Ezra
- in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum
Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et
transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens
- haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit
mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in
Hierusalem quae est in Iudaea
- quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius
cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei
Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem
- et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant
adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus
excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem
- et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et
sacerdotes et Levitae omnis cuius suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad
aedificandum templum Domini quod erat in Hierusalem
- universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum
in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili
exceptis his quae sponte obtulerunt
- rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat
Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui
- protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis
filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae
- et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae
argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta
- scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia
mille
- omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta
universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis
in Hierusalem
- hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de
captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et
reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam
- qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia
Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel
- filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
- filii Sephetia trecenti septuaginta duo
- filii Area septingenti septuaginta quinque
- filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti
duodecim
- filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor
- filii Zeththua nongenti quadraginta quinque
- filii Zacchai septingenti sexaginta
- filii Bani sescenti quadraginta duo
- filii Bebai sescenti viginti tres
- filii Azgad mille ducenti viginti duo
- filii Adonicam sescenti sexaginta sex
- filii Beguai duo milia quinquaginta sex
- filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor
- filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo
- filii Besai trecenti viginti tres
- filii Iora centum duodecim
- filii Asom ducenti viginti tres
- filii Gebbar nonaginta quinque
- filii Bethleem centum viginti tres
- viri Netupha quinquaginta sex
- viri Anathoth centum viginti octo
- filii Azmaveth quadraginta duo
- filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti
quadraginta tres
- filii Arama et Gaba sescenti viginti unus
- viri Machmas centum viginti duo
- viri Bethel et Gai ducenti viginti tres
- filii Nebo quinquaginta duo
- filii Megbis centum quinquaginta sex
- filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
- filii Arim trecenti viginti
- filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque
- filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
- filii Sennaa tria milia sescenti triginta
- sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti
septuaginta tres
- filii Emmer mille quinquaginta duo
- filii Phessur mille ducenti quadraginta septem
- filii Arim mille decem et septem
- Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia
septuaginta quattuor
- cantores filii Asaph centum viginti octo
- filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon
filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem
- Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth
- filii Ceros filii Siaa filii Phadon
- filii Levana filii Agaba filii Accub
- filii Agab filii Selmai filii Anan
- filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia
- filii Rasin filii Nechoda filii Gazem
- filii Aza filii Phasea filii Besee
- filii Asenaa filii Munim filii Nephusim
- filii Becbuc filii Acupha filii Arur
- filii Besluth filii Maida filii Arsa
- filii Bercos filii Sisara filii Thema
- filii Nasia filii Atupha
- filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth
filii Pharuda
- filii Iala filii Dercon filii Gedel
- filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de
Asebaim filii Ammi
- omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti
nonaginta duo
- et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don
et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex
Israhel essent
- filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti
quinquaginta duo
- et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii
Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est
nomine eorum
- hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non
invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
- et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto
sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus
- omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti
sexaginta
- exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia
trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae
- equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti
quadraginta quinque
- cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum
sex milia septingenti viginti
- et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini
quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in
loco suo
- secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri
solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes
sacerdotales centum
- habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et
cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in
civitatibus suis
- iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in
civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem
- et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius
sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et
aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut
scriptum est in lege Mosi viri Dei
- conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus
eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum
Domino mane et vespere
- feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum
est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus
diei in die suo
- et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in
universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in
quibus ultro offerebatur munus Deo
- a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum
Domino porro templum Dei fundatum necdum erat
- dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum
quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de
Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis
- anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in
Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius
Iosedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes qui
venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis
et supra ut urguerent opus Domini
- stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et
filii eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui faciebant
opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitae
- fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt
sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in cymbalis ut
laudarent Deum per manus David regis Israhel
- et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam
bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque populus
vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum
Domini
- plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes
patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum
in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant
vocem
- nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium
et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno
et vox audiebatur procul
- audierunt autem hostes Iudae et Beniamin quia filii
captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israhel
- et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt
eis aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum ecce nos
immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc
- et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui principes
patrum Israhel non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro sed
nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro sicut praecepit nobis rex Cyrus
rex Persarum
- factum est igitur ut populus terrae inpediret manus populi
Iudae et turbaret eos in aedificando
- conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut
destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad
regnum Darii regis Persarum
- in regno autem Asueri principio regni eius scripserunt
accusationem adversum habitatores Iudae et Hierusalem
- et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et
Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum
epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro
- Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam
de Hierusalem Artarxersi regi huiuscemodi
- Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores
eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii Susannechei
Deaei Aelamitae
- et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus
et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et in reliquis
regionibus trans Flumen in pace
- hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum
Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt
- notum sit regi quia Iudaei qui ascenderunt a te ad nos
venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam aedificant
extruentes muros eius et parietes conponentes
- nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa
aedificata fuerit et muri eius instaurati tributum et vectigal et annuos
reditus non dabunt et usque ad reges haec noxa perveniet
- nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia
laesiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi
- ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et
invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est
et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis
quam ob rem et civitas ipsa destructa est
- nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa aedificata
fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis
- verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad
reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et ceteris trans
Fluvium salutem dicens et pacem
- accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est
coram me
- et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque
quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones
et proelia concitantur in ea
- nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et
dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum quoque et vectigal
et reditus accipiebant
- nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et
urbs illa non aedificetur donec si forte a me iussum fuerit
- videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat
malum contra reges
- itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram
Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem
ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore
- tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non
fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum
- prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius
Addo prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Hierusalem in nomine Dei
Israhel
- tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue
filius Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem et cum
eis prophetae Dei adiuvantes eos
- in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans
Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit
vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros hos instauraretis
- ad quod respondimus eis quae essent nomina hominum
auctorum illius aedificationis
- oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum et
non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium referretur et tunc
satisfacerent adversus accusationem illam
- exemplar epistulae quam misit Tatannai dux regionis trans
Flumen et Starbuzannai et consiliatores eius Apharsacei qui erant trans Flumen
ad Darium regem
- sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario regi pax
omnis
- notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam ad domum Dei
magni quae aedificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in parietibus opusque
illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum
- interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis
dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis et muros instauraretis
- sed et nomina eorum quaesivimus ab eis ut nuntiaremus
tibi quae scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis
- huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes
nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum quod erat
extructum ante hos annos multos quodque rex Israhel magnus aedificaverat et
extruxerat
- postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri
Deum caeli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei
domum quoque hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem
- anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit
edictum ut domus Dei aedificaretur
- nam et vasa templi Dei aurea et argentea quae
Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in
templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt
Sasabassar vocabulo quem et principem constituit
- dixitque ei haec vasa tolle et vade et pone ea in templo
quod est in Hierusalem et domus Dei aedificetur in loco suo
- tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta
templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum
conpletum est
- nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca
regis quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut aedificaretur
domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos
- tunc Darius rex praecepit et recensuerunt in bibliotheca
librorum qui erant repositi in Babylone
- et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena
provincia volumen unum talisque scriptus erat in eo commentarius
- anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae
est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant
fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem
cubitorum sexaginta
- ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de
lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur
- sed et vasa templi Dei aurea et argentea quae
Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem
reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae et posita sunt
in templo Dei
- nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen
Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul
recedite ab illis
- et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iudaeorum et a
senioribus eorum domum Dei illam aedificent in loco suo
- sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a
presbyteris Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca
regis id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen studiose sumptus
dentur viris illis ne inpediatur opus
- quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in
holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum
qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia
- et offerant oblationes Deo caeli orentque pro vita regis
et filiorum eius
- a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc
mutaverit iussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur
in eo domus autem eius publicetur
- Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet
omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet
domum Dei illam quae est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod
studiose impleri volo
- igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai
et consiliarii eius secundum quod praeceperat Darius rex sic diligenter
exsecuti sunt
- seniores autem Iudaeorum aedificabant et prosperabantur
iuxta prophetiam Aggei prophetae et Zacchariae filii Addo et aedificaverunt et
construxerunt iubente Deo Israhel et iubente Cyro et Dario et Artarxerse
regibus Persarum
- et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium
mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis
- fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et Levitae et
reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio
- et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum
arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius
Israhel duodecim iuxta numerum tribuum Israhel
- et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in
vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Mosi
- fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima
die mensis primi
- purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus
omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis et
fratribus suis sacerdotibus et sibi
- et comederunt filii Israhel qui reversi fuerant de
transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione gentium terrae ad
eos ut quaererent Dominum Deum Israhel
- et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in
laetitia quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad
eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israhel
- post haec autem verba in regno Artarxersis regis Persarum
Ezras filius Saraiae filii Azariae filii Helciae
- filii Sellum filii Sadoc filii Achitob
- filii Amariae filii Azariae filii Maraioth
- filii Zaraiae filii Ozi filii Bocci
- filii Abisue filii Finees filii Eleazar filii Aaron
sacerdotis ab initio
- ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in
lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israhel et dedit ei rex secundum manum
Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius
- et ascenderunt de filiis Israhel et de filiis sacerdotum
et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de Nathinneis
in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis
- et venerunt in Hierusalem mense quinto ipse est annus
septimus regis
- quia in primo die mensis primi coepit ascendere de
Babylone et in primo mensis quinti venit in Hierusalem iuxta manum Dei sui
bonam super se
- Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini
et faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium
- hoc est autem exemplar epistulae edicti quod dedit rex
Artarxersis Ezrae sacerdoti scribae erudito in sermonibus et praeceptis Domini
et caerimoniis eius in Israhel
- Artarxersis rex regum Ezrae sacerdoti scribae legis Dei
caeli doctissimo salutem
- a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de
populo Israhel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Hierusalem tecum
vadat
- a facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es
ut visites Iudaeam et Hierusalem in lege Dei tui quae est in manu tua
- et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores
eius sponte obtulerunt Deo Israhel cuius in Hierusalem tabernaculum est
- et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in
universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de
sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quae est in Hierusalem
- libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos
arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi
Dei vestri quod est in Hierusalem
- sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de
reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite
- vasa quoque quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui
trade in conspectu Dei Hierusalem
- sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui
quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis
- et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus
custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis
Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli absque mora detis
- usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti
choros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum
sal vero absque mensura
- omne quod ad ritum Dei caeli pertinet tribuatur
diligenter in domo Dei caeli ne forte irascatur contra regnum regis et
filiorum eius
- vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et
Levitis cantoribus ianitoribus Nathinneis et ministris domus Dei huius ut
vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi super eos
- tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quae est in
manu tua constitue iudices et praesides ut iudicent omni populo qui est
trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete
libere
- et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis
diligenter iudicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in
condemnationem substantiae eius vel certe in carcerem
- benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in
corde regis ut glorificaret domum Domini quae est in Hierusalem
- et in me inclinavit misericordiam coram rege et
consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus et ego
confortatus manu Domini Dei mei quae erat in me congregavi de Israhel
principes qui ascenderent mecum
- hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui
ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone
- de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar Danihel de
filiis David Attus
- de filiis Secheniae et de filiis Pharos Zaccharias et cum
eo numerati sunt viri centum quinquaginta
- de filiis Phaethmoab Helioenai filius Zareae et cum eo
ducenti viri
- de filiis Secheniae filius Hiezihel et cum eo trecenti
viri
- de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo
quinquaginta viri
- de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum eo
septuaginta viri
- de filiis Saphatiae Zebedia filius Michahel et cum eo
octoginta viri
- de filiis Ioab Obedia filius Iehihel et cum eo ducenti
decem et octo viri
- de filiis Selomith filius Iosphiae et cum eo centum
sexaginta viri
- de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti
octo viri
- de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan et cum eo centum
decem viri
- de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina
eorum Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri
- de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum eo septuaginta
viri
- congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et
mansimus ibi diebus tribus quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis
Levi et non inveni ibi
- itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et
Iarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam principes et
Ioarib et Helnathan sapientes
- et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et
posui in ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad fratres eius
Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri
- et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos
virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel et Sarabiam et
filios eius et fratres eius decem et octo
- et Asabiam et cum eo Isaiam de filiis Merari fratres eius
et filios eius viginti
- et de Nathinneis quos dederat David et principes ad
ministeria Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis nominibus
vocabantur
- et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva ut
adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam nobis et
filiis nostris universaeque substantiae nostrae
- erubui enim petere regem auxilium et equites qui
defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est
super omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium eius et fortitudo eius et
furor super omnes qui derelinquunt eum
- ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et
evenit nobis prospere
- et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian
Asabian et cum eis de fratribus eorum decem
- adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus
Dei nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius
universusque Israhel eorum qui inventi fuerant
- et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta
quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta
- et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos
et vasa aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum
- et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum
et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum
- vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus
sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in Hierusalem et
thesaurum domus Domini
- susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et
auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri
- promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis
primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et
liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via
- et venimus Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus
- die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa
in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo
Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et Noadaia filius Bennoi
Levitae
- iuxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne
pondus in tempore illo
- sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis
obtulerunt holocaustomata Deo Israhel vitulos duodecim pro omni Israhel
arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim
omnia in holocaustum Domino
- dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de
conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum
Dei
- postquam autem haec conpleta sunt accesserunt ad me
principes dicentes non est separatus populus Israhel et sacerdotes et Levitae
a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei
et Ferezei et Iebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et
Amorreorum
- tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et
commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et
magistratuum fuit in transgressione hac prima
- cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et
tunicam et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens
- convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei
Israhel pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam
tristis usque ad sacrificium vespertinum
- et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et
scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum
Deum meum
- et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus
faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput
et delicta nostra creverunt usque in caelum
- a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus
granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et
reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in
captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac
- et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio
nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiae et daretur
paxillus in loco sancto eius et inluminaret oculos nostros Deus noster et
daret nobis vitam modicam in servitute nostra
- quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos
Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret
nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines eius et
daret nobis sepem in Iuda et in Hierusalem
- et nunc quid dicemus Deus noster post haec quia
dereliquimus mandata tua
- quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum
dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est
iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui
repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua
- nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias
eorum non accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et
prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini et comedatis quae bona
sunt terrae et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum
- et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris
pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de
iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie
- ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua
neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum numquid
iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias et
salutem
- Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui
salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari
potest coram te super hoc
- sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et
iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis
nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu
- et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et
dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores
alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc
- percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas
uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent
praeceptum Dei nostri secundum legem fiat
- surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare
et fac
- surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum
Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt
- et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum
Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non
bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant
- et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis
transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem
- et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium
principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de
coetu transmigrationis
- convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in
Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit
omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis
- et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos
transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super
delictum Israhel
- et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et
facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis
- et respondit universa multitudo dixitque voce magna
iuxta verbum tuum ad nos sic fiat
- verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et
non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer
quippe peccavimus in sermone isto
- constituantur principes in universa multitudine et omnes
in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus
statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec
avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc
- igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae
steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos
- feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras
sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per
nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem
- et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores
alienigenas usque ad diem primam mensis primi
- et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores
alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer
et Iarib et Godolia
- et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro
delicto suo arietem de ovibus offerrent
- et de filiis Emmer Anani et Zebedia
- et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel
et Ozias
- et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel
Iozabeth et Elasa
- et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse
est Calita Phataia Iuda et Eliezer
- et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et
Telem et Uri
- et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia
et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea
- et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi
et Irimoth et Helia
- et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et
Ierimuth et Zabeth et Aziza
- et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai
- et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et
Saal et Ramoth
- et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias
Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse
- et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon
- Beniamin Maloch Samarias
- de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth
Iermai Manasse Semei
- de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel
- Baneas et Badaias Cheiliau
- Vannia Marimuth et Eliasib
- Matthanias Mathanai et Iasi
- et Bani et Bennui Semei
- et Salmias et Nathan et Adaias
- Mechnedabai Sisai Sarai
- Ezrel et Selemau Semeria
- Sellum Amaria Ioseph
- de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et
Iohel Banaia
- omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex
eis mulieres quae pepererant filios
Next: Nehemiah
Prev: 2
Chronicles Up