2 Kings
- praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus
est Ahab
- ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat
in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite
Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac
- angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge
ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos numquid non est
Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron
- quam ob rem haec dicit Dominus de lectulo super quem
ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias
- reversique sunt nuntii ad Ohoziam qui dixit eis quare
reversi estis
- at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos
ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit Dominus
numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut consulatur Beelzebub deus
Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte
morieris
- qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir qui occurrit
vobis et locutus est verba haec
- at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis
renibus qui ait Helias Thesbites est
- misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta
qui erant sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait homo Dei
rex praecepit ut descendas
- respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum
descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque
ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo
- rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et
quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei haec dicit rex festina
descende
- respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis
e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e
caelo et devoravit illum et quinquaginta eius
- iterum misit principem quinquagenarium tertium et
quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et
precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum
tuorum qui mecum sunt
- ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes
quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc obsecro ut
miserearis animae meae
- locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens
descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
- et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios
ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo
possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non
descendes sed morte morieris
- mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est
Helias et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat
regis Iudae non enim habebat filium
- reliqua autem verborum Ohoziae quae operatus est nonne
haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
- factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per
turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis
- dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me
usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non
derelinquam te cumque descendissent Bethel
- egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad
Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum
tuum a te qui respondit et ego novi silete
- dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit
me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non
derelinquam te cumque venissent Hierichum
- accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad
Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a
te et ait et ego novi silete
- dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad
Iordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te
ierunt igitur ambo pariter
- et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui
et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Iordanem
- tulitque Helias pallium suum et involvit illud et
percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem et transierunt ambo
per siccum
- cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod
vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat
duplex spiritus tuus in me
- qui respondit rem difficilem postulasti attamen si
videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non
erit
- cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce
currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per
turbinem in caelum
- Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi
currus Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque
vestimenta sua et scidit illa in duas partes
- et levavit pallium Heliae quod ceciderat ei reversusque
stetit super ripam Iordanis
- et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et
dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae sunt
huc atque illuc et transiit Heliseus
- videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de
contra dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum et venientes in
occursum eius adoraverunt eum proni in terram
- dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta
viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte tulerit eum
spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite
mittere
- coegeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et
miserunt quinquaginta viros qui cum quaesissent tribus diebus non invenerunt
- et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho
dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire
- dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio
civitatis huius optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquae pessimae
sunt et terra sterilis
- at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud
sal qui cum adtulissent
- egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait haec
dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas
- sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum
Helisei quod locutus est
- ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam
pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende
calve ascende calve
- qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in
nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis
quadraginta duos pueros
- abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est
Samariam
- Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria
anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis
- et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et
mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius
- verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare
fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis
- porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat
regi Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus
suis
- cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod
habebat cum rege Israhel
- egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et
recensuit universum Israhel
- misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a
me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus
est populus meus populus tuus equi mei equi tui
- dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per
desertum Idumeae
- perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom et
circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et iumentis quae
sequebantur eos
- dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos
Dominus tres reges ut traderet in manu Moab
- et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur
Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israhel est hic Heliseus
filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliae
- et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad
eum rex Israhel et Iosaphat et rex Edom
- dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi
est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel
quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab
- dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius
conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem ne
adtendissem quidem te nec respexissem
- nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes
facta est super eum manus Domini et ait
- haec dicit Dominus facite alveum torrentis huius fossas
et fossas
- haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque
pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae vestrae
et iumenta vestra
- parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam
Moab in manu vestra
- et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem
electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum
obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus
- factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet
et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis
- universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges
ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo
desuper et steterunt in terminis
- primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso
aquarum viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem
- dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra
se et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab
- perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel
percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et
percusserunt Moab
- et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum
mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum
obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles
remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte
percussa
- quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes
tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom
et non potuerunt
- arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat
pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in
Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam
- mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad
Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus
fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad
serviendum sibi
- cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid
habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea
nisi parum olei quo unguear
- cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua
non pauca
- et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et
filii tui et mitte inde in omnia vasa haec et cum plena fuerint tolles
- ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super
filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat
- cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi
adhuc vas et ille respondit non habeo stetitque oleum
- venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade
inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de
reliquo
- facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per
Sunam erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet panem cumque
frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem
- quae dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus
est iste qui transit per nos frequenter
- faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo
lectulum et mensam et sellam et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat
ibi
- facta est igitur dies quaedam et veniens devertit in
cenaculum et requievit ibi
- dixitque ad Giezi puerum suum voca Sunamitin istam qui
cum vocasset eam et illa stetisset coram eo
- dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus
ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut
loquar regi sive principi militiae quae respondit in medio populi mei habito
- et ait quid ergo vult ut faciam ei dixitque Giezi ne
quaeras filium enim non habet et vir eius senex est
- praecepit itaque ut vocaret eam quae cum vocata fuisset
et stetisset ad ostium
- dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita
comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quaeso domine mi
vir Dei noli mentiri ancillae tuae
- et concepit mulier et peperit filium in tempore et in
hora eadem quam dixerat Heliseus
- crevit autem puer et cum esset quaedam dies et egressus
isset ad patrem suum ad messores
- ait patri suo caput meum caput meum at ille dixit puero
tolle et duc eum ad matrem suam
- qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit
eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est
- ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis
Dei et clusit ostium et egressa
- vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de
pueris et asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar
- qui ait illi quam ob causam vadis ad eum hodie non sunt
kalendae neque sabbatum quae respondit vale
- stravitque asinam et praecepit puero mina et propera ne
mihi moram facias in eundo et hoc age quod praecipio tibi
- profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem
Carmeli cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum
ecce Sunamitis illa
- vade ergo in occursum eius et dic ei rectene agitur circa
te et circa virum tuum et circa filium tuum quae respondit recte
- cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes
eius et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima
enim eius in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi
- quae dixit illi numquid petivi filium a domino meo
numquid non dixi tibi ne inludas me
- et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum
meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si
salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super faciem
pueri
- porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua
non dimittam te surrexit ergo et secutus est eam
- Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super
faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et
nuntiavit ei dicens non surrexit puer
- ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus
iacebat in lectulo eius
- ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit
ad Dominum
- et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum
super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius
et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri
- at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc
et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque
oculos
- et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc
quae vocata ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum
- venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super
terram tulitque filium suum et egressa est
- et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in
terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis
pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum
- et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas
agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas
agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat
enim quid esset
- infuderunt ergo sociis ut comederent cumque gustassent de
coctione exclamaverunt dicentes mors in olla vir Dei et non potuerunt comedere
- at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait
infunde turbae et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla
- vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei
panes primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in pera
sua at ille dixit da populo ut comedat
- responditque ei minister eius quantum est hoc ut adponam
coram centum viris rursum ille da ait populo ut comedat haec enim dicit
Dominus comedent et supererit
- posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit iuxta
verbum Domini
- Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud
dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriae erat
autem vir fortis et dives sed leprosus
- porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam
duxerant de terra Israhel puellam parvulam quae erat in obsequio uxoris Naaman
- quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad
prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet
- ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit
ei dicens sic et sic locuta est puella de terra Israhel
- dixitque ei rex Syriae vade et mittam litteras ad regem
Israhel qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex
milia aureos et decem mutatoria vestimentorum
- detulit litteras ad regem Israhel in haec verba cum
acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures
eum a lepra sua
- cumque legisset rex Israhel litteras scidit vestimenta sua
et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me
ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quaerat
adversum me
- quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet
regem Israhel vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta
tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israhel
- venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad
ostium domus Helisei
- misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare
septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis
- iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur
ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum
leprae et curaret me
- numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii
Damasci omnibus aquis Israhel ut laver in eis et munder cum ergo vertisset
se et abiret indignans
- accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si
rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis quia
nunc dixit tibi lavare et mundaberis
- descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri
Dei et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est
- reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit
et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra
nisi tantum in Israhel obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo
- at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non
accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit
- dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo
ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra servus tuus
holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino
- hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo
tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo
innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem
loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re
- qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terrae
tempore
- dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman
Syro isti ut non acciperet ab eo quae adtulit vivit Dominus quia curram post
eum et accipiam ab eo aliquid
- et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset
ille currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait rectene sunt
omnia
- et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo
venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis
talentum argenti et vestes mutatorias duplices
- dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et
coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia
vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo
- cumque venisset iam vesperi tulit de manu eorum et
reposuit in domo dimisitque viros et abierunt
- ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit
Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam
- at ille nonne ait cor meum in praesenti erat quando
reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur accepisti argentum
et accepisti vestes ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et
ancillas
- sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in
sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix
- dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in
quo habitamus coram te angustus est nobis
- eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva
materias singulas ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit
ite
- et ait unus ex illis veni ergo et tu cum servis tuis
respondit ego veniam
- et abiit cum eis cumque venissent ad Iordanem caedebant
ligna
- accidit autem ut cum unus materiem succidisset caderet
ferrum securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu eheu domine mi et
hoc ipsum mutuo acceperam
- dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei
locum praecidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum
- et ait tolle qui extendit manum et tulit illud
- rex autem Syriae pugnabat contra Israhel consiliumque
iniit cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias
- misit itaque vir Dei ad regem Israhel dicens cave ne
transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt
- misit rex Israhel ad locum quem dixerat ei vir Dei et
praeoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis
- conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et
convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit
apud regem Israhel
- dixitque unus servorum eius nequaquam domine mi rex sed
Heliseus propheta qui est in Israhel indicat regi Israhel omnia verba
quaecumque locutus fueris in conclavi tuo
- dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum
adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan
- misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui
cum venissent nocte circumdederunt civitatem
- consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est
viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei
dicens eheu eheu domine mi quid faciemus
- at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt
quam cum illis
- cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos huius ut
videat et aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons plenus equorum et
curruum igneorum in circuitu Helisei
- hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit
Dominum dicens percute obsecro gentem hanc caecitate percussitque eos Dominus
ne viderent iuxta verbum Helisei
- dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est
civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis duxit ergo eos in
Samariam
- cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine
aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt
esse se in medio Samariae
- dixitque rex Israhel ad Heliseum cum vidisset eos numquid
percutiam eos pater mi
- at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio
et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et
bibant et vadant ad dominum suum
- adpositaque est eis ciborum magna praeparatio et
comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra
non venerunt latrones Syriae in terram Israhel
- factum est autem post haec congregavit Benadad rex Syriae
universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam
- factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est
donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi
stercoris columbarum quinque argenteis
- cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit
ad eum dicens salva me domine mi rex
- qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de
area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit
- mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum
hodie et filium meum comedemus cras
- coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die
altera da filium tuum ut comedamus eum quae abscondit filium suum
- quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat
super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem
intrinsecus
- et ait haec mihi faciat Deus et haec addat si steterit
caput Helisei filii Saphat super eum hodie
- Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum
eo praemisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes
numquid scitis quod miserit filius homicidae hic ut praecidatur caput meum
videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire
ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est
- et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat
ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a
Domino
- dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit
Dominus in tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo modii
hordei statere uno in porta Samariae
- respondens unus de ducibus super cuius manum rex
incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo
numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non
comedes
- quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae
qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur
- sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive
manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra
Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus
moriemur
- surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriae
cumque venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem reppererunt
- siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae
curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede
conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum et Aegyptiorum et venerunt
super nos
- surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt
tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas tantum suas
salvare cupientes
- igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum
ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt tuleruntque inde
argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt et rursum reversi sunt
ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes absconderunt
- dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies
boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris
arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis
- cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis
dicentes ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi
equos et asinos alligatos et fixa tentoria
- ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis
intrinsecus
- qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid
fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de
castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus
eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus
- respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos
qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israhel
alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus
- adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum
dicens ite videte
- qui abierunt post eos usque ad Iordanem ecce autem omnis
via plena erat vestibus et vasis quae proiecerant Syri cum turbarentur
reversique nuntii indicaverunt regi
- et egressus populus diripuit castra Syriae factusque est
modius similae statere uno et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini
- porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit
ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est iuxta quod locutus
fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum
- factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat
regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae
statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae
- quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si
Dominus fecerit cataractas in caelo numquid fieri poterit quod loqueris et
dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes
- evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum
populus in porta et mortuus est
- Heliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere
fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque
reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis
- quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens
cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis
- cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de
terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et
agris suis
- rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra
mihi omnia magnalia quae fecit Heliseus
- cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset
apparuit mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et
pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex haec est mulier et hic filius eius
quem suscitavit Heliseus
- et interrogavit rex mulierem quae narravit ei deditque ei
rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quae sua sunt et universos reditus
agrorum a die qua reliquit terram usque ad praesens
- venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriae
aegrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc
- et ait rex ad Azahel tolle tecum munera et vade in
occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de
infirmitate mea hac
- ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et
omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait
filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens si sanari potero de
infirmitate mea hac
- dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis porro ostendit
mihi Dominus quia morte morietur
- stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem
vultus flevitque vir Dei
- cui Azahel ait quare dominus meus flet at ille respondit
quia scio quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum munitas igne
succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et
praegnantes divides
- dixitque Azahel quid enim sum servus tuus canis ut faciam
rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore
- qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui
ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet
sanitatem
- cumque venisset dies altera tulit sagulum et infudit aqua
et expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azahel pro eo
- anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel et Iosaphat
regis Iuda regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda
- triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset et
octo annis regnavit in Hierusalem
- ambulavitque in viis regum Israhel sicut ambulaverat
domus Ahab filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est coram
Domino
- noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David
servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius
cunctis diebus
- in diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda et
constituit sibi regem
- venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo et surrexit
nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus
autem fugit in tabernacula sua
- recessit ergo Edom ne esset sub Iuda usque ad diem hanc
tunc recessit et Lobna in tempore illo
- reliqua autem sermonum Ioram et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
- et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum
eis in civitate David et regnavit Ahazias filius eius pro eo
- anno duodecimo Ioram filii Ahab regis Israhel regnavit
Ahazias filius Ioram regis Iudae
- viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset
et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia filia Amri regis
Israhel
- et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est
coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit
- abiit quoque cum Ioram filio Ahab ad proeliandum contra
Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Ioram
- qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel quia
vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Azahel regem Syriae porro
Ahazias filius Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Ahab in
Hiezrahel quia aegrotabat
- Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis
prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc
in manu tua et vade in Ramoth Galaad
- cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii
Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces
interius cubiculum
- tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices
haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque ostium et fugies et
non ibi subsistes
- abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad
- et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant
et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis
at ille dixit ad te o princeps
- et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum
super caput eius et ait haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te regem super
populum Domini Israhel
- et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem
servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu
Hiezabel
- perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab
mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel
- et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et
sicut domum Baasa filii Ahia
- Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezrahel nec erit
qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit
- Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt
ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem
et quid locutus sit
- at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui
ait eis haec et haec locutus est mihi et ait haec dicit Dominus unxi te regem
super Israhel
- festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum
posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba
atque dixerunt regnavit Hieu
- coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra
Ioram porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel contra Azahel
regem Syriae
- et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter
vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae
dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et
nuntiet in Hiezrahel
- et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim
aegrotabat ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram
- igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit
globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram tolle currum et
mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia
- abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et
ait haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci
transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos
et non revertitur
- misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et
ait haec dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et
sequere me
- nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et
non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi praeceps
enim graditur
- et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et
egressus est Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in curribus suis
egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth
Hiezrahelitis
- cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu at ille
respondit quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et veneficia eius
multa vigent
- convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad
Ahaziam insidiae Ahazia
- porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter
scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru suo
- dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro
Naboth Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur
Ahab patrem huius quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens
- si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius
quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur
tolle proice eum in agro iuxta verbum Domini
- Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus
horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in
ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi
- et inposuerunt eum servi eius super currum suum et
tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in
civitate David
- anno undecimo Ioram filii Ahab rege Ahazia super Iudam
- venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito
depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram
- ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse
potest Zamri qui interfecit dominum suum
- levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est
ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi
- at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et
praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulae qui
conculcaverunt eam
- cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite
videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est
- cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi
calvariam et pedes et summas manus
- reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est
quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel
comedent canes carnes Hiezabel
- et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem
terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa
Hiezabel
- erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit
ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad
maiores natu et ad nutricios Ahab dicens
- statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios
domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma
- eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis
domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini
vestri
- timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non
potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere
- miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis
et maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quaecumque
iusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac
- rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis
et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac
eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri apud optimates
civitatis nutriebantur
- cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et
occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt
ad eum in Hiezrahel
- venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt
capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos iuxta introitum
portae usque mane
- cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem
populum iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis
percussit omnes hos
- videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus
Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus
fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae
- percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo
Ahab in Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes donec
non remanerent ex eo reliquiae
- et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad
Camaram pastorum in via
- invenit fratres Ahaziae regis Iuda dixitque ad eos
quinam estis vos at illi responderunt fratres Ahaziae sumus et descendimus
ad salutandos filios regis et filios reginae
- qui ait conprehendite eos vivos quos cum
conprehendissent vivos iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram
quadraginta duos viros et non reliquit ex eis quemquam
- cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in
occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut
cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si est inquit da manum tuam qui
dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru
- dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino
et inpositum currui suo
- duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant
de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod locutus est per
Heliam
- congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab
coluit Baal parum ego autem colam eum amplius
- nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos
eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat
sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu
faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal
- dixit sanctificate diem sollemnem Baal vocavitque
- et misit in universos terminos Israhel et venerunt
cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et
ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum
- dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta
universis servis Baal et protulerunt eis vestes
- ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal
et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de
servis Domini sed ut sint soli servi Baal
- ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta
Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque
fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima eius erit
pro anima illius
- factum est ergo cum conpletum esset holocaustum
praecepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos
nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et duces
et ierunt in civitatem templi Baal
- et protulerunt statuam de fano Baal et conbuserunt
- et comminuerunt eam destruxerunt quoque aedem Baal et
fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc
- delevit itaque Hieu Baal de Israhel
- verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare
fecerat Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel
et in Dan
- dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod
rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo
fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt
super thronum Israhel
- porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini
Dei Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui
peccare fecerat Israhel
- in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel
percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel
- a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad
et Gad et Ruben et Manasse ab Aroer quae est super torrentem Arnon et
Galaad et Basan
- reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et
fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
- et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in
Samaria et regnavit Ioachaz filius eius pro eo
- dies autem quos regnavit Hieu super Israhel viginti et
octo anni sunt in Samaria
- Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum
surrexit et interfecit omne semen regium
- tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas
filium Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et
nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athaliae ut non
interficeretur
- eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro
Athalia regnavit super terram
- anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones
et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus et
adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis
- et praecepit illis dicens iste sermo quem facere debetis
- tertia pars vestrum introeat sabbato et observet
excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars
ad portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus
Messa
- duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato
custodiant excubias domus Domini circum regem
- et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si
quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege
introeunte et egrediente
- et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis
Ioiada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum
cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada sacerdotem
- qui dedit eis hastas et arma regis David quae erant in
domo Domini
- et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte
templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem
- produxitque filium regis et posuit super eum diadema et
testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt
vivat rex
- audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad
turbas in templum Domini
- vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et
cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et
canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio
- praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super
exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus
eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo
Domini
- inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam
introitus equorum iuxta palatium et interfecta est ibi
- pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter
regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum
- ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et
destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan quoque
sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo
Domini
- tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et
omnem populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam
portae scutariorum in palatium et sedit super thronum regum
- laetatusque est omnis populus terrae et civitas
conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis
- septemque annorum erat Ioas cum regnare coepisset
- anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis
regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee
- fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus
docuit eum Ioiada sacerdos
- verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat
et adolebat in excelsis incensum
- dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae
inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur pro pretio
animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini
- accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et
instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione
- igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non
instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi
- vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes
dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius
accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite
eam
- prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a
populo et instaurare sarta tecta domus
- et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque
foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum
Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam
quae deferebatur ad templum Domini
- cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio
ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quae
inveniebatur in domo Domini
- et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum
qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris lignorum
et in cementariis his qui operabantur in domo Domini
- et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et
ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio
domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum
- verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi
Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et argenteum de
pecunia quae inferebatur in templum Domini
- his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur
templum Domini
- et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant
pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam
- pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non
inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat
- tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth
cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem
- quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae
consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges Iuda et quae ipse
obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi
Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriae et recessit ab
Hierusalem
- reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
- surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se
percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela
- Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer
servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus
suis in civitate David regnavitque Amasias filius eius pro eo
- anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae
regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et septem annis
- et fecit malum coram Domino secutusque est peccata
Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit ab eis
- iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos
in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel cunctis diebus
- deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum
Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae
- et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de
manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et
nudius tertius
- verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui
peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in
Samaria
- et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta
equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex
Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae
- reliqua autem sermonum Ioachaz et universa quae fecit sed
et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum
Israhel
- dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum
in Samaria regnavitque Ioas filius eius pro eo
- anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas
filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis
- et fecit quod malum est in conspectu Domini non
declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit
Israhel in ipsis ambulavit
- reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed
et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda nonne haec
scripta sunt in libro sermonum regum Israhel
- et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam autem sedit
super solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israhel
- Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est
descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque pater mi
pater mi currus Israhel et auriga eius
- et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque
adtulisset ad eum arcum et sagittas
- dixit ad regem Israhel pone manum tuam super arcum et
cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus
regis
- et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset
dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis
Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec
consumas eam
- et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei
percute iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset
- iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses
quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem
nunc autem tribus vicibus percuties eam
- mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi
quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno
- quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et
proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa
Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos
- igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus
Ioachaz
- et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos
propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et noluit
disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus
- mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad
filius eius pro eo
- porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad
filii Azahel quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii tribus
vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israheli
- anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit
Amasias filius Ioas regis Iuda
- viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset
viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Ioaden de Hierusalem
- et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David
pater eius iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecit
- nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim
populus immolabat et adolebat in excelsis
- cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui
interfecerant regem patrem suum
- filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod
scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur
patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in
peccato suo morietur
- ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et
adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in
praesentem diem
- tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii
Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nos
- remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens
carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio
meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et conculcaverunt
carduum
- percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor
tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut
cadas tu et Iuda tecum
- et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et
viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae
- percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt
unusquisque in tabernacula sua
- Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit
Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum
Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis
- tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae
inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est
Samariam
- reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius
qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Israhel
- dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in
Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius pro eo
- vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam
mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis
- reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt
in libro sermonum dierum regum Iuda
- factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille
fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi
- et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem
cum patribus suis in civitate David
- tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum
sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia
- ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam
dormivit rex cum patribus suis
- anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit
Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et uno anno
- et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab
omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
- ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque
ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per
servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in Opher
- vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et
quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui
auxiliaretur Israhel
- nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub
caelo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas
- reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit
et fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum et
Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum
Israhel
- dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel
et regnavit Zaccharias filius eius pro eo
- anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit
Azarias filius Amasiae regis Iudae
- sedecim annorum erat cum regnare coepisset et
quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia
de Hierusalem
- fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae
fecit Amasias pater eius
- verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus
sacrificabat et adolebat incensum in excelsis
- percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in
diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis
gubernabat palatium et iudicabat populum terrae
- reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
- et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum
cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo
- anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit
Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus
- et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant
patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare
fecit Israhel
- coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes
percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo
- reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta
sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
- ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens
filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel
factumque est ita
- Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae
regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria
- et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque
Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum
regnavitque pro eo
- reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per
quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum
regum Israhel
- tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea
et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes
praegnantes eius et scidit eas
- anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem
filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria
- fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a
peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eius
- veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem
Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius
- indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis
potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti
per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra
- reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
- et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque
Phaceia filius eius pro eo
- anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia
filius Manahem super Israhel in Samaria biennio
- et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a
peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
- coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux
eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta
Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum
regnavitque pro eo
- reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
- anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit
Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis
- et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a
peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
- in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar
rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et
Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios
- coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela
contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro
eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae
- reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
- anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel
regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda
- viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et
sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc
- fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia
quae fecerat Ozias pater suus operatus est
- verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat
et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini
sublimissimam
- reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
- in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin
regem Syriae et Phacee filium Romeliae
- et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est
cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo
- anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz
filius Ioatham regis Iuda
- viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et
sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in
conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius
- sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum
consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae dissipavit
Dominus coram filiis Israhel
- immolabat quoque victimas et adolebat incensum in
excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso
- tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae
rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt
superare eum
- in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae
et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt
ibi usque in diem hanc
- misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem
Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac
de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui consurrexerunt adversum me
- et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit
in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera
- qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex
Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen
Rasin autem interfecit
- perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis
Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam
sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius
- extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia quae
praeceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex
Ahaz de Damasco
- cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus
est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum
- et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quae
obtulerat super altare
- porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de
facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex
latere altaris ad aquilonem
- praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super
altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et
holocaustum regis et sacrificium eius et holocaustum universi populi terrae et
sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum
sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit paratum ad
voluntatem meam
- fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat
rex Ahaz
- tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat
desuper et mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud et posuit
super pavimentum stratum lapide
- Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et
ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum
- reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
- dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum
eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo
- anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela
in Samaria super Israhel novem annis
- fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel
qui ante eum fuerant
- contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus
est ei Osee servus reddebatque illi tributa
- cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare
nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi
Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in
carcerem
- pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam
obsedit eam tribus annis
- anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et
transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium
Gozan in civitatibus Medorum
- factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo
suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti
coluerunt deos alienos
- et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat
Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia similiter fecerant
- et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum
Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre
custodum usque ad civitatem munitam
- feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi
et subter omne lignum nemorosum
- et adolebant ibi incensum super aras in more gentium
quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima
inritantes Dominum
- et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis
ne facerent verbum hoc
- et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per
manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris
pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam
praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum
prophetarum
- qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta
cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo
- et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum
patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt
vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum
super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant
- et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui
feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam
militiam caeli servieruntque Baal
- et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem
et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent
malum coram Domino et inritarent eum
- iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos
de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo
- sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui
verum ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat
- proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos
et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua
- ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David
et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim
Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum
- et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis
Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis
- usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut
locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est
Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc
- adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et
de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus
Samariae pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in
urbibus eius
- cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et
inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos
- nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas
transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei
terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod
ignorent ritum Dei terrae
- praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum
de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis
et doceat eos legitima Dei terrae
- igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi
ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent
Dominum
- et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque
eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in
quibus habitabant
- viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem
chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima
- porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui
erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech
diis Sepharvaim
- et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de
novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus
- et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant
iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam
- usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non
timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et
mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel
- et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens
nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis
eis
- sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti
in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi
immolate
- caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod
scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos
alienos
- et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec
colatis deos alienos
- sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de
manu omnium inimicorum vestrorum
- illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam
pristinam perpetrabant
- fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed
nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut
fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diem
- anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit
Ezechias filius Ahaz regis Iuda
- viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et
viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abi filia
Zacchariae
- fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae
fecerat David pater suus
- ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit
lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud
tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan
- in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit
similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante eum fuerunt
- et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius
fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi
- unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae
procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et
non servivit ei
- ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos
eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam
- anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee
filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et
obpugnavit eam
- et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est
nono anno Osee regis Israhel capta est Samaria
- et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios
conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum
- quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed
praetergressi sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini
non audierunt neque fecerunt
- anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib
rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas
- tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum
Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit
itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta
talenta auri
- deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in
domo Domini et in thesauris regis
- in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini
et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum
- misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et
Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum
ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae
superioris quae est in via agri Fullonis
- vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim
filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a
commentariis
- dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit
rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niteris
- forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in
quo confidis ut audeas rebellare
- an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto
super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit
eam sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se
- quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus
fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et
praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem
- nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et
dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum
- et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de
servis domini mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus et
equites
- numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut
demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam
- dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe
Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus
hanc linguam et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum
- responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad
te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui
sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum
- stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et
ait audite verba regis magni regis Assyriorum
- haec dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit
eruere vos de manu mea
- neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens
liberabit nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum
- nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum
facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque
de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris
- donec veniam et transferam vos in terram quae similis
terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et
vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite
audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos
- numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu
regis Assyriorum
- ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana
et Ava numquid liberaverunt Samariam de manu mea
- quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt
regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea
- tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam
siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei
- venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et
Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus
et nuntiaverunt ei verba Rabsacis
- quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et
opertus est sacco ingressusque est domum Domini
- et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et
senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium Amos
- qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et
increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad partum et vires
non habet parturiens
- si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis
quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et
argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis
quae reppertae sunt
- venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiam
- dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit
Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri
regis Assyriorum me
- ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et
revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua
- reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum
expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis
- cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce
egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad
Ezechiam dicens
- haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus
in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis
Assyriorum
- tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum
universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari
- numquid liberaverunt dii gentium singulos quos
vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden
qui erant in Thelassar
- ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis
Sepharvaim Ana et Ava
- itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu
nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram
Domino
- et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel
qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti
caelum et terram
- inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et
vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum
viventem
- vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et
terras omnium
- et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed
opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos
- nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu
eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus
- misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec
dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege
Assyriorum audivi
- iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te
et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem
- cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem
exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israhel
- per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti
in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani
et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et ingressus sum usque ad
terminos eius saltum Carmeli eius
- ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis
pedum meorum omnes aquas clausas
- numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus
antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium
civitates munitae
- et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et
confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae
arefacta est antequam veniret ad maturitatem
- habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego
praescivi et furorem tuum contra me
- insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas
ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in
viam per quam venisti
- tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod
reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio
seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum
- et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet
radicem deorsum et faciet fructum sursum
- de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod
salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc
- quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non
ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus
nec circumdabit eam munitio
- per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non
ingredietur dicit Dominus
- protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et
propter David servum meum
- factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et
percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo
surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit
- et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in
Nineve
- cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech
et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram
Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eo
- in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et
venit ad eum Esaias filius Amos prophetes dixitque ei haec dicit Dominus Deus
praecipe domui tuae morieris enim et non vives
- qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum
dicens
- obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in
veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit
itaque Ezechias fletu magno
- et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii factus
est sermo Domini ad eum dicens
- revertere et dic Ezechiae duci populi mei haec dicit
Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce
sanavi te die tertio ascendes templum Domini
- et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis
Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et
propter David servum meum
- dixitque Esaias adferte massam ficorum quam cum
adtulissent et posuissent super ulcus eius curatus est
- dixerat autem Ezechias ad Esaiam quod erit signum quia
Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini
- cui ait Esaias hoc erit signum a Domino quod facturus sit
Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut
revertatur totidem gradibus
- et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis
nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus
- invocavit itaque Esaias propheta Dominum et reduxit
umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz retrorsum decem
gradibus
- in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan
rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod
aegrotasset Ezechias
- laetatus est autem in adventum eorum Ezechias et
ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia
unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quae habere potuerat in
thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in
omni potestate sua
- venit autem Esaias propheta ad regem Ezechiam dixitque
ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de
terra longinqua venerunt de Babylone
- at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias
omnia quae sunt in domo mea viderunt nihil est quod non monstraverim eis in
thesauris meis
- dixit itaque Esaias Ezechiae audi sermonem Domini
- ecce dies venient et auferentur omnia quae sunt in domo
tua et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non
remanebit quicquam ait Dominus
- sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos
generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
- dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo Domini quem locutus
est sit pax et veritas in diebus meis
- reliqua autem sermonum Ezechiae et omnis fortitudo eius
et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum et introduxerit aquas in
civitatem nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
- dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit
Manasses filius eius pro eo
- duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et
quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Aphsiba
- fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium
quas delevit Dominus a facie filiorum Israhel
- conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat
Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex
Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam
- extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in
Hierusalem ponam nomen meum
- et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus
atriis templi Domini
- et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et
observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret
malum coram Domino et inritaret eum
- posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini
super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius in templo
hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum
in sempiternum
- et ultra non faciam commoveri pedem Israhel de terra quam
dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae praecepi eis et
universam legem quam mandavit eis servus meus Moses
- illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut
facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israhel
- locutusque est Dominus in manu servorum suorum
prophetarum dicens
- quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas
pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam
Iudam in inmunditiis suis
- propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego
inducam mala super Hierusalem et Iudam ut quicumque audierit tinniant
ambae aures eius
- et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et
pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens
vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius
- dimittam vero reliquias hereditatis meae et tradam eas
in manu inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis
adversariis suis
- eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint
inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad diem
hanc
- insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum
nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus
peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino
- reliqua autem sermonum Manasse et universa quae fecit et
peccatum eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum
regum Iuda
- dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est
in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo
- viginti et duo annorum erat Amon cum regnare coepisset
duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Mesallemeth filia
Arus de Iethba
- fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat
Manasses pater eius
- et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius
servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas
- et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non
ambulavit in via Domini
- tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt
regem in domo sua
- percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant
contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo
- reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
- sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et
regnavit Iosias filius eius pro eo
- octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et
triginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Idida filia
Phadaia de Besecath
- fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per
omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram
- anno autem octavodecimo regis Iosiae misit rex Saphan
filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei
- vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia
quae inlata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a populo
- deturque fabris per praepositos in domo Domini qui et
distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta
templi
- tignariis videlicet et cementariis et his qui interrupta
conponunt et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum
templum
- verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed
in potestate habeant et in fide
- dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum
legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit
illud
- venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei
quod praeceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quae repperta est
in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi
Domini
- narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi
Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege
- et audisset rex verba libri legis Domini scidit
vestimenta sua
- et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicham filio Saphan
et Achobor filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens
- ite et consulite Dominum super me et super populo et
super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim
ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba
libri huius ut facerent omne quod scriptum est nobis
- ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et
Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas
custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam
- et illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel
dicite viro qui misit vos ad me
- haec dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum
hunc et super habitatores eius omnia verba legis quae legit rex Iuda
- quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis
inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea
in loco hoc et non extinguetur
- regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum
sic dicetis haec dicit Dominus Deus Israhel pro eo quod audisti verba
voluminis
- et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram
Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo
videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et
flevisti coram me et ego audivi ait Dominus
- idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad
sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quae inducturus
sum super locum istum
- et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit et
congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem
- ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda
universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetae et omnis
populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri
foederis qui inventus est in domo Domini
- stetitque rex super gradum et percussit foedus coram
Domino ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et
testimonia et caerimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba
foederis huius quae scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto
- et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus
secundi ordinis et ianitoribus ut proicerent de templo Domini omnia vasa
quae facta fuerant Baal et in luco et universae militiae caeli et conbusit ea
foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel
- et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad
sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem et eos
qui adolebant incensum Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni
militiae caeli
- et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in
convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super
sepulchrum vulgi
- destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in
domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci
- congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda et
contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee et
destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis quod erat
ad sinistram portae civitatis
- verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad
altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum
suorum
- contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii
Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch
- abstulit quoque equos quos dederant reges Iudae soli in
introitu templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim
currus autem solis conbusit igni
- altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae
fecerant reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi
Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem
Cedron
- excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram
partem montis Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth
idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum
Ammon polluit rex
- et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca
eorum ossibus mortuorum
- insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod
fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israhel et altare illud et
excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam
lucum
- et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in
monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et
polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui praedixerat
verba haec
- et ait quis est titulus ille quem video responderuntque
ei cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda et
praedixit verba haec quae fecisti super altare Bethel
- et ait dimittite eum nemo commoveat ossa eius et intacta
manserunt ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria
- insuper et omnia fana excelsorum quae erant in
civitatibus Samariae quae fecerant reges Israhel ad inritandum Dominum
abstulit Iosias et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat in Bethel
- et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi
super altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est Hierusalem
- et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo
vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius
- nec enim factum est phase tale a diebus iudicum qui
iudicaverunt Israhel et omnium dierum regum Israhel et regum Iuda
- sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase
istud Domino in Hierusalem
- sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et
inmunditias abominationesque quae fuerant in terra Iuda et in Hierusalem
abstulit Iosias ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem
invenit Helcias sacerdos in templo Domini
- similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad
Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua
iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi
- verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui
magni quo iratus est furor eius contra Iudam propter inritationes quibus
provocaverat eum Manasses
- dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a facie mea
sicut abstuli Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et
domum de qua dixi erit nomen meum ibi
- reliqua autem verba Iosiae et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
- in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra
regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in occursum eius et
occisus est in Mageddo cum vidisset eum
- et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et
pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus
terrae Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro
patre suo
- viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset
et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Amithal filia
Hieremiae de Lobna
- et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant
patres eius
- vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quae est in terra
Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terrae centum talentis
argenti et talento auri
- regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Iosiae
pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioiachim porro Ioahaz tulit et duxit
in Aegyptum
- argentum autem et aurum dedit Ioiachim Pharaoni cum
indixisset terrae per singulos ut conferretur iuxta praeceptum Pharaonis et
unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo
terrae ut daret Pharaoni Necho
- viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare
coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Zebida
filia Phadaia de Ruma
- et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant
patres eius
- in diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et
factus est ei Ioiachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum
- inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et
latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et
inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat
per servos suos prophetas
- factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut
auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit
- et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit
Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiari
- reliqua autem sermonum Ioiachim et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda et dormivit
Ioiachim cum patribus suis
- regnavitque Ioiachin filius eius pro eo
- et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra
sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Eufraten omnia
quae fuerant regis Aegypti
- decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset
et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Naestha filia
Helnathan de Hierusalem
- et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat
pater eius
- in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis
Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus
- venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum
servi eius obpugnarent eam
- egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem Babylonis
ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius et
suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui
- et protulit inde omnes thesauros domus Domini et
thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat
Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini
- et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et
omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et
clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terrae
- transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et matrem regis
et uxores regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in captivitatem
de Hierusalem in Babylonem
- et omnes viros robustos septem milia et artifices et
clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis
captivos in Babylonem
- et constituit Matthaniam patruum eius pro eo inposuitque
nomen ei Sedeciam
- vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum
regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
erat Amithal filia Hieremiae de Lobna
- et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat
Ioiachim
- irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra
Iudam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege
Babylonis
- factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima
die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in
Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitiones
- et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum
annum regis Sedeciae
- nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat
panis populo terrae
- et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte
fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis porro
Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae ducit ad
campestria solitudinis
- et persecutus est exercitus Chaldeorum regem
conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo
dispersi sunt et reliquerunt eum
- adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in
Reblatha qui locutus est cum eo iudicium
- filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius
effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem
- mense quinto septima die mensis ipse est annus
nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus
regis Babylonis Hierusalem
- et succendit domum Domini et domum regis et domos
Hierusalem omnemque domum conbusit igni
- et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis
exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum
- reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate
et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus
transtulit Nabuzardan princeps militiae
- et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas
- columnas autem aereas quae erant in templo Domini et
bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et
transtulerunt aes omnium in Babylonem
- ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos
et omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt
- necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae
argentea argentea tulit princeps militiae
- id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat
Salomon in templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum
- decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et
capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et
malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et columna secunda
habebat ornatum
- tulit quoque princeps militiae Seraian sacerdotem primum
et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores
- et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super
viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos
repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de
populo terrae et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate
- quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem
Babylonis in Reblatha
- percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha
in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua
- populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem
dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam filium Ahicham filii
Saphan
- quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui
erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad
Godoliam in Maspha Ismahel filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Sareia
filius Thenaameth Nethophathites et Iezonias filius Maachathi ipsi et socii
eorum
- iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite
timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit
vobis
- factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius
Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque
Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha
- consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum
et principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldeos
- factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis
Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit
Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin regis Iuda
de carcere
- et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super
thronum regum qui erant cum eo in Babylone
- et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et
comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae
- annonam quoque constituit ei absque intermissione quae
et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae
Next: 1
Chronicles Prev: 1 Kings Up