
fraudulentus appellabitur maior
- stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet
iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter
et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
- fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes
concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper
iudicium
- princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et
ipse super duces stabit
- mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae
confidentes percipite auribus eloquium meum
- post dies et annum et vos conturbabimini confidentes
consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
- obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite
vos et confundimini accingite lumbos vestros
- super ubera plangite super regione desiderabili super
vinea fertili
- super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto
magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
- domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est
tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium
onagrorum pascua gregum
- donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit
desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
- et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in
Chermel sedebit
- et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium
et securitas usque in sempiternum
- et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in
tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
- grando autem in descensione saltus et humilitate
humiliabitur civitas
- beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem
bovis et asini
- vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui
spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem
depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris
- Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium
eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis
- a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua
dispersae sunt gentes
- et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus
velut cum fossae plenae fuerint de eo
- magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso
implevit Sion iudicio et iustitia
- et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis
sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius
- ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt
- dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam
irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines
- luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit
et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus
- nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc
sublevabor
- concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut
ignis vorabit vos
- et erunt populi quasi de incendio cinis spinae
congregatae igni conburentur
- audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini
fortitudinem meam
- conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor
hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex
vobis cum ardoribus sempiternis
- qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui
proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui
obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum
- iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas
eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt
- regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram
de longe
- cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi
legis verba ponderans ubi doctor parvulorum
- populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita
ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est
sapientia
- respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui
videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam
transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi
eius non rumpentur
- quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus
fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque
trieris magna transgredietur eum
- Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus
rex noster ipse salvabit nos
- laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit
malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum
multarum claudi diripient rapinam
- nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea
auferetur ab eo iniquitas
- accedite gentes et audite et populi adtendite audiat
terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius
- quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super
universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem
- interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum
ascendet fetor tabescent montes sanguine eorum
- et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur
sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de
vinea et de ficu
- quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super
Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium
- gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est
adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum
victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom
- et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus
inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium
- quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii
Sion
- et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in
sulphur et erit terra eius in picem ardentem
- nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet
fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum
saeculorum non erit transiens per eam
- et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et
corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad
nihilum et perpendiculum in desolationem
- nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et
omnes principes eius erunt in nihilum
- et orientur in domibus eius spinae et urticae et
paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionum
- et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit
alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem
- ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et
circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad
alterum
- requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex
eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo
procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea
- et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis
in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione
habitabunt in ea
- laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et
florebit quasi lilium
- germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans
gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini
et decorem Dei nostri
- confortate manus dissolutas et genua debilia roborate
- dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus
vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos
- tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt
- tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua
mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine
- et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes
aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror
calami et iunci
- et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non
transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non
errent per eam
- non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec
invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint
- et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum
laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt
et fugiet dolor et gemitus
- et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae
ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et
cepit eas
- et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem
ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae
superioris in via agri Fullonis
- et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat
super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis
- et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex
magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis
- aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super
quem habes fiduciam quia recessisti a me
- ecce confidis super baculum harundineum confractum istum
super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit
eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo
- quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus
nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et
Hierusalem coram altari isto adorabitis
- et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi
duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum
- et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis
domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus
- et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut
disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam
- et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere
ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in
auribus populi qui est super murum
- et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad
te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad
viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum
suorum vobiscum
- et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et
dixit audite verba regis magni regis Assyriorum
- haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit
eruere vos
- et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino
dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis
Assyriorum
- nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum
facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam
suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae
- donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra
vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum
- ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos
numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis
Assyriorum
- ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim
numquid liberaverunt Samariam de manu mea
- quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit
terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea
- et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat
enim rex dicens ne respondeatis ei
- et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super
domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis
vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis
- et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta
sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini
- et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam
et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam
- et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis
et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum
et virtus non est parienti
- si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem
misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et
obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro
reliquiis quae reppertae sunt
- et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam
- et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec
dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt
pueri regis Assyriorum me
- ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur
ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua
- reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum
proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis
- et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus
est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens
- haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te
decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in
manu regis Assyriorum
- ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum
omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari
- numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt
patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar
- ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim
Anahe et Ava
- et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos
et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino
- et oravit Ezechias ad Dominum dicens
- Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin
tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram
- inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos
tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum
Deum viventem
- vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum
terras et regiones earum
- et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera
manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos
- et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et
cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus
- et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec
dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege
Assyriorum
- hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum
despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia
Hierusalem
- cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem
exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel
- in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in
multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et
succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem
summitatis eius saltum Carmeli eius
- ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei
omnes rivos aggerum
- numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus
antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem
collium conpugnantium et civitatum munitarum
- habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi
sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae
exaruit antequam maturesceret
- habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum
cognovi et insaniam tuam contra me
- cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures
meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam
te in viam per quam venisti
- tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte
nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et
metite et plantate vineas et comedite fructum earum
- et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod
reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum
- quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de
monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud
- propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non
introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam
clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem
- in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc
non ingredietur dicit Dominus
- et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et
propter David servum meum
- egressus est autem angelus Domini et percussit in
castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et
ecce omnes cadavera mortuorum
- et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex
Assyriorum et habitavit in Nineve
- et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum
Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram
Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo
- in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et
introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus
dispone domui tuae quia morieris tu et non vives
- et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit
ad Dominum
- et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo
ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in
oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno
- et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens
- vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris
tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos
quindecim annos
- et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam
et protegam eam
- hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus
verbum hoc quod locutus est
- ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas
descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est
sol decem lineis per gradus quos descenderat
- scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et
convaluisset de infirmitate sua
- ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi
quaesivi residuum annorum meorum
- dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non
aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit
- generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi
tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer
succidit me de mane usque ad vesperam finies me
- sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia
ossa mea de mane usque ad vesperam finies me
- sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba
adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro
me
- quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit
recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae
- Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei
corripies me et vivificabis me
- ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti
animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea
- quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit
te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
- vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie
pater filiis notam faciet veritatem tuam
- Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus
cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini
- et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et
cataplasmarent super vulnus et sanaretur
- et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo
Domini
- in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex
Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset et
convaluisset
- laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis
cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et
omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris
eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni
potestate sua
- introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit
ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra
longinqua venerunt ad me de Babylone
- et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias
omnia quae in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis
in thesauris meis
- et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum
- ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua
sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem
non relinquetur quicquam dicit Dominus
- et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent
et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
- et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod
locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis
- consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester
- loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam
conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu
Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
- vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite
in solitudine semitas Dei nostri
- omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis
humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
- et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro
pariter quod os Domini locutum est
- vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum
et omnis gloria eius quasi flos agri
- exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus
Domini sufflavit in eo vere faenum est populus
- exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei
nostri stabit in aeternum
- super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion
exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli
timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester
- ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius
dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo
- sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo
congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit
- quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit
quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et
colles in statera
- quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius
fuit et ostendit illi
- cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum
semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi
- ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum
staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus
- et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia
eius non sufficient ad holocaustum
- omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi
nihilum et inane reputatae sunt ei
- cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis
ei
- numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro
figuravit illud et lamminis argenteis argentarius
- forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens
quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur
- numquid non scietis numquid non audietis numquid non
adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae
- qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt
quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut
tabernaculum ad inhabitandum
- qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices
terrae velut inane fecit
- et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in
terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam
auferet eos
- et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus
- levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit
haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae
multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit
- quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via
mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit
- numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus
qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio
sapientiae eius
- qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem
et robur multiplicat
- deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate
cadent
- qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem
adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non
deficient
- taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem
accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus
- quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut
sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit
quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius
- persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius
non apparebit
- quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab
exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum
- viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt
adpropinquaverunt et accesserunt
- unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit
confortare
- confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui
cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut
non moveatur
- et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham
amici mei
- in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis
eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te
- ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus
tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei
- ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant
adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi
- quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt
quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te
- quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam
dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te
- noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego
auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel
- ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens
rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem
pones
- ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos
et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis
- egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua
eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos
- aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum
fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum
- dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum
olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul
- ut videant et sciant et recogitent et intellegant
pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud
- prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si
quid forte habetis dixit Rex Iacob
- accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt
priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima
eorum et quae ventura sunt indicate nobis
- adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia
dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus
simul
- ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non
est abominatio est qui elegit vos
- suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit
nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans
humum
- quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut
dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens
sermones vestros
- primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem
evangelistam dabo
- et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret
consilium et interrogatus responderet verbum
- ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane
simulacra eorum
- ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit
sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus
proferet
- non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris
vox eius
- calamum quassatum non conteret et linum fumigans non
extinguet in veritate educet iudicium
- non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra
iudicium et legem eius insulae expectabunt
- haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos
firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et
spiritum calcantibus eam
- ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum
tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium
- ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione
vinctum de domo carceris sedentes in tenebris
- ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non
dabo et laudem meam sculptilibus
- quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio
antequam oriantur audita vobis faciam
- cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis
terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores
earum
- sublevetur desertum et civitates eius in domibus
habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt
- ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis
nuntiabunt
- Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator
suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur
- tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar
dissipabo et absorbebo simul
- desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum
exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam
- et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas
ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in
recta haec verba feci eis et non dereliqui eos
- conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui
confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri
- surdi audite et caeci intuemini ad videndum
- quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem
nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus
Domini
- qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures
nonne audies
- et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret
legem et extolleret
- ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum
omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui
eruat in direptionem et non est qui dicat redde
- quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet
futura
- quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus
nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non
audierunt legem eius
- et effudit super eum indignationem furoris sui et forte
bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non
intellexit
- et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te
Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu
- cum transieris per aquas tecum ero et flumina non
operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit
in te
- quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus
dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te
- ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus
ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua
- noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam
semen tuum et ab occidente congregabo te
- dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios
meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae
- et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi
eum et formavi eum et feci eum
- educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et
aures ei sunt
- omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt
tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent
testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere
- vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi
ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non
est formatus deus et post me non erit
- ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator
- ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in
vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
- et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat
operabor et quis avertet illud
- haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel
propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus
suis gloriantes
- ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester
- haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis
torrentibus semitam
- qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul
obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt
- ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini
- ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis
ea ponam in deserto viam et in invio flumina
- glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia
dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo
- populum istum formavi mihi laudem meam narrabit
- non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel
- non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis
tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi
praebui in ture
- non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum
tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis
praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis
- ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter
me et peccatorum tuorum non recordabor
- reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid
habes ut iustificeris
- pater tuus primus peccavit et interpretes tui
praevaricati sunt in me
- et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem
Iacob et Israhel in blasphemiam
- et nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi
- haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero
auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi
- effundam enim aquas super sitientem et fluenta super
aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super
stirpem tuam
- et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta
praeterfluentes aquas
- iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob
et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel adsimilabitur
- haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus
exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus
- quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat
mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt
adnuntient eis
- nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci
et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator
quem ego non noverim
- plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non
proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut
confundantur
- quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile
- ecce omnes participes eius confundentur fabri enim sunt
ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul
- faber ferrarius lima operatus est in prunis et in
malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae
esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet
- artifex lignarius extendit normam formavit illud in
runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit
imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo
- succidit cedros tulit ilicem et quercum quae steterat
inter ligna saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit
- et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et
calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum
et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud
- medium eius conbusit igni et de medio eius carnes
comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va
calefactus sum vidi focum
- reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur
ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu
- nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne
videant oculi eorum et ne intellegant corde suo
- non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque
sentiunt ut dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super carbones eius
panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam ante truncum
ligni procidam
- pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non
liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea
- memento horum Iacob et Israhel quoniam servus meus es tu
formavi te servus meus es tu Israhel non oblivisceris mei
- delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam
peccata tua revertere ad me quoniam redemi te
- laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema
terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit
Dominus Iacob et Israhel gloriabitur
- haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex
utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram
et nullus mecum
- irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem
vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens
- suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum
conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini et
deserta eius suscitabo
- qui dico profundo desolare et flumina tua arefaciam
- qui dico Cyro pastor meus es et omnem voluntatem meam
conplebis qui dico Hierusalem aedificaberis et templo fundaberis
- haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi
dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam
coram eo ianuas et portae non cludentur
- ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas
aereas conteram et vectes ferreos confringam
- et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum
ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel
- propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et
vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me
- ego Dominus et non est amplius extra me non est deus
accinxi te et non cognovisti me
- ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente
quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter
- formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans
malum ego Dominus faciens omnia haec
- rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur
terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi
eum
- vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae
numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est
- vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid
parturis
- haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura
interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi
- ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus
meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi
- ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius
dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non
in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum
- haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio
Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te
ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum
in te est Deus et non est absque te deus
- vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator
- confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in
confusione fabricatores errorum
- Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non
confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi
- quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans
terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur
formavit eam ego Dominus et non est alius
- non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso
non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam
adnuntians recta
- congregamini et venite et accedite simul qui salvati
estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant
deum non salvantem
- adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum
fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est
ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me
- convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae
quia ego Deus et non est alius
- in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae
verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis
lingua
- ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad
eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei
- in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen
Israhel
- conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra
eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem
- contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare
portantem et anima eorum in captivitatem ibit
- audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui
portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva
- usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo
ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo
- cui adsimilastis me et adaequastis et conparastis me et
fecistis similem
- qui confertis aurum de sacculo et argentum statera
ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant
- portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo
et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non
audiet de tribulatione non salvabit eos
- mementote istud et fundamini redite praevaricatores ad
cor
- recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non
est ultra Deus nec est similis mei
- adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae
necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet
- vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum
voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud
- audite me duro corde qui longe estis a iustitia
- prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea
non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam
- descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in
terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et
tenera
- tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam
discoperi umerum revela crus transi flumina
- revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum
ultionem capiam et non resistet mihi homo
- redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus
Israhel
- sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non
vocaberis ultra domina regnorum
- iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem
meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem
adgravasti iugum tuum valde
- et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec
super cor tuum neque recordata es novissimi tui
- et nunc audi haec delicata et habitans confidenter quae
dicis in corde tuo ego sum et non est praeter me amplius non sedebo vidua et
ignorabo sterilitatem
- venient tibi duo haec subito in die una sterilitas et
viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum
et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem
- et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est
qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in
corde tuo ego sum et praeter me non est altera
- veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet
super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria
quam nescies
- sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine
maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid
prosit tibi aut si possis fieri fortior
- defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et
salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut
ex eis adnuntiarent ventura tibi
- ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non
liberabunt animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus calefiant nec
focus ut sedeant ad eum
- sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras
negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est
qui salvet te
- audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de
aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non
in veritate neque in iustitia
- de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel
constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius
- priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et
audita feci ea repente operatus sum et venerunt
- scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua
et frons tua aerea
- praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne
forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia
mandaverunt ista
- quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita
feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis
- nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non
audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea
- neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est
auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex
ventre vocavi te
- propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea
infrenabo te ne intereas
- ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino
paupertatis
- propter me propter me faciam ut non blasphemer et
gloriam meam alteri non dabo
- audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego
primus et ego novissimus
- manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa
est caelos ego vocabo eos et stabunt simul
- congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit
haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum
in Chaldeis
- ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa
est via eius
- accedite ad me et audite hoc non a principio in
abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus
Deus misit me et spiritus eius
- haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego
Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas
- utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut
flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris
- et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui
ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie
mea
- egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce
exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema
terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob
- non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra
produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae
- non est pax dicit Dominus impiis
- audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab
utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei
- et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus
suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua
abscondit me
- et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te
gloriabor
- et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane
fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo
meo
- et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut
reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in
oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea
- et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas
tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis
salus mea usque ad extremum terrae
- haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad
contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt
et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et
Sanctum Israhel qui elegit te
- haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in
die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi
ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas
- ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in
tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum
- non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus
et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos
- et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae
exaltabuntur
- ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et
mari et isti de terra australi
- laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem
quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur
- et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus
est mei
- numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non
misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar
tui
- ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis
meis semper
- venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a
te exibunt
- leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti
congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his
velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa
- quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae
tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui
absorbebant te
- adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae
angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem
- et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego
sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit
ego destituta et sola et isti ubi hic erant
- haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam
et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et
filias tuas super umeros portabunt
- et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae
vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et
scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum
- numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a
robusto salvum esse poterit
- quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte
tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui iudicaverunt
te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo
- et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto
sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et
redemptor tuus Fortis Iacob
- haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris
vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in
iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem
vestram
- quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret
numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut
non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam
mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in
siti
- induam caelos tenebris et saccum ponam operimentum eorum
- Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare
eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam
quasi magistrum
- Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico
retrorsum non abii
- corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus
faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus
- Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo
posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar
- iuxta est qui iustificat me quis contradicet mihi stemus
simul quis est adversarius meus accedat ad me
- ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet
me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos
- quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui
ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur
super Deum suum
- ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis
ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu
mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis
- audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis
Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua
praecisi estis
- adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae
peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum
- consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes
ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius
quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et
vox laudis
- adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia
lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet
- prope est iustus meus egressus est salvator meus et
brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum
sustinebunt
- levate in caelum oculos vestros et videte sub terra
deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum
adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in
sempiternum erit et iustitia mea non deficiet
- audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde
eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis
- sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut
lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia
mea in generationes generationum
- consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini
consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu
percussisti superbum vulnerasti draconem
- numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui
posuisti profundum maris viam ut transirent liberati
- et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et
venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum
gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus
- ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine
mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet
- et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et
fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius qui te
tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis
- cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet
usque ad internicionem nec deficiet panis eius
- ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et
intumescunt fluctus eius Dominus exercituum nomen meum
- posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae
protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus
meus es tu
- elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu
Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti
usque ad feces
- non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit
et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos enutrivit
- duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super
te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te
- filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium
viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei
tui
- idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino
- haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui
pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis
indignationis meae non adicies ut bibas illud ultra
- et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et
dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum
et quasi viam transeuntibus
- consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere
vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut
pertranseat per te incircumcisus et inmundus
- excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve
vincula colli tui captiva filia Sion
- quia haec dicit Dominus gratis venundati estis et sine
argento redimemini
- quia haec dicit Dominus Deus in Aegyptum descendit
populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa
calumniatus est eum
- et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus
est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et
iugiter tota die nomen meum blasphematur
- propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa
quia ego ipse qui loquebar ecce adsum
- quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et
praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion
regnavit Deus tuus
- vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt
quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion
- gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia
consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem
- paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium
gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri
- recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere
exite de medio eius mundamini qui fertis vasa Domini
- quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis
praecedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel
- ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et
sublimis erit valde
- sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit
inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum
- iste asperget gentes multas super ipsum continebunt
reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non
audierunt contemplati sunt
- quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui
revelatum est
- et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de
terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat
aspectus et desideravimus eum
- despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem
infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec
reputavimus eum
- vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse
portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum
- ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras
adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et
livore eius sanati sumus
- omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam
declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum
- oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut
ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non
aperiet os suum
- de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius
quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei
percussit eum
- et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo
quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius
- et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si
posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini
in manu eius dirigetur
- pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur
in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates
eorum ipse portabit
- ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia
pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est
et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit
- lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni
quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae
habebat virum dicit Dominus
- dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum
extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida
- ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum
gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit
- noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim
te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii
viduitatis tuae non recordaberis amplius
- quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum
nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur
- quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit
te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus
- ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus
magnis congregabo te
- in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a
te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus
Dominus
- sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne
inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et
non increpem te
- montes enim commovebuntur et colles contremescent
misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit
miserator tuus Dominus
- paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione
ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris
- et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in
lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles
- universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem
pacis filiis tuis
- et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia
non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi
- ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam
tuus adiungetur tibi
- ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et
proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum
- omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et
omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas
servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus
- o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis
argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque
ulla commutatione vinum et lac
- quare adpenditis argentum non in panibus et laborem
vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et
delectabitur in crassitudine anima vestra
- inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet
anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles
- ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem
gentibus
- ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae non
cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israhel quia
glorificavit te
- quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum
prope est
- derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes
suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam
multus est ad ignoscendum
- non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque
viae vestrae viae meae dicit Dominus
- quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt
viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris
- et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc
ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam
facit et dat semen serenti et panem comedenti
- sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non
revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad
quae misi illud
- quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini
montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis
plaudent manu
- pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus
et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur
- haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam
quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur
- beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui
adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus
suas ne faciat omne malum
- et non dicat filius advenae qui adheret Domino dicens
separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego
lignum aridum
- quia haec dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata
mea et elegerint quae volui et tenuerint foedus meum
- dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen
melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit
- et filios advenae qui adherent Domino ut colant eum et
diligant nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne
polluat illud et tenentem foedus meum
- adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in
domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super
altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis
- ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israhel adhuc
congregabo ad eum congregatos eius
- omnes bestiae agri venite ad devorandum universae bestiae
saltus
- speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes
muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia
- et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi
pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt
unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum
- venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit
sicut hodie sic et cras et multo amplius
- iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et
viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim
malitiae collectus est iustus
- veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in
directione sua
- vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri
et fornicariae
- super quem lusistis super quem dilatastis os et eiecistis
linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax
- qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum
immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras
- in partibus torrentis pars tua haec est sors tua et ipsis
effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor
- super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et
illuc ascendisti ut immolares hostias
- et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum
quia iuxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum
et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta
- et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua
misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos
- in multitudine viae tuae laborasti non dixisti quiescam
vitam manus tuae invenisti propterea non rogasti
- pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es
recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et
mei oblita es
- ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt
tibi
- cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos
auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et
possidebit montem sanctum meum
- et dicam viam facite praebete iter declinate de semita
auferte offendicula de via populi mei
- quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans
aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum
contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor
contritorum
- non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem
irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam
- propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et
percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui
- vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi
consolationes ipsi et lugentibus eius
- creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et
qui prope dixit Dominus et sanavi eum
- impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest
et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum
- non est pax dixit Deus meus impiis
- clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia
populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum
- me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas
volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non
reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt
- quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam
nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas et omnes
debitores vestros repetitis
- ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis
pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in
excelso clamor vester
- numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere
hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et
cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino
- nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve
conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui
confracti sunt liberos et omne onus disrumpe
- frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in
domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris
- tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius
orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te
- tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce
adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et
loqui quod non prodest
- cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam
repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies
- et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit
splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus
et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae
- et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta
generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium
avertens semitas in quietem
- si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam
in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum
et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut
loquaris sermonem
- tunc delectaberis super Domino et sustollam te super
altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui os enim Domini
locutum est
- ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat
neque adgravata est auris eius ut non exaudiat
- sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum
vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret
- manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti
vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra
iniquitatem fatur
- non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere
sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et
pepererunt iniquitatem
- ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui
comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum
- telae eorum non erunt in vestimentum neque operientur
operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum
- pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant
sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et
contritio in viis eorum
- viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus
eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem
- propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non
adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae splendorem et in
tenebris ambulavimus
- palpavimus sicut caeci parietem et quasi absque oculis
adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortui
- rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbae meditantes
gememus expectavimus iudicium et non est salutem et elongata est a nobis
- multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te et
peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates
nostras cognovimus
- peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne
iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem
concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii
- et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe
stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi
- et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo
praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est
iudicium
- et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est
qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius ipsa confirmavit
eum
- indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in
capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio
zeli
- sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis
hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet
- et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu
solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini
cogit
- et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab
iniquitate in Iacob dicit Dominus
- hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui
est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore
seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in
sempiternum
- surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini
super te orta est
- quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos
super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur
- et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore
ortus tui
- leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti
congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in
latere sugent
- tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor
tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit
tibi
- inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa
omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes
- omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth
ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis
meae glorificabo
- qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad
fenestras suas
- me enim insulae expectant et naves maris in principio ut
adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini
Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te
- et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges
eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in
reconciliatione mea misertus sum tui
- et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non
claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur
- gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et
gentes solitudine vastabuntur
- gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul
ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo
- et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te
et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt
te civitatem Domini Sion Sancti Israhel
- pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat
qui per te transiret ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem
et generationem
- et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et
scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob
- pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et
pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et
praepositos tuos iustitiam
- non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et
contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas
laudatio
- non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec
splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et
Deus tuus in gloriam tuam
- non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia
Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui
- populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt
terram germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum
- minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam
ego Dominus in tempore eius subito faciam istud
- spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad
adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem
captivis indulgentiam et clausis apertionem
- ut praedicarem annum placabilem Domini et diem ultionis
Deo nostro ut consolarer omnes lugentes
- ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro
cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et
vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum
- et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas
erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et
generationem
- et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii
peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt
- vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei
nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum
superbietis
- pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem
eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit
eis
- quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in
holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis
- et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in
medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen
cui benedixit Dominus
- gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo
meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me
quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis
- sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus
semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram
universis gentibus
- propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non
quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut
lampas accendatur
- et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum
tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit
- et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in
manu Dei tui
- non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur
amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia
conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur
- habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te
filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus
- super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die
et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis
- et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat
Hierusalem laudem in terra
- iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis
suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii
alieni vinum tuum in quo laborasti
- quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum
et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis
- transite transite per portas praeparate viam populo
planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos
- ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite
filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius
coram illo
- et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu
autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta
- quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra
iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui
loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum
- quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua
sicut calcantium in torculari
- torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum
calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis
eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi
- dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae
venit
- circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit
qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa
auxiliata est mihi
- et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in
indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum
- miserationum Domini recordabor laudem Domini super
omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui
Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum
multitudinem misericordiarum suarum
- et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes
et factus est eis salvator
- in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus
faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit
eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi
- ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt
spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos
- et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est
qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio
eius spiritum Sancti sui
- qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui
scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum
- qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non
inpingentem
- quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor
eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae
- adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et
gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et
miserationum tuarum super me continuerunt se
- tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel
ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum
- quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti
cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus
hereditatis tuae
- quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes
nostri conculcaverunt sanctificationem tuam
- facti sumus quasi in principio cum non dominareris
nostri neque invocaretur nomen tuum super nos
- utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua
montes defluerent
- sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut
notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur
- cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a
facie tua montes defluxerunt
- a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus
non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te
- occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis
recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et
salvabimur
- et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus
menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et
iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
- non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te
abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae
- et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et
fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos
- ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris
iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos
- civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta
est Hierusalem desolata
- domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi
laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia
desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
- numquid super his continebis te Domine tacebis et
adfliges nos vehementer
- quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui
non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen
meum
- expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui
graditur in via non bona post cogitationes suas
- populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam
semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres
- qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum
dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum
- qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia
inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die
- ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et
retribuam in sinu eorum
- iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul
dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt
mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum
- haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro
et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter
servos meos ut non disperdam totum
- et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes
meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi
- et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in
cubile armentorum populo meo qui requisierunt me
- et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem
sanctum meum qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam
- numerabo vos in gladio et omnes in caede corruetis pro
eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et
faciebatis malum in oculis meis et quae nolui elegistis
- propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei
comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis
- ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce
servi mei laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae dolore
cordis et prae contritione spiritus ululabitis
- et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis
et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio
- in quo qui benedictus est super terram benedicetur in
Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae
sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris
- ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non
erunt in memoria priora et non ascendent super cor
- sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in
his quae ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum
eius gaudium
- et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et
non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris
- non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non
impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum
annorum maledictus erit
- et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas
et comedent fructum earum
- non aedificabunt et alius habitabit non plantabunt et
alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum
eorum inveterabunt
- electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in
conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis
- eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis
loquentibus ego audiam
- lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent
paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte
sancto meo dicit Dominus
- haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum
pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus
quietis meae
- omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista
dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu
et trementem sermones meos
- qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat
pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem
suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia
elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est
- unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant
adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non
audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt
- audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt
fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur
Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur
- vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis
retributionem inimicis suis
- antequam parturiret peperit antequam veniret partus eius
peperit masculum
- quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile
numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit
et peperit Sion filios suos
- numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit
Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus
tuus
- laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui
diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam
- ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut
mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius
- quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam
quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam
sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis
- quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos
et in Hierusalem consolabimini
- videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi
herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur
inimicis suis
- quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo
quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam
in flamma ignis
- quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad
omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino
- qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis
post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et
murem simul consumentur dicit Dominus
- ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut
congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam
- et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati
fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et
Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt
gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus
- et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus
donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in
carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant
filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini
- et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit
Dominus
- quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare
coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum
- et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet
omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus
- et egredientur et videbunt cadavera virorum qui
praevaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non
extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni
Next: Jeremiah
Prev: Song of
Solomon Up