Esther
- in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Aethiopiam
super centum viginti septem provincias
- quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius
exordium fuit
- tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium
cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et
praefectis provinciarum coram se
- ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem
atque iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet et octoginta
diebus
- cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum
qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus iussit
convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu
consitum erat
- et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et
carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui
eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli
quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide
dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat
- bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis
atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum
erat abundans et praecipuum ponebatur
- nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex
statuerat praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret
unusquisque quod vellet
- Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio
ubi rex Asuerus manere consueverat
- itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam
potionem incaluisset mero praecepit Mauman et Bazatha et Arbona et Bagatha et
Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu eius
ministrabant
- ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super
caput eius diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius
pulchritudinem erat enim pulchra valde
- quae rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos
mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus
- interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei
aderant et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura
maiorum
- erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et
Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum
atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti
erant
- cui sententiae Vasthi regina subiaceret quae Asueri regis
imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset
- responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non
solum regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in
cunctis provinciis regis Asueri
- egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres ut
contemnant viros suos et dicant rex Asuerus iussit ut regina Vasthi intraret
ad eum et illa noluit
- atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque
Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio
- et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et
scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri inlicitum est ut
nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quae
melior illa est accipiat
- et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum
divulgetur imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum deferant
maritis suis
- placuit consilium eius regi et principibus fecitque rex
iuxta consultum Mamuchan
- et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut
quaeque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros
principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari
- his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat
indignatio recordatus est Vasthi et quae fecisset vel quae passa esset
- dixeruntque pueri regis ac ministri eius quaerantur regi
puellae virgines ac speciosae
- et mittantur qui considerent per universas provincias
puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan et tradant in
domum feminarum sub manu Aegaei eunuchi qui est praepositus et custos mulierum
regiarum et accipiant mundum muliebrem et cetera ad usus necessaria
- et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa
regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant iussit fieri
- erat vir iudaeus in Susis civitate vocabulo Mardocheus
filius Iair filii Semei filii Cis de stirpe Iemini
- qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo
Iechoniam regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat
- qui fuit nutricius filiae fratris sui Edessae quae altero
nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora
facie mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam
- cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandata
illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Aegaeo traderentur
eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in
numero feminarum
- quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut
adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas
speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas eius ornaret atque
excoleret
- quae noluit indicare ei populum et patriam suam
Mardocheus enim praeceperat ut de hac re omnino reticeret
- qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua
electae virgines servabantur curam agens salutis Hester et scire volens quid
ei accideret
- cum autem venisset tempus singularum per ordinem
puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum muliebrem
pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo
unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur
- ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum
pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositae de triclinio feminarum ad
regis cubiculum transiebant
- et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde
in secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant qui
concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi
nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine
- evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo
Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam
intrare deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum sed quaecumque
voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei ad ornatum dedit erat enim
formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis
videbatur
- ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo
qui vocatur tebeth septimo anno regni eius
- et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque
gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni
in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi
- et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis
principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem
in universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem
- cumque et secundo quaererentur virgines et congregarentur
Mardocheus manebat ad regis ianuam
- necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum iuxta
mandatum eius quicquid enim ille praecipiebat observabat Hester et ita cuncta
faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat
- eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam
morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui ianitores
erant et in primo palatii limine praesidebant volueruntque insurgere in regem
et occidere eum
- quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit reginae
Hester et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat
- quaesitum est et inventum et adpensus uterque eorum in
patibulo mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege
- post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui
erat de stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes quos habebat
- cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur
flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat imperator solus
Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum
- cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant
cur praeter ceteros non observas mandata regis
- cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire
nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia dixerat enim
eis se esse Iudaeum
- quod cum audisset Aman et experimento probasset quod
Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde
- et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas
audierat enim quod esset gentis iudaeae magisque voluit omnem Iudaeorum qui
erant in regno Asueri perdere nationem
- mense primo cuius vocabulum est nisan anno duodecimo regni
Asueri missa est sors in urnam quae hebraice dicitur phur coram Aman quo die
et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui
vocatur adar
- dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias
regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et caerimoniis
insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo
ut insolescat per licentiam
- si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum
adpendam arcariis gazae tuae
- tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit
eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum
- dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de
populo age quod tibi placet
- vocatique sunt scribae regis mense primo nisan
tertiadecima die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas
regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque gens legere
poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litterae
ipsius signatae anulo
- missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut
occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque ad senem parvulos et
mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et
bona eorum diriperent
- summa autem epistularum haec fuit ut omnes provinciae
scirent et pararent se ad praedictam diem
- festinabant cursores qui missi erant explere regis
imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante
convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus
- quae cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et
indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediae civitatis voce
magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui
- et hoc heiulatu usque ad fores palatii gradiens non enim
erat licitum indutum sacco aulam regis intrare
- in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quae
crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud Iudaeos ieiunium
ululatus et fletus sacco et cinere multis pro strato utentibus
- ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi
nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato
sacco induerent eum quam accipere noluit
- accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat
praecepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret
- egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea
civitatis ante ostium palatii
- qui indicavit ei omnia quae acciderant quomodo Aman
promisisset ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum
- exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut
reginae ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro
populo suo
- regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus
dixerat
- quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo
- omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt
norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis
intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream
virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae atque ita possit vivere ego
igitur quomodo ad regem intrare potero quae triginta iam diebus non sum vocata
ad eum
- quod cum audisset Mardocheus
- rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam
tantum liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis
- si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur
Iudaei et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad
regnum veneris ut in tali tempore parareris
- rursumque Hester haec Mardocheo verba mandavit
- vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris
et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et
ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem contra
legem faciens invocata tradensque me morti et periculo
- ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quae ei Hester
praeceperat
- die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis
et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis
at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus
- cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius
et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae accedens osculata
est summitatem virgae eius
- dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est
petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi
- at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me
hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi
- statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat
voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat
- dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid
petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni
mei petieris inpetrabis
- cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt
- si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut
det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad
convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam
- egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque
vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse
sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus est valde
- et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad
se amicos et Zares uxorem suam
- et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum
filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos
rex elevasset
- et post haec ait regina quoque Hester nullum alium
vocavit cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege
pransurus sum
- et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu
videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias
- responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube
parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane
regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege laetus ad
convivium placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucem
- noctem illam rex duxit insomnem iussitque adferri sibi
historias et annales priorum temporum qui cum illo praesente legerentur
- ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo
nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum
iugulare cupientium
- quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac
praemii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri
nihil omnino mercedis accepit
- statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe
interius atrium domus regiae intraverat ut suggereret regi et iuberet
Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat praeparatum
- responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex
ingrediatur
- cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem
rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum
alium rex nisi se vellet honorare
- respondit homo quem rex honorare cupit
- debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de
sella regis est et accipere regium diadema super caput suum
- et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum
eius et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur
quemcumque rex voluerit honorare
- dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita
ut locutus es Mardocheo Iudaeo qui sedet ante fores palatii cave ne
quicquam de his quae locutus es praetermittas
- tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum
in platea civitatis et inpositum equo praecedebat atque clamabat hoc
honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare
- reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman
festinavit ire in domum suam lugens et operto capite
- narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae
evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor
eius si de semine Iudaeorum est Mardocheus ante quem cadere coepisti non
poteris ei resistere sed cades in conspectu eius
- adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito
eum ad convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt
- intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina
- dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino
incaluerat quae est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam
si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis
- ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o
rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro
quo obsecro
- traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur
iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset
tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cuius
crudelitas redundat in regem
- respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius
potentiae ut haec audeat facere
- dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est
Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae ferre non
sustinens
- rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in
hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro
anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum
- qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et
intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat
Hester et ait etiam reginam vult opprimere me praesente in domo mea necdum
verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius
- dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio
regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo
Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo
- suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat
Mardocheo et regis ira quievit
- die illo dedit rex Asuerus Hester reginae domum Aman
adversarii Iudaeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis confessa
est enim ei Hester quod esset patruus suus
- tulitque rex anulum quem ab Aman recipi iusserat et
tradidit Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam
- nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et
locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius
pessimas quas excogitaverat contra Iudaeos iuberet irritas fieri
- at ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum
clementiae monstrabatur illaque consurgens stetit ante eum
- et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis eius
et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis
veteres Aman litterae insidiatoris et hostis Iudaeorum quibus eos in cunctis
regis provinciis perire praeceperat corrigantur
- quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem
populi mei
- responditque rex Asuerus Hester reginae et Mardocheo
Iudaeo domum Aman concessi Hester et ipsum iussi adfigi cruci qui ausus
est manum in Iudaeos mittere
- scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet ex regis nomine
signantes litteras anulo meo haec enim consuetudo erat ut epistulis quae ex
regis nomine mittebantur et illius anulo signatae erant nemo auderet
contradicere
- accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus
tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptae sunt
epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos et ad principes procuratoresque et
iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Aethiopiam
praesidebant provinciae atque provinciae populo et populo iuxta linguas et
litteras suas et Iudaeis ut legere poterant et audire
- ipsaeque epistulae quae ex regis nomine mittebantur anulo
illius obsignatae sunt et missae per veredarios qui per omnes provincias
discurrentes veteres litteras novis nuntiis praevenirent
- quibus imperavit rex ut convenirent Iudaeos per singulas
civitates et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis et
omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus
interficerent atque delerent
- et constituta est per omnes provincias una ultionis dies
id est tertiadecima mensis duodecimi adar
- summaque epistulae fuit ut in omnibus terris ac populis
qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Iudaeos ad
capiendam vindictam de hostibus suis
- egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et
edictum regis pependit in Susis
- Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis
egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et aerinis
coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque
civitas exultavit atque laetata est
- Iudaeis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et
tripudium
- apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis
iussa veniebant mira exultatio epulae atque convivia et festus dies in tantum
ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caerimoniis iungerentur
grandis enim cunctos iudaici nominis terror invaserat
- igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam diximus
tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur et hostes eorum
inhiabant sanguini versa vice Iudaei superiores esse coeperunt et se de
adversariis vindicare
- congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca
ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus
est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat
- nam et provinciarum iudices duces et procuratores omnisque
dignitas quae singulis locis et operibus praeerat extollebant Iudaeos timore
Mardochei
- quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant
fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat
- itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna et
occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere
- in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent
et decem extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum ista sunt nomina
- Pharsandatha et Delphon et Esphata
- et Phorata et Adalia et Aridatha
- et Ephermesta et Arisai et Aridai et Vaizatha
- quos cum occidissent praedas de substantiis eorum agere
noluerunt
- statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad
regem relatus est
- qui dixit reginae in urbe Susis interfecere Iudaei
quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere caedem
in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri iubeam
- cui illa respondit si regi placet detur potestas Iudaeis
ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman
in patibulis suspendantur
- praecepitque rex ut ita fieret statimque in Susis
pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt
- congregatis Iudaeis quartadecima adar mensis die
interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta
substantia est
- sed et per omnes provincias quae dicioni regis
subiacebant pro animabus suis stetere Iudaei interfectis hostibus ac
persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum
implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret
- dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes
interfectionis fuit et quartodecimo die caedere desierunt quem constituerunt
esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque
conviviis
- at hii qui in urbe Susis caedem exercuerant tertiodecimo
et quartodecimo eiusdem mensis die in caede versati sunt quintodecimo
autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem
epularum atque laetitiae
- hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis
morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt
ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum
- scripsit itaque Mardocheus omnia haec et litteris
conprehensa misit ad Iudaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur tam in
vicino positis quam procul
- ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro
festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore celebrarent
- quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis
et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque
istae dies epularum atque laetitiae et mitterent sibi invicem ciborum partes
et pauperibus munuscula largirentur
- susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo
tempore facere coeperant et quae Mardocheus litteris facienda mandaverat
- Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et
adversarius Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque
deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem
- et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut
conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudaeos
cogitaverat reverteretur in caput eius denique et ipsum et filios eius
adfixerunt cruci
- atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id
est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quae
gesta sunt epistulae id est libri huius volumine continentur
- quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint
suscepere Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum
voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate
transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi
iugiter succedentibus
- isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per
singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt nec est ulla
civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudaeis et ab
eorum progenie quae his caerimoniis obligata est
- scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus
Iudaeus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur
in posterum
- et miserunt ad omnes Iudaeos qui in centum viginti septem
regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem
- observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio
celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda
susceperant a se et a semine suo ieiunia atque clamores et Sortium dies
- et omnia quae libri huius qui vocatur Hester historia
continentur
- rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas
fecit tributarias
- cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas
qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum
- et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege
Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum
quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent
Next: Job Prev:
Nehemiah
Up