1 Kings
- et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies
cumque operiretur vestibus non calefiebat
- dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi
adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu
tuo et calefaciat dominum nostrum regem
- quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus
finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem
- erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et
ministrabat ei rex vero non cognovit eam
- Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo
fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent
- nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc
fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom
- et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar
sacerdote qui adiuvabant partes Adoniae
- Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan
propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia
- immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis
pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit
universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis
- Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et
Salomonem fratrem suum non vocavit
- dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num
audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc
ignorat
- nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam
filiique tui Salomonis
- vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu
domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus
regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias
- et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et
conplebo sermones tuos
- ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex
autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei
- inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex
quid tibi inquit vis
- quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum
tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in
solio meo
- et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante
- mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et
vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem
militiae Salomonem autem servum tuum non vocavit
- verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius
Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te
- eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis
erimus ego et filius meus Salomon peccatores
- adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venit
- et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta
cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram
- dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post
me et ipse sedeat super thronum meum
- quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et
arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus
Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et
dicentibus vivat rex Adonias
- me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium
Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit
- numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non
indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum
- et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae
cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum
- iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de
omni angustia
- quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens
Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me
sic faciam hodie
- submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem
dicens vivat dominus meus rex David in aeternum
- dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et
Nathan propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi fuissent coram
rege
- dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et
inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion
- et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in
regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon
- et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium
meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et
super Iudam
- et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic
loquatur Dominus Deus domini mei regis
- quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum
Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David
- descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et
Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem
super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion
- sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et
unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon
- et ascendit universa multitudo post eum et populus
canentium tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem
eorum
- audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo
iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult
clamor civitatis tumultuantis
- adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis
venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians
- responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim
noster rex David regem constituit Salomonem
- misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et
Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam
regis
- unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem
in Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox
quam audistis
- sed et Salomon sedit super solio regni
- et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi
David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet
thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo
- insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus
Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis
- territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati
fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam
- Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit
tenuitque cornu altaris
- et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens
regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon
quod non interficiat servum suum gladio
- dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus
quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur
- misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et
ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam
- adpropinquaverant autem dies David ut moreretur
praecepitque Salomoni filio suo dicens
- ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir
- et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis
eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et
testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis
et quocumque te verteris
- ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me
dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in
veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de
solio Israhel
- tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae
fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et Amasa filio
Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem
proelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod
erat in pedibus eius
- facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem
eius pacifice ad inferos
- sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque
comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom
fratris tui
- habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de
Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia
descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum
dicens non te interficiam gladio
- tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et
scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum
- dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est
in civitate David
- dies autem quibus regnavit David super Israhel
quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem
triginta tribus
- Salomon autem sedit super thronum David patris sui et
firmatum est regnum eius nimis
- et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee
matrem Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui respondit
pacificus
- addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille
- tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat
omnis Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris
mei a Domino enim constitutum est ei
- nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas
faciem meam quae dixit ad eum loquere
- et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim
negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem
- et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi
- venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei
pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super
thronum suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad dexteram
eius
- dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne
confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam
faciem tuam
- quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor
- responditque rex Salomon et dixit matri suae quare
postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim
frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae
- iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat
mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc
- et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super
solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie
occidetur Adonias
- misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui
interfecit eum et mortuus est
- Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad
agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti
arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in
quibus laboravit pater meus
- eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini
ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo
- venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post
Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini
et adprehendit cornu altaris
- nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in
tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon Banaiam filium
Ioiadae dicens vade interfice eum
- venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei haec
dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banaias
regi sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec respondit mihi
- dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et
sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo
patris mei
- et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia
interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo
David ignorante Abner filium Ner principem militiae Israhel et Amasa filium
Iether principem exercitus Iuda
- et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput
seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et domui et throno
illius sit pax usque in aeternum a Domino
- ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum
interfecit sepultusque est in domo sua in deserto
- et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super
exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar
- misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica
tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque
illuc
- quacumque autem die egressus fueris et transieris
torrentem Cedron scito te interficiendum sanguis tuus erit super caput
tuum
- dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus
meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus
multis
- factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei
ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi eius
essent in Geth
- et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth
ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth
- nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de
Hierusalem et redisset
- et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus
sum tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris huc et
illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi
- quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et
praeceptum quod praeceperam tibi
- dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi
conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam
tuam in caput tuum
- et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis
coram Domino usque in sempiternum
- iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui egressus
percussit eum et mortuus est
- confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et
adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque filiam eius et
adduxit in civitatem David donec conpleret aedificans domum suam et domum
Domini et murum Hierusalem per circuitum
- et tamen populus immolabat in excelsis non enim
aedificatum erat templum nomini Domini usque in die illo
- dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David
patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama
- abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat
excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare
illud in Gabaon
- apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula
quod vis ut dem tibi
- et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo
misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia
et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei
filium sedentem super thronum eius sicut et hodie
- et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro
David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et
introitum meum
- et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi
infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine
- dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum
tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum
istum populum tuum hunc multum
- placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem
huiuscemodi postulasset
- et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non
petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed
postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium
- ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor
sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post
te surrecturus sit
- sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias
scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro
diebus
- si autem ambulaveris in viis meis et custodieris
praecepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies
tuos
- igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset
somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et
obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis
famulis suis
- tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem
steteruntque coram eo
- quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier haec
habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo
- tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et
eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus
- mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens
quippe oppressit eum
- et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum
de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem
filium qui erat mortuus posuit in sinu meo
- cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit
mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem
genueram
- responditque altera mulier non est ita sed filius tuus
mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe
meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram
rege
- tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus
mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus
vivit
- dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent
gladium coram rege
- dividite inquit infantem vivum in duas partes et date
dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri
- dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem
commota sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date illi
infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi
sit dividatur
- respondens rex ait date huic infantem vivum et non
occidatur haec est mater eius
- audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex
et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium
- erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel
- et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc
sacerdos
- Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius
Ahilud a commentariis
- Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et
Abiathar sacerdotes
- Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud
filius Nathan sacerdos amicus regis
- et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super
tributa
- habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem
Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in
anno singuli necessaria ministrabant
- et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim
- Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon
Bethanan
- Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra
Epher
- Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam
Salomonis habebat uxorem
- Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam
Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e
regione Iecmaan
- Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse
in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta
civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas
- Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim
- Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam
Salomonis in coniugio
- Baana filius Usi in Aser et in Balod
- Iosaphat filius Pharue in Isachar
- Semei filius Hela in Beniamin
- Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis
Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra
- Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in
multitudine comedentes et bibentes atque laetantes
- Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna
sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium
sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius
- erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta
chori similae et sexaginta chori farinae
- decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum
arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium
- ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen
quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem
ex omni parte in circuitu
- habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo
unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus
Salomonis
- et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum
currulium et duodecim milia equestrium
- nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et
necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo
- hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant
in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi
- dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam
multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris
- et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium
Orientalium et Aegyptiorum
- et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan
Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in
universis gentibus per circuitum
- locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et
fuerunt carmina eius quinque et mille
- et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano
usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et
volucribus et reptilibus et piscibus
- et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam
Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius
- misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem
audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat
Hiram David omni tempore
- misit autem et Salomon ad Hiram dicens
- tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit
aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum
donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius
- nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non
est Satan neque occursus malus
- quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei
mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo
pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo
- praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et
servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi
quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit
ligna caedere sicut Sidonii
- cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde
et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super
populum hunc plurimum
- et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque
mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis
- servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea
in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi
et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meae
- itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna
abiegna iuxta omnem voluntatem eius
- Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum
tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei haec tribuebat
Salomon Hiram per annos singulos
- dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus
est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus ambo
- legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat
indictio triginta milia virorum
- mittebatque eos in Libanum decem milia per menses
singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et
Adoniram erat super huiuscemodi indictione
- fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera
portabant et octoginta milia latomorum in monte
- absque praepositis qui praeerant singulis operibus numero
trium milium et trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus
- praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides
pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos
- quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram
porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum
- factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno
egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse
est mensis secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum
Domino
- domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat
sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta
cubitos in altitudine
- et porticus erat ante templum viginti cubitorum
longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos
latitudinis ante faciem templi
- fecitque in templo fenestras obliquas
- et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in
parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu
- tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat
latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum
septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum
forinsecus ut non hererent muris templi
- domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque
perfectis aedificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt
audita in domo cum aedificaretur
- ostium lateris medii in parte erat domus dexterae et per
cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium
- et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum
laquearibus cedrinis
- et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque
cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis
- et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens
- domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis
meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per
ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum
- et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam
populum meum Israhel
- igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam
- et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis
cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia
operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis
- aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem
templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem
domum oraculi in sanctum sanctorum
- porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro
foribus oraculi
- et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens
tornaturas suas et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis
tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete
- oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat
ut poneret ibi arcam foederis Domini
- porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et
viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud
atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro
- domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et
adfixit lamminas clavis aureis
- nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et
totum altare oraculi texit auro
- et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem
cubitorum altitudinis
- quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala
cherub altera id est decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae
alterius summitatem
- decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari
et opus unum erat in duobus cherubin
- id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et
similiter cherub secundus
- posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant
autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi
tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se invicem
contingebant
- texit quoque cherubin auro
- et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis
celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi
prominentes de pariete et egredientes
- sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et
extrinsecus
- et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum
postesque angulorum quinque
- et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis
picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et
texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro
- fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum
quadrangulatos
- et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque
ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur
- et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde
eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam
- et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum
politorum et uno ordine lignorum cedri
- anno quarto fundata est domus Domini in mense zio
- et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus
perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus
aedificavitque eam annis septem
- domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad
perfectum usque perduxit
- aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum
longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum
altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe
cedrina exciderat in columnas
- et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae
quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas
quindecim
- contra se invicem positas
- et e regione se respicientes aequali spatio inter columnas
et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia
- et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum
longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie
maioris porticus et columnas et epistylia super columnas
- porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit
lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem
- et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media
porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat
Salomon tali opere quali et hanc porticum
- omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque
mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad
summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius
- fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis
decem sive octo cubitorum
- et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant
similiterque de cedro
- et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus
sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini
interiori et in porticu domus
- misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro
- filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio
artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad
faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne
opus eius
- et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum
altitudinis columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam
utramque
- duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita
columnarum fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et
quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum
- et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro
opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum
retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero
- et perfecit columnas et duos ordines per circuitum
retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super summitatem
malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo
- capitella autem quae erant super capita columnarum quasi
opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum
- et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper
iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines
erant in circuitu capitelli secundi
- et statuit duas columnas in porticum templi cumque
statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin similiter erexit
columnam secundam et vocavit nomen eius Booz
- et super capita columnarum opus in modum lilii posuit
perfectumque est opus columnarum
- fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad
labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et resticula
triginta cubitorum cingebat illud per circuitum
- et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis
ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles
- et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant
ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et
mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant
- grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque
eius quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat
- et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum
longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium
cubitorum altitudinis
- et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturae inter
iuncturas
- et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin
et in iuncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex aere
dependentia
- et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per
quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem
respectantes
- os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate
et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque
habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variae celaturae
erant et media intercolumnia quadrata non rotunda
- quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis
erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis
- tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et
axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia
- nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis
unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant
- in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii
cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et
scalpturas varias ex semet ipso
- scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et
in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis
hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur
- in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura
scalpturaque consimili
- fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos
capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per
singulas id est decem bases posuit
- et constituit decem bases quinque ad dexteram partem
templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi
contra orientem ad meridiem
- fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit
omne opus regis Salomonis in templo Domini
- columnas duas et funiculos capitulorum super capitella
columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super
capita columnarum
- et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos
versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos
capitellorum qui erant super capita columnarum
- et bases decem et luteres decem super bases
- et mare unum et boves duodecim subter mare
- et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit
Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant
- in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa
terra inter Socchoth et Sarthan
- et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem
nimiam non erat pondus aeris
- fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum
et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream
- et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad
sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas
desuper aureas et forcipes aureos
- et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et
turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti
sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant
- et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo
Domini et intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et aurum
et vasa reposuitque in thesauris domus Domini
- tunc congregavit omnes maiores natu Israhel cum
principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israhel ad regem
Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David
id est de Sion
- convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense
hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus
- veneruntque cuncti senes ex Israhel et tulerunt sacerdotes
arcam
- et portaverunt arcam Domini et tabernaculum foederis et
omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et
Levitae
- rex autem Salomon et omnis multitudo Israhel quae
convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et
boves absque aestimatione et numero
- et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum
suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin
- siquidem cherubin expandebant alas super locum arcae et
protegebant arcam et vectes eius desuper
- cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum
foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui et
fuerunt ibi usque in praesentem diem
- in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae
quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum
filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti
- factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario
nebula implevit domum Domini
- et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter
nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini
- tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebula
- aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum
firmissimum solium tuum in sempiternum
- convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae
Israhel omnis enim ecclesia Israhel stabat
- et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est
ore suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens
- a die qua eduxi populum meum Israhel de Aegypto non elegi
civitatem de universis tribubus Israhel ut aedificaretur domus et esset nomen
meum ibi sed elegi David ut esset super populum meum Israhel
- voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini
Dei Israhel
- et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti in
corde tuo aedificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente
tractans
- verumtamen tu non aedificabis domum sed filius tuus qui
egredietur de renibus tuis ipse aedificabit domum nomini meo
- confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est
stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus
est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel
- et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini
quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti
- stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu
ecclesiae Israhel et expandit manus suas in caelum
- et ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in
caelo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam
servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo
- qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es
ei ore locutus es et manibus perfecisti ut et haec dies probat
- nunc igitur Domine Deus Israhel conserva famulo tuo David
patri meo quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui
sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut
ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo
- et nunc Deus Israhel firmentur verba tua quae locutus es
servo tuo David patri meo
- ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram
si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto magis domus
haec quam aedificavi
- sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius
Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te
hodie
- ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die
super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat
te servus tuus in loco isto
- ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israhel
quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in caelo
et cum exaudieris propitius eris
- si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod
iuramentum quo teneatur adstrictus et venerit propter iuramentum coram altari
tuo in domum tuam
- tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos
condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum
et retribuens ei secundum iustitiam suam
- si fugerit populus tuus Israhel inimicos suos quia
peccaturus est tibi et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint
et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac
- exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israhel et
reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum
- si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata
eorum et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo et a peccatis
suis conversi fuerint propter adflictionem suam
- exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et
populi tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam
super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem
- fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut
corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus eius portas
obsidens omnis plaga universa infirmitas
- cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini
de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus
suas in domo hac
- tu audies in caelo in loco habitationis tuae et
repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut
videris cor eius quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum
- ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem
terrae quam dedisti patribus nostris
- insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israhel
cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum
magnum et manus tua fortis et brachium tuum
- extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hoc
- tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et
facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi
populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et probent quia
nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi
- si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos
suos per viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam civitatis quam
elegisti et contra domum quam aedificavi nomini tuo
- et exaudies in caelo orationem eorum et preces eorum et
facies iudicium eorum
- quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet
et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in terram
inimicorum longe vel prope
- et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis
et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes peccavimus inique
egimus impie gessimus
- et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota
anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint
te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et civitatis quam
elegisti et templi quod aedificavi nomini tuo
- exaudies in caelo in firmamento solii tui orationem eorum
et preces et facies iudicium eorum
- et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus
iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te et dabis misericordiam
coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis
- populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de
terra Aegypti de medio fornacis ferreae
- ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et
populi tui Israhel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te
- tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis
populis terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres
nostros de Aegypto Domine Deus
- factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum
omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini
utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad caelum
- stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israhel voce
magna dicens
- benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel
iuxta omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis
quae locutus est per Mosen servum suum
- sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus
nostris non derelinquens nos neque proiciens
- sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis
viis eius et custodiamus mandata eius et caerimonias et iudicia quaecumque
mandavit patribus nostris
- et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram
Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat iudicium servo
suo et populo suo Israhel per singulos dies
- et sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus
et non est ultra absque eo
- sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut
ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie
- igitur rex et omnis Israhel cum eo immolabant victimas
coram Domino
- mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit
Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt
templum Domini rex et filii Israhel
- in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante
domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum
quia altare aereum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat
holocausta et sacrificium et adipem pacificorum
- fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem
et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum
Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est
quattuordecim diebus
- et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi
profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis
quae fecerat Dominus David servo suo et Israhel populo suo
- factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus
Domini et aedificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere
- apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon
- dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et
deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam
aedificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor
meum ibi cunctis diebus
- tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater
tuus in simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae praecepi
tibi et legitima mea et iudicia mea servaveris
- ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum sicut
locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio
Israhel
- si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non
sequentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas proposui vobis
sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos
- auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis et
templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israhel
in proverbium et in fabulam cunctis populis
- et domus haec erit in exemplum omnis qui transierit per
eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terrae huic et
domui huic
- et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui
eduxit patres eorum de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos et
adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc
- expletis autem annis viginti postquam aedificaverat
Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis
- Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et
abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram
viginti oppida in terra Galileae
- egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae
dederat ei Salomon et non placuerunt ei
- et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et
appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc
- misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri
- haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad
aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem et Eser
et Mageddo et Gazer
- Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque
eam igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in
dote filiae suae uxori Salomonis
- aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
- et Baalath et Palmyram in terra solitudinis
- et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro
munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut
aedificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae
- universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis
et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non sunt de filiis Israhel
- horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non
potuerant filii Israhel exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem
hanc
- de filiis autem Israhel non constituit Salomon servire
quemquam sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces et
praefecti curruum et equorum
- erant autem principes super omnia opera Salomonis
praepositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis
operibus imperabant
- filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum
suam quam aedificaverat ei tunc aedificavit Mello
- offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos
singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat
Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum
- classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quae est
iuxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea
- misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos
et gnaros maris cum servis Salomonis
- qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum
quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem
- sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini
venit temptare eum in enigmatibus
- et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis
portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad
Salomonem et locuta est ei universa quae habebat in corde suo
- et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non
fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei
- videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et
domum quam aedificaverat
- et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem
ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae offerebat in
domo Domini non habebat ultra spiritum
- dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra
mea
- super sermonibus tuis et super sapientia tua et non
credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod
media pars mihi nuntiata non fuerit maior est sapientia et opera tua quam
rumor quem audivi
- beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te
semper et audiunt sapientiam tuam
- sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit
te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum
et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam
- dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata
multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam
ea quae dedit regina Saba regi Salomoni
- sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir
adtulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas
- fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et
domus regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata huiuscemodi ligna
thyina neque visa usque in praesentem diem
- rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit
et petivit ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio quae
reversa est et abiit in terram suam cum servis suis
- erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per
annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri
- excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia
erant et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges Arabiae
ducesque terrae
- fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro
sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius
- et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri
unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani
- fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et
vestivit eum auro fulvo nimis
- qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat
in parte posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile et duo
leones stabant iuxta manus singulas
- et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque
inde non est factum tale opus in universis regnis
- sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant
aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat
argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis
- quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per
tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum
et simias et pavos
- magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges
terrae divitiis et sapientia
- et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut
audiret sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius
- et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea
vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos
- congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt
ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos
per civitates munitas et cum rege in Hierusalem
- fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem
quanta lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae
nascuntur in campestribus
- et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa
negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio perducebant
- egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis
argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges
Hettheorum et Syriae equos venundabant
- rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas
filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias
et Chettheas
- de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non
ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim
avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon
ardentissimo amore
- fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et
concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eius
- cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor
eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo
suo sicut cor David patris eius
- sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch
idolum Ammanitarum
- fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non
adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater eius
- tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte
qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon
- atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis
alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suis
- igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens
eius a Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundo
- et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos
et non custodivit quae mandavit ei Dominus
- dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te
et non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi
disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo
- verumtamen in diebus tuis non faciam propter David
patrem tuum de manu filii tui scindam illud
- nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo
propter David servum meum et Hierusalem quam elegi
- suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad
Idumeum de semine regio qui erat in Edom
- cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab
princeps militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne
masculinum in Idumea
- sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel
donec interimerent omne masculinum in Idumea
- fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum
eo ut ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus
- cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan
tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem
Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit
- et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut
daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae
- genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit
eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum
filiis eius
- cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum
patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae dixit Pharaoni dimitte
me ut vadam in terram meam
- dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut
quaeras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas
me
- suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium
Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum
- et congregavit contra eum viros et factus est princeps
latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi
et constituerunt eum regem in Damasco
- eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et
hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria
- Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda
cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum
contra regem
- et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon
aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui
- erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque
Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum
super tributa universae domus Ioseph
- factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam
egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via
opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro
- adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat
scidit in duodecim partes
- et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras haec enim
dicit Dominus Deus Israhel ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo
tibi decem tribus
- porro una tribus remanebit ei propter servum meum David
et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel
- eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam
Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non
ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et
iudicia sicut David pater eius
- nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum
cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi qui custodivit
mandata mea et praecepta mea
- auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi
decem tribus
- filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna
David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut
esset nomen meum ibi
- te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat
anima tua erisque rex super Israhel
- si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et
ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens
mandata mea et praecepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et
aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam tibi Israhel
- et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis
diebus
- voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit
et aufugit in Aegyptum ad Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad
mortem Salomonis
- reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et
sapientia eius ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis
- dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super
omnem Israhel quadraginta anni sunt
- dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in
civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo
- venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat
omnis Israhel ad constituendum eum regem
- at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto
profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de Aegypto
- miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et
omnis multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes
- pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc
inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod
inposuit nobis et serviemus tibi
- qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad
me cumque abisset populus
- iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant
coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut
respondeam populo
- qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et
servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia
erunt tibi servi cunctis diebus
- qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et
adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi
- dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam
populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super
nos
- et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic
loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum
nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est
dorso patris mei
- et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego
autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem
caedam scorpionibus
- venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die
tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia
- responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum
quod ei dederant
- et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens
pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus
cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus
- et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat
Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae
ad Hieroboam filium Nabath
- videns itaque populus quod noluisset eos audire rex
respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai
in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in
tabernacula sua
- super filios autem Israhel quicumque habitabant in
civitatibus Iuda regnavit Roboam
- misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum
et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus
ascendit currum et fugit in Hierusalem
- recessitque Israhel a domo David usque in praesentem
diem
- factum est autem cum audisset omnis Israhel quod
reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et
constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David
praeter tribum Iuda solam
- venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam
domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et
bellatorum ut pugnaret contra domum Israhel et reduceret regnum Roboam filio
Salomonis
- factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens
- loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad
omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens
- haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra
fratres vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum
est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis
praeceperat Dominus
- aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et
habitavit ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel
- dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum
ad domum David
- si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo
Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam
regem Iuda interficientque me et revertentur ad eum
- et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et
dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui
eduxerunt te de terra Aegypti
- posuitque unum in Bethel et alterum in Dan
- et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus
ad adorandum vitulum usque in Dan
- et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis
populi qui non erant de filiis Levi
- constituitque diem sollemnem in mense octavo
quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in
Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos
fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat
- et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel
quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit
sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensum
- et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel
Hieroboam stante super altare et tus iaciente
- et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait
altare altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias
nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura
succendunt et ossa hominum incendet super te
- deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod
locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est
- cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem
inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens
adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum nec valuit
retrahere eam ad se
- altare quoque scissum est et effusus cinis de altari
iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini
- et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui
et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini
et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat
- locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut
prandeas et dabo tibi munera
- responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam
partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in
loco isto
- sic enim mandatum est mihi in sermone Domini
praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam
qua venisti
- abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter
quo venerat in Bethel
- prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem
venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in
Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo
- et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt
ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda
- et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum
stravissent ascendit
- et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus
terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda respondit ille ego
sum
- dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem
- qui ait non possum reverti neque venire tecum nec
comedam panem nec bibam aquam in loco isto
- quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens
non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ieris
- qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus
locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et
comedat panem et bibat aquam fefellit eum
- et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et
bibit aquam
- cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad
prophetam qui reduxerat eum
- et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens
haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti
mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus
- et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in
loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non
inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum
- cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae
quem reduxerat
- qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et
erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et
leo stabat iuxta cadaver
- et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in
via et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in
civitate in qua prophetes senex ille habitabat
- quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via
ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni
et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est ei
- dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum
stravissent
- et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in via et
asinum et leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de cadavere nec laesit
asinum
- tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud
super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangerent
eum
- et posuit cadaver eius in sepulchro suo et planxerunt
eum heu frater
- cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus
fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est iuxta ossa eius
ponite ossa mea
- profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone
Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quae
sunt in urbibus Samariae
- post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua
pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum
quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum
- et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et
eversa est et deleta de superficie terrae
- in tempore illo aegrotavit Abia filius Hieroboam
- dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne
cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui
locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc
- tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas
mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero
- fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in
Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant
oculi eius prae senectute
- dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam
ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat haec et haec
loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quae erat
- audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium
et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem
missus sum ad te durus nuntius
- vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel
quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum
Israhel
- et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non
fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in
toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo
- sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et
fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me
autem proiecisti post corpus tuum
- idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et
percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in
Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque
ad purum
- qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos
canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli quia Dominus
locutus est
- tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso
introitu pedum tuorum in urbem morietur puer
- et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus
infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad
Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam
- constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui
percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore
- et percutiet Dominus Israhel sicut moveri solet harundo
in aqua et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et
ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum
- et tradet Dominus Israhel propter peccata Hieroboam qui
peccavit et peccare fecit Israhel
- surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in
Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est
- et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israhel iuxta
sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae
- reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et
quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
- dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni
sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eo
- porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda
quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et
septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret
nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israhel nomen autem matris eius Naama
Ammanites
- et fecit Iudas malum coram Domino et inritaverunt eum
super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverant
- aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et
lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam
- sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes
abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum Israhel
- in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex
Aegypti in Hierusalem
- et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et
universa diripuit scuta quoque aurea quae fecerat Salomon
- pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea
in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis
- cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui
praeeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum
- reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae fecit ecce
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
- fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebus
- dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est
cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama Ammanites et regnavit
Abiam filius eius pro eo
- igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath
regnavit Abiam super Iudam
- tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Maacha filia Absalom
- ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat
ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris
eius
- sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in
Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem
- eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non
declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto
sermone Uriae Hetthei
- attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni
tempore vitae eius
- reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque proelium
inter Abiam et inter Hieroboam
- et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in
civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo
- in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit
Asa rex Iuda
- et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen
matris eius Maacha filia Absalom
- et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David
pater eius
- et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas
sordes idolorum quae fecerant patres eius
- insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps
in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum
eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron
- excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum
erat cum Deo cunctis diebus suis
- et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat
in domum Domini argentum et aurum et vasa
- bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel
cunctis diebus eorum
- ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et
aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa
regis Iudae
- tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod
remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit
illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion
regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens
- foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem
tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum
facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me
- adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus
sui in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha
et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim
- quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et
reversus est in Thersa
- rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit
excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et
extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha
- reliqua autem omnium sermonum Asa et universae
fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore
senectutis suae doluit pedes
- et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in
civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro eo
- Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno
secundo Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis
- et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit
in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
- insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo
Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum
siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon
- interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis
Iuda et regnavit pro eo
- cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non
dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum iuxta verbum
Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
- propter peccata Hieroboam quae peccaverat et quibus
peccare fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum
Israhel
- reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
- fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis
diebus eorum
- anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia
super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annis
- et fecit malum coram Domino ambulavitque in via
Hieroboam et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
- factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra
Baasa dicens
- pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super
populum meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti
populum meum Israhel ut me inritares in peccatis eorum
- ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus
eius et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath
- qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum
canes et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres caeli
- reliqua autem sermonum Baasa et quaecumque fecit et
proelia eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum
Israhel
- dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in
Thersa et regnavit Hela filius eius pro eo
- cum autem in manu Hieu filii Anani prophetae verbum
Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum
quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut
fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum
- anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius
Baasa super Israhel in Thersa duobus annis
- et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae
partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa
praefecti Thersa
- inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno
vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo
- cumque regnasset et sedisset super solium eius percussit
omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem et propinquos
et amicos eius
- delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini
quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetae
- propter universa peccata Baasa et peccata Hela filii
eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israhel provocantes Dominum Deum
Israhel in vanitatibus suis
- reliqua autem sermonum Hela et omnia quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
- anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri
septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem
Philisthinorum
- cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem
fecit sibi regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super
Israhel in die illa in castris
- ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de Gebbethon
et obsidebant Thersa
- videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas
ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est
- in peccatis suis quae peccaverat faciens malum coram
Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato eius quo fecit peccare
Israhel
- reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum eius et
tyrannidis nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
- tunc divisus est populus Israhel in duas partes media
pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et
media pars Amri
- praevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui
sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri
- anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super
Israhel duodecim annis in Thersa regnavit sex annis
- emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti
et aedificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer
domini montis Samariae
- fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus
est nequiter super omnes qui fuerant ante eum
- ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in
peccatis eius quibus peccare fecerat Israhel ut inritaret Dominum Deum Israhel
in vanitatibus suis
- reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
- et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in
Samaria regnavitque Ahab filius eius pro eo
- Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno
tricesimo octavo Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri super Israhel in
Samaria viginti et duobus annis
- et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini
super omnes qui fuerunt ante eum
- nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii
Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit
et servivit Baal et adoravit eum
- et posuit aram Baal in templo Baal quod aedificaverat in
Samaria
- et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans
Dominum Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant ante eum
- in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho in
Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius
iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun
- et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab
vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et
pluvia nisi iuxta oris mei verba
- et factum est verbum Domini ad eum dicens
- recede hinc et vade contra orientem et abscondere in
torrente Charith qui est contra Iordanem
- et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te
ibi
- abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset
sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem
- corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter
panem et carnes vesperi et bibebat de torrente
- post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat
super terram
- factus est igitur sermo Domini ad eum dicens
- surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi
praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te
- surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam
civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da
mihi paululum aquae in vase ut bibam
- cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum
eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua
- quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo
panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei
in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo
ut comedamus et moriamur
- ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut
dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem
parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea
- haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non
deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus
pluviam super faciem terrae
- quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse
et illa et domus eius et ex illa die
- hydria farinae non defecit et lecythus olei non est
inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliae
- factum est autem post verba haec aegrotavit filius
mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in
eo halitus
- dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus
es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium meum
- et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu
illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum
- et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne
viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium eius
- et expandit se atque mensus est super puerum tribus
vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima
pueri huius in viscera eius
- exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima
pueri intra eum et revixit
- tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in
inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit filius tuus
- dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam
vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est
- post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in
anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem
terrae
- ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames
vehemens in Samaria
- vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias
autem timebat Dominum valde
- nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille
centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et pavit eos pane
et aqua
- dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos
fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et
salvare equos et mulos et non penitus iumenta intereant
- diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat
per viam unam et Abdias per viam alteram seorsum
- cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum
cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es domine mi Helias
- cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias
- et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum
in manu Ahab ut interficiat me
- vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non
miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic
adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris
- et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias
- cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in
locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et
interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua
- numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim
cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis
Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos
pane et aqua
- et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut
interficiat me
- dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum
sto quia hodie apparebo ei
- abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei
venitque Ahab in occursum Heliae
- et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas
Israhel
- et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus patris
tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim
- verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum
Israhel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta
prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Hiezabel
- misit Ahab ad omnes filios Israhel et congregavit
prophetas in monte Carmeli
- accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo
claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal
sequimini illum et non respondit ei populus verbum
- et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta
Domini solus prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt
- dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in
frusta caedentes ponant super ligna ignem autem non subponant et ego faciam
bovem alterum et inponam super ligna ignemque non subponam
- invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen
Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus
ait optima propositio
- dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem
unum et facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum
vestrorum ignemque non subponatis
- qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et
invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et
non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant
- cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens
clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est
aut in itinere aut certe dormit ut excitetur
- clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum
suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine
- postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus
venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis
respondebat nec adtendebat orantes
- dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se
populo curavit altare Domini quod destructum fuerat
- et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum
Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen tuum
- et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini
fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris
- et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit
super ligna
- et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super
holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite qui cum
fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et tertio
- et currebant aquae circa altare et fossa aquaeductus
repleta est
- cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum
accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie
ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum
feci omnia verba haec
- exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia
tu es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum
- cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et
ligna et lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens
- quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam
et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus
- dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne
unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad
torrentem Cison et interfecit eos ibi
- et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus
multae pluviae est
- ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem
ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua
- et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare
qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam et rursum ait
illi revertere septem vicibus
- in septima autem vice ecce nubicula parva quasi
vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et
descende ne occupet te pluvia
- cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli
contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens
itaque Ahab abiit in Hiezrahel
- et manus Domini facta est super Heliam accinctisque
lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel
- nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae fecerat Helias
et quomodo occidisset universos prophetas gladio
- misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi
faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam
unius ex illis
- timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat
voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum
- et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et
sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit
mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei
- proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi et ecce
angelus tetigit eum et dixit illi surge comede
- respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas
aquae comedit ergo et bibit et rursum obdormivit
- reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum
dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via
- qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in
fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad
montem Dei Horeb
- cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo
Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia
- at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo
exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israhel altaria tua
destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus
et quaerunt animam meam ut auferant eam
- et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce
Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens
petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in
commotione Dominus
- et post commotionem ignis non in igne Dominus et post
ignem sibilus aurae tenuis
- quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et
egressus stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens quid agis hic
Helia
- et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo
exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria tua
destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus
et quaerunt animam meam ut auferant eam
- et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per
desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem super Syriam
- et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum
autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te
- et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum
Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus
- et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum
genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans
manum
- profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat
arantem duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque
venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum
- qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait
osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et
revertere quod enim meum erat feci tibi
- reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et
in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit
et secutus est Heliam et ministrabat ei
- porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum
et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat
contra Samariam et obsidebat eam
- mittensque nuntios ad Ahab regem Israhel in civitatem
- ait haec dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum
est et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt
- responditque rex Israhel iuxta verbum tuum domine mi rex
tuus sum ego et omnia mea
- revertentesque nuntii dixerunt haec dicit Benadad qui
misit nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos
dabis mihi
- cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et
scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod eis placuerit
ponent in manibus suis et auferent
- vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait
animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus
meis et filiis et pro argento et auro et non abnui
- dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad
eum non audias neque adquiescas illi
- respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi
omnia propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem
facere non possum
- reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec
faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis
populi qui sequitur me
- et respondens rex Israhel ait dicite ei ne glorietur
accinctus aeque ut discinctus
- factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse
et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et
circumdederunt eam
- et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait
haec dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego
tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus
- et ait Ahab per quem dixitque ei haec dicit Dominus per
pedisequos principum provinciarum et ait quis incipiet proeliari et ille dixit
tu
- recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit
numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios
Israhel septem milia
- et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus
in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerant
- egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima
fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de
Samaria
- at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos
sive ut proelientur vivos eos capite
- egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac
reliquus exercitus sequebatur
- et percussit unusquisque virum qui contra se venerat
fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque Benadad rex Syriae
in equo cum equitibus
- necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus
et percussit Syriam plaga magna
- accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade
et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriae
ascendet contra te
- servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii
eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in
campestribus et obtinebimus eos
- tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu
suo et pone principes pro eis
- et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et
equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et
pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit
consilio eorum et fecit ita
- igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros
et ascendit in Afec ut pugnaret contra Israhel
- porro filii Israhel recensiti sunt et acceptis cibariis
profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges
caprarum Syri autem repleverunt terram
- et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec
dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus
vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego
Dominus
- dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies
septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israhel de Syris
centum milia peditum in die una
- fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et
cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad
fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum
- dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus
Israhel clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in
capitibus nostris et egrediamur ad regem Israhel forsitan salvabit animas
nostras
- accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in
capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit
vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est
- quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt
verbum ex ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et
adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suum
- qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo
reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego
foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eum
- tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium
suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere
- cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a
me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque
percussit
- sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me
qui percussit eum et vulneravit
- abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit
aspersione pulveris os et oculos suos
- cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus
tuus egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit
eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima
tua pro anima eius aut talentum argenti adpendes
- dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito
non conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod ipse
decrevisti
- at ille statim abstersit pulverem de facie sua et
cognovit eum rex Israhel quod esset de prophetis
- qui ait ad eum haec dicit Dominus quia dimisisti virum
dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro
populo eius
- reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire
contemnens et furibundus venit Samariam
- post verba autem haec vinea erat Naboth Hiezrahelitae qui
erat in Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis Samariae
- locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam
tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam
daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti
pretium quanto digna est
- cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem
hereditatem patrum meorum tibi
- venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super
verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi
hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad
parietem et non comedit panem
- ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei
quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem
- qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitae et dixi
ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro
ea et ille ait non do tibi vineam meam
- dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis
es et bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo esto animo ego
dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae
- scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas
anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate eius
et habitabant cum Naboth
- litterarum autem erat ista sententia praedicate ieiunium
et sedere facite Naboth inter primos populi
- et submittite duos viros filios Belial contra eum et
falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate
sicque moriatur
- fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui
habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum
erat in litteris quas miserat ad eos
- praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter
primos populi
- et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos
sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum
testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem
eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt
- miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et
mortuus est
- factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth
et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitae
qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth
sed mortuus est
- quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit
et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae ut possideret eam
- factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten
dicens
- surge et descende in occursum Ahab regis Israhel qui est
in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam
- et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti
insuper et possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in loco hoc in quo
linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem
- et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui
dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini
- ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora
tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in
Israhel
- et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et
sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et
peccare fecisti Israhel
- sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes
comedent Hiezabel in agro Hiezrahel
- si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si
autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli
- igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est
ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua
- et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur
idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum
Israhel
- itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem
suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et
ambulabat dimisso capite
- factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens
- nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur
humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius sed in diebus filii
sui inferam malum domui eius
- transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et
Israhel
- in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem
Israhel
- dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra
sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae
- et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum in
Ramoth Galaad
- dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et
tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui
dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem Domini
- congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos
circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an
quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis
- dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam
ut interrogemus per eum
- et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem
possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed
malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex
- vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei
festina adducere Micheam filium Hiemla
- rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat
unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae
Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum
- fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea
et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam
- omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes
ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis
- nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad
eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo et
sermo tuus similis eorum et loquere bona
- cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit
mihi Dominus hoc loquar
- venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus
in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade
prospere et tradet Dominus in manu regis
- dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut
non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini
- et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus
quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti
revertatur unusquisque in domum suam in pace
- dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid non dixi tibi
quia non prophetat mihi bonum sed semper malum
- ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi
Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a
dextris et a sinistris
- et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut
ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius
aliter
- egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et
ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo
- et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore
omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere
et fac ita
- nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore
omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum
- accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit
Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est
tibi
- et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris
cubiculum intra cubiculum ut abscondaris
- et ait rex Israhel tollite Micheam et maneat apud Amon
principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech
- et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in
carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae donec revertar
in pace
- dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est
locutus Dominus in me et ait audite populi omnes
- ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in
Ramoth Galaad
- dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere
proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit habitum et
ingressus est bellum
- rex autem Syriae praeceperat principibus curruum
triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam
nisi contra regem Israhel solum
- cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat suspicati
sunt quod ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant contra eum et
exclamavit Iosaphat
- intellexeruntque principes curruum quod non esset rex
Israhel et cessaverunt ab eo
- unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam
dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille
dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter
vulneratus sum
- commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel
stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis
plagae in sinum currus
- et praeco personuit in universo exercitu antequam sol
occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam
- mortuus est autem rex et perlatus est Samariam
sepelieruntque regem in Samaria
- et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt
canes sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus
fuerat
- reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et
domus eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne
scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel
- dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias
filius eius pro eo
- Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno
quarto Ahab regis Israhel
- triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et
viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia
Salai
- et ambulavit in omni via Asa patris sui et non
declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini
- verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus
sacrificabat et adolebat incensum in excelsis
- pacemque habuit Iosaphat cum rege Israhel
- reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae
gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum
Iuda
- sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus
Asa patris eius abstulit de terra
- nec erat tunc rex constitutus in Edom
- rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae
navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractae
sunt in Asiongaber
- tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat vadant servi
mei cum servis tuis in navibus et noluit Iosaphat
- dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in
civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eo
- Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super Israhel
in Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda regnavitque super Israhel
duobus annis
- et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via
patris sui et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit
Israhel
- servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit
Dominum Deum Israhel iuxta omnia quae fecerat pater eius
Next: 2
Kings Prev: 2 Samuel
Up