Song of Solomon
- osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua
vino
- fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo
adulescentulae dilexerunt te
- trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria
sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum
recti diligunt te
- nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula
Cedar sicut pelles Salomonis
- nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me
sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in
vineis vineam meam non custodivi
- indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in
meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
- si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi
post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
- equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica
mea
- pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut
monilia
- murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
- dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem
suum
- fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea
commorabitur
- botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
- ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui
columbarum
- ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster
floridus
- tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra
cypressina
- ego flos campi et lilium convallium
- sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
- sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter
filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi
meo
- introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
- fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
- leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
- adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque
camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa
velit
- vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus
transiliens colles
- similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en
ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per
cancellos
- et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea
formonsa mea et veni
- iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
- flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox
turturis audita est in terra nostra
- ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt
odorem surge amica mea speciosa mea et veni
- columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae
ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et
facies tua decora
- capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur
vineas nam vinea nostra floruit
- dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
- donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere
similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
- in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea
quaesivi illum et non inveni
- surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram
quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
- invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem
dilexit anima mea vidistis
- paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima
mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et
in cubiculum genetricis meae
- adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque
camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
- quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula
fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
- en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex
fortissimis Israhel
- omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi
uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos
- ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
- columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum
ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
- egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in
diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die
laetitiae cordis eius
- quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui
columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum
quae ascenderunt de monte Galaad
- dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de
lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
- sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce
sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
- sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum
propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
- duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui
pascuntur in liliis
- donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem
murrae et ad collem turis
- tota pulchra es amica mea et macula non est in te
- veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de
capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus
pardorum
- vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum
in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
- quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa
pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
- favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua
tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
- hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons
signatus
- emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum
fructibus cypri cum nardo
- nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis
lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
- fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu
de Libano
- surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant
aromata illius
- veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum
pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum
aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo
comedite amici bibite et inebriamini carissimi
- ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis
aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum
plenum est rore et cincinni mei guttis noctium
- expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes
meos quomodo inquinabo illos
- dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus
intremuit ad tactum eius
- surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt
murra digiti mei pleni murra probatissima
- pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat
atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non
inveni illum vocavi et non respondit mihi
- invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem
percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes
murorum
- adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum
ut nuntietis ei quia amore langueo
- qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum
qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos
- dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus
- caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum
nigrae quasi corvus
- oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae
lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima
- genae illius sicut areolae aromatum consitae a
pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam
- manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter
eius eburneus distinctus sapphyris
- crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super
bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri
- guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis
est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem
- quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo
declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
- dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis
ut pascatur in hortis et lilia colligat
- ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter
lilia
- pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem
terribilis ut castrorum acies ordinata
- averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt
capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
- dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro
omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
- sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
- sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et
adulescentularum non est numerus
- una est columba mea perfecta mea una est matris suae
electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt
reginae et concubinae et laudaverunt eam
- quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens
pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
- descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut
inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
- nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas
Aminadab
- revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut
intueamur te
- quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam
pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum
tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
- umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis
venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
- duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
- collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae
in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris
Libani quae respicit contra Damascum
- caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura
regis vincta canalibus
- quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
- statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
- dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt
ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
- guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad
potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
- ego dilecto meo et ad me conversio eius
- veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
- mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si
flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera
mea
- mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma
nova et vetera dilecte mi servavi tibi
- quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae
ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
- adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me
docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum
meorum
- leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
- adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare
faciatis dilectam donec ipsa velit
- quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens
et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est
mater tua ibi violata est genetrix tua
- pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super
brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio
lampades eius lampades ignis atque flammarum
- aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina
obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione
quasi nihil despicient eum
- soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori
nostrae in die quando adloquenda est
- si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea
si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
- ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum
coram eo quasi pacem repperiens
- vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam
custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
- vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his
qui custodiunt fructus eius
- quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire
vocem tuam
- fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum
super montes aromatum
Next: Isaiah
Prev: Ecclesiastes
Up