2 Samuel
- factum est autem postquam mortuus est Saul ut David
reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos
- in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul
veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super
faciem suam et adoravit
- dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris
Israhel fugi
- et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est
indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo
mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt
- dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis
quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius
- ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe
et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites
adpropinquabant ei
- et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum
respondissem adsum
- dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum
- et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam
tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est
- stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere
non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam
de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc
- adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque
viri qui erant cum eo
- et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad
vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et
super domum Israhel quod corruissent gladio
- dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui
respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum
- et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam
ut occideres christum Domini
- vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum
qui percussit illum et mortuus est
- et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim
tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini
- planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et
super Ionathan filium eius
- et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum
est in libro Iustorum
- incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo
ceciderunt fortes
- nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis
Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae
incircumcisorum
- montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque
sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi
non esset unctus oleo
- a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta
Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis
- Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte
quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores
- filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino
in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro
- quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis
tuis occisus est
- doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et
amabilis super amorem mulierum
- quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica
- igitur post haec consuluit David Dominum dicens num
ascendam in unam de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende
dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron
- ascendit ergo David et duae uxores eius Ahinoem
Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
- sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum
domo sua et manserunt in oppidis Hebron
- veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret
super domum Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad sepelissent Saul
- misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad
eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro
Saul et sepelistis eum
- et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et
veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud
- confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis
licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Iuda regem
sibi
- Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit
Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra
- regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super
Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel universum
- quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum
regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus
Iuda sequebatur David
- et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans
in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuum
- egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii
Saul de Castris in Gabaon
- porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et
occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione
sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex altera
- dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et ludant coram
nobis et respondit Ioab surgant
- surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de
Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David
- adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit
gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci
illius ager Robustorum in Gabaon
- et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque
est Abner et viri Israhel a pueris David
- erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et
Asahel porro Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quae
morantur in silvis
- persequebatur autem Asahel Abner et non declinavit ad
dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner
- respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es
Asahel qui respondit ego sum
- dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et
adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius noluit autem
Asahel omittere quin urgueret eum
- rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me
sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam
ad Ioab fratrem tuum
- qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo
eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco
omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat
subsistebant
- persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol
occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso vallis et
itineris deserti in Gabaon
- congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati
in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius
- et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad
internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio
usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos
- et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane
recessisset populus persequens fratrem suum
- insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec
persecuti sunt ultra Israhel neque iniere certamen
- Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota
nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad
Castra
- porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem
populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele
- servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris
qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt
- tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris
sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo et in
ipso crepusculo pervenerunt in Hebron
- facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter
domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul
decrescens cotidie
- nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque
primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide
- et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro
tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur
- quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia
filius Abital
- sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt
David in Hebron
- cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David
Abner filius Ner regebat domum Saul
- fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia
dixitque Hisboseth ad Abner
- quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus
nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum
Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super
fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in
me quod argueres pro muliere hodie
- haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo
iuravit Dominus David sic faciam cum eo
- ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus
David super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee
- et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum
- misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius
est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et
reducam ad te universum Israhel
- qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem
peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam
Saul et sic venies et videbis me
- misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens
redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim
- misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel
filio Lais
- sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit
ad eum Abner vade revertere qui reversus est
- sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens
tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos
- nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David
dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim
et omnium inimicorum eius
- locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut
loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo
Beniamin
- venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit
David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium
- et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum
meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut
desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace
- statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum
praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat
eum et profectus fuerat in pace
- et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea
venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad
regem et dimisit eum et abiit in pace
- et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce
venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit
- ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut
deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae
agis
- egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et
reduxit eum a cisterna Sira ignorante David
- cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab
ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in
inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius
- quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum
et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner
- et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris
eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens
fusum et cadens gladio et indigens pane
- igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo
quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio
- dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat
cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante
exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum
- cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam
et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus
- plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi
mortuus est Abner
- manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt
conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis
corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum
- cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David
clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si
ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam
- omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae
fecit rex in conspectu totius populi
- et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa
quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner
- dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam
princeps et maximus cecidit hodie in Israhel
- ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti
filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam
suam
- audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron
et dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est
- duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen
uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis
Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin
- et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae
usque in tempus illud
- erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus
quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel
tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et
claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth
- venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana
ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum
meridie
- ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et
percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt
- cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super
lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite
eius abierunt per viam deserti tota nocte
- et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron
dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui
quaerebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul
et de semine eius
- respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis
Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni
angustia
- quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est
Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat
me dare mercedem pro nuntio
- quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum
innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem eius de manu
vestra et auferam vos de terra
- praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos
praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron
caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron
- et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron
dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus
- sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos
tu eras educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te tu pasces
populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel
- venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et
percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in
regem super Israhel
- filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset
et quadraginta annis regnavit
- in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex
mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem
Israhel et Iudam
- et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem
ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non
ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur
David huc
- cepit autem David arcem Sion haec est civitas David
- proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset
Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam
David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum
- habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem
David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus
- et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus
Deus exercituum erat cum eo
- misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna
cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et
aedificaverunt domum David
- et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem
super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel
- accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem
postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae
- et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua
et Sobab et Nathan et Salomon
- et Ibaar et Helisua et Nepheg
- et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth
- audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem
super Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum
audisset David descendit in praesidium
- Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim
- et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad
Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende
quia tradens dabo Philisthim in manu tua
- venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et
dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea
vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
- et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et
viri eius
- et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi
sunt in valle Raphaim
- consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas
sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum
- et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum
tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut
percutiat castra Philisthim
- fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et
percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer
- congregavit autem rursum David omnes electos ex Israhel
triginta milia
- surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo
de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen
Domini exercituum sedentis in cherubin super eam
- et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum
tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Haio filii
Abinadab minabant plaustrum novum
- cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa
custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam
- David autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in
omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et
cymbalis
- postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza
ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves
- iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et
percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei
- contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus
Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc
- et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo
ingredietur ad me arca Domini
- et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David
sed devertit eam in domo Obededom Getthei
- et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus
mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius
- nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et
omnia eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo
Obededom in civitatem David cum gaudio
- cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex
passus immolabat bovem et arietem
- et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David
erat accinctus ephod lineo
- et David et omnis domus Israhel ducebant arcam testamenti
Domini in iubilo et in clangore bucinae
- cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia
Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem
coram Domino et despexit eum in corde suo
- et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco
suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David
holocausta coram Domino et pacifica
- cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica
benedixit populo in nomine Domini exercituum
- et partitus est multitudini universae Israhel tam viro
quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis
unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam
- reversusque est et David ut benediceret domui suae et
egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex
Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si
nudetur unus de scurris
- dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me
potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius et praecepit mihi ut
essem dux super populum Domini Israhel
- et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero
humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior
apparebo
- igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad
diem mortis suae
- factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus
dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis
- dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo
cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium
- dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade
fac quia Dominus tecum est
- factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad
Nathan dicens
- vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus
numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum
- neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios
Israhel de terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in
tabernaculo et in tentorio
- per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel
numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui praecepi ut
pasceret populum meum Israhel dicens quare non aedificastis mihi domum
cedrinam
- et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus
exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum
meum Israhel
- et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci
universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta nomen
magnorum qui sunt in terra
- et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et
habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut
adfligant eum sicut prius
- ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel
et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus
quod domum faciat tibi Dominus
- cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum
patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et
firmabo regnum eius
- ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum
regni eius usque in sempiternum
- ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si
inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum
hominum
- misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli
a Saul quem amovi a facie tua
- et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in
aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter
- secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem
istam sic locutus est Nathan ad David
- ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et
dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque
- sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus
nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam
Domine Deus
- quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu
enim scis servum tuum Domine Deus
- propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia
magnalia haec ita ut notum faceres servo tuo
- idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis
tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris
- quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra
propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen
faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem
redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius
- et firmasti tibi populum tuum Israhel in populum
sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum
- nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum
tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es
- et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque
dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi tui David erit
stabilita coram Domino
- quia tu Domine exercituum Deus Israhel revelasti aurem
servi tui dicens domum aedificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum
ut oraret te oratione hac
- nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera
locutus es enim ad servum tuum bona haec
- incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in
sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua
benedicetur domus servi tui in sempiternum
- factum est autem post haec percussit David Philisthim et
humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim
- et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans
terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad
vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo
- et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando
profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
- et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus
et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem
ex eis centum currus
- venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer
regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum
- et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est
Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad
quaecumque profectus est
- et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et
detulit ea in Hierusalem
- et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex
David aes multum nimis
- audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne
robur Adadezer
- et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut
salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer
et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant
vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
- quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento
et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
- de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech
et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
- fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta
Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus
- et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et
facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in
omnibus ad quaecumque profectus est
- et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque
David iudicium et iustitiam omni populo suo
- Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro
Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis
- et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar
sacerdotes et Saraias scriba
- Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi
filii autem David sacerdotes erant
- et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo
Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan
- erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum
vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus
tuus
- et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum
eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis
pedibus
- ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est
Machir filii Amihel in Lodabar
- misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii
Amihel de Lodabar
- cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul
ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui
respondit adsum servus tuus
- et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te
misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul
patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper
- qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam
respexisti super canem mortuum similem mei
- vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia
quaecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tui
- operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et
inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui
comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibae quindecim filii et
viginti servi
- dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex servo
tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus
de filiis regis
- habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha
omnis vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth
- porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa
regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede
- factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum
Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo
- dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas
sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per
servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram
filiorum Ammon
- dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum
putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non
ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David
servos suos ad te
- tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem
barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos
- quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum
erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho
donec crescat barba vestra et tunc revertimini
- videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David
miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum
et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum
- quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum
bellatorum
- egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante
ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum
erant in campo
- videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se
proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et
instruxit aciem contra Syrum
- reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo
qui direxit aciem adversum filios Ammon
- et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi
in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor
tibi
- esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et
civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo
- iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen
contra Syros qui statim fugerunt a facie eius
- filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt
et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Ioab a
filiis Ammon et venit Hierusalem
- videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel
congregati sunt pariter
- misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans
Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer
erat princeps eorum
- quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem
et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso
David et pugnaverunt contra eum
- fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de
Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem
militiae percussit qui statim mortuus est
- videntes autem universi reges qui erant in praesidio
Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis
timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon
- factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges
ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel
et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in
Hierusalem
- dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu
suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem
se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde
- misit ergo rex et requisivit quae esset mulier
nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae
Hetthei
- missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa
esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua
- et reversa est domum suam concepto fetu mittensque
nuntiavit David et ait concepi
- misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam
Hettheum misitque Ioab Uriam ad David
- et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte
ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum
- et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes
tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius
- dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis
servis domini sui et non descendit ad domum suam
- nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad
domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non
descendisti ad domum tuam
- et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant
in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem
terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum
uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc
- ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras
dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera
- et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et
inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini
sui et in domum suam non descendit
- factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab
misitque per manum Uriae
- scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi
fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat
- igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo
sciebat viros esse fortissimos
- egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et
ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus
- misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii
- praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos
sermones belli ad regem
- si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad
murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela
mittantur
- quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier
misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta
murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit
- abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae
ei praeceperat Ioab
- et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos
viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos
sumus usque ad portam civitatis
- et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro
desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus
mortuus est
- et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat
ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit
gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare
eos
- audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir
suus et planxit eum
- transactoque luctu misit David et introduxit eam domum
suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod
fecerat David coram Domino
- misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad
eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper
- dives habebat oves et boves plurimos valde
- pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam
parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius
simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius
dormiens eratque illi sicut filia
- cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens
ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi
qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui
venerat ad se
- iratus autem indignatione David adversus hominem illum
nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit
hoc
- ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et
non pepercerit
- dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit
Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de manu
Saul
- et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in
sinu tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista adiciam
tibi multo maiora
- quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in
conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti
uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon
- quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in
sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset
uxor tua
- itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te
malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et
dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius
- tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud
in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis
- et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan
ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris
- verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini
propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur
- et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus
parvulum quem pepererat uxor Uriae David et desperatus est
- deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit
David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram
- venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut
surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum
- accidit autem die septima ut moreretur infans
timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt
enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem
nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget
- cum ergo vidisset David servos suos musitantes
intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num
mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est
- surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est
cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in
domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit
- dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti
propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo autem puero
surrexisti et comedisti panem
- qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et
flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infans
- nunc autem quia mortuus est quare ieiuno numquid potero
revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad me
- et consolatus est David Bethsabee uxorem suam
ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen
eius Salomon et Dominus dilexit eum
- misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius
Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus
- igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon et
expugnabat urbem regiam
- misitque Ioab nuntios ad David dicens dimicavi adversum
Rabbath et capienda est urbs Aquarum
- nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside
civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur
victoria
- congregavit itaque David omnem populum et profectus est
adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam
- et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri
talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed
et praedam civitatis asportavit multam valde
- populum quoque eius adducens serravit et circumegit
super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo
laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David
et omnis exercitus Hierusalem
- factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem
speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David
- et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem
eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret
cum ea
- erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa
fratris David vir prudens valde
- qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis
per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem
Absalom fratris mei amo
- cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et
languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro
Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius
- accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque
venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror
mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius
- misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum
Amnon fratris tui et fac ei pulmentum
- venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem
iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit
sorbitiunculas
- tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et
noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque eiecissent omnes
- dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar
de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad
Amnon fratrem suum in conclave
- cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni
cuba mecum soror mea
- quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque
enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc
- et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris
quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non
negabit me tibi
- noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens
viribus oppressit eam et cubavit cum illa
- et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius
esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge
vade
- quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis
adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam
- sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me
foras et claude ostium post eam
- quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae
regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras
clausitque fores post eam
- quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica
inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans
- dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus
concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum
pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui
- cum autem audisset rex David verba haec contristatus est
valde
- porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec
bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam
- factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves
Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios
regis
- venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves
servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum
- dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut
veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit
ei
- et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum
saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum
- coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et
universos filios regis
- praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate
cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et
interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote
viri fortes
- fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut
praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli
mulas suas et fugerunt
- cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad
David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis
saltem unus
- surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit
super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua
- respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David
dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint
Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua
oppressit Thamar sororem eius
- nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum
verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus
mortuus est
- fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos
suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere
montis
- dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt
iuxta verbum servi tui sic factum est
- cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et
intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius
fleverunt ploratu magno nimis
- porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur
regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus
- Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit
ibi tribus annis
- cessavitque David rex persequi Absalom eo quod
consolatus esset super Amnon interitu
- intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis
versum esset ad Absalom
- misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque
ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut
sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum
- et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones
huiuscemodi posuit autem Ioab verba in ore eius
- itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem
cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me rex
- et ait ad eam rex quid causae habes quae respondit heu
mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus
- et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum
se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum
et interfecit eum
- et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam
tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima
fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere
scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiae
super terram
- et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego iubebo
pro te
- dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex
iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit innocens
- et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et
ultra non addet ut tangat te
- quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non
multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient
filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super
terram
- dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum
regem verbum et ait loquere
- dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra
populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat eiectum
suum
- omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae
non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne
penitus pereat qui abiectus est
- nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum
hoc praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat
rex verbum ancillae suae
- et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium
qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei
- dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis
quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec
benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum
- et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me
verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex
- et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis
respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram
nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus
enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia
verba haec
- ut verterem figuram sermonis huius servus tuus Ioab
praecepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus
Dei ut intellegas omnia super terram
- et ait rex ad Ioab ecce placatus feci verbum tuum vade
igitur et revoca puerum Absalom
- cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et
benedixit regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam
in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui
- surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom
in Hierusalem
- dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam
non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit
- porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel
et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula
- et quando tondebatur capillum semel autem in anno
tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui
ducentis siclis pondere publico
- nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine
Thamar eleganti forma
- mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem
regis non vidit
- misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit
venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire
- dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum meum
habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo
servi Absalom segetem igni
- surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et
dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni
- et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut
venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur
melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor
est iniquitatis meae interficiat me
- ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom
intravit ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo osculatusque est
rex Absalom
- igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et
quinquaginta viros qui praecederent eum
- et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae
et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat
Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens aiebat ex una
tribu Israhel ego sum servus tuus
- respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni
et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom
- quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant
omnes qui habent negotium et iuste iudicem
- sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum
extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum
- faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut
audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel
- post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et
reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron
- vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae
dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino
- dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in
Hebron
- misit autem Absalom exploratores in universas tribus
Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit Absalom
in Hebron
- porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem
vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes
- accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem
consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta
est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom
- venit igitur nuntius ad David dicens toto corde
universus Israhel sequitur Absalom
- et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem
surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate
egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat
civitatem in ore gladii
- dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque
praeceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui
- egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus
suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum
- egressusque rex et omnis Israhel pedibus suis stetit
procul a domo
- et universi servi eius ambulabant iuxta eum et legiones
Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de
Geth praecedebant regem
- dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum
revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo
- heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego
autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos
ostendisti gratiam et fidem
- et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit
dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte
sive in vita ibi erit servus tuus
- et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai
Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo
- omnesque flebant voce magna et universus populus
transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus
incedebat contra viam quae respicit ad desertum
- venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo
portantes arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar
donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate
- et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si
invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et
tabernaculum suum
- si autem dixerit non places praesto sum faciat quod
bonum est coram se
- et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in
civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo
filii vestri sint vobiscum
- ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat
sermo a vobis indicans mihi
- reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei
Hierusalem et manserunt ibi
- porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens
operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo
operto capite ascendebat plorans
- nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in
coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel
Domine
- cumque ascenderet David summitatem montis in quo
adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra
pleno capite
- et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri
- si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom
servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus
dissipabis consilium Ahitofel
- habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne
verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar
sacerdotibus
- sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et
Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis
- veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom
quoque ingressus est Hierusalem
- cumque David transisset paululum montis verticem apparuit
Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant
ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum
et utribus vini
- et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque
Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum
pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto
- et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba
regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel
regnum patris mei
- et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth
dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex
- venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur
inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat
egrediens et maledicebat
- mittebatque lapides contra David et contra universos
servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et
sinistro latere regis incedebant
- ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere
egredere vir sanguinum et vir Belial
- reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul
quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii
tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es
- dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit
canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput eius
- et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite
eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est
qui audeat dicere quare sic fecerit
- et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius
meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto magis nunc
filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini
- si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat
mihi bonum pro maledictione hac hodierna
- ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo
Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens
et mittens lapides adversum eum terramque spargens
- venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et
refocilati sunt ibi
- Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt
Hierusalem sed et Ahitofel cum eo
- cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad
Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex
- ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum
tuum quare non isti cum amico tuo
- responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero
quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo manebo
- sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio
regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi
- dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid
agere debeamus
- et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas
patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis
Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum
- tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario
ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel
- consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis
quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum
esset cum David et cum esset cum Absalom
- dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim
milia virorum et consurgens persequar David hac nocte
- et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis
manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam
regem desolatum
- et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet
unum enim virum tu quaeris et omnis populus erit in pace
- placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu
Israhel
- ait autem Absalom vocate et Husai Arachiten et audiamus
quid etiam ipse dicat
- cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum
huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das
consilium
- et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit
Ahitofel hac vice
- et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui
cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in
saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo
- forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit
loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et
dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom
- et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore
solvetur scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem tuum et robustos
omnes qui cum eo sunt
- sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur
ad te universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris
innumerabilis et tu eris in medio eorum
- et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus
et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de
viris qui cum eo sunt ne unum quidem
- quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis
Israhel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur
nec calculus quidem ex ea
- dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium
Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium
Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum
- et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc
modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego tale et tale
dedi consilium
- nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne
moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere
ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est
- Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel
abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem
David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem
- vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi
vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat
puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum
- tulit autem mulier et expandit velamen super os putei
quasi siccans ptisanas et sic res latuit
- cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum
dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier transierunt
gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non repperissent reversi sunt
Hierusalem
- cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes
nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam
huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel
- surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et
transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui
non transisset fluvium
- porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium
suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem
suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro
patris sui
- David autem venit in Castra et Absalom transivit
Iordanem ipse et omnis vir Israhel cum eo
- Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum
Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra de Hiesreli qui ingressus
est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviae quae fuit mater Ioab
- et castrametatus est Israhel cum Absalom in terra Galaad
- cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de
Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai
Galaadites de Rogelim
- obtulerunt ei stratoria et tappetia et vasa fictilia
frumentum et hordeum et farinam pulentam et fabam et lentem frixum cicer
- et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque
David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame
et siti fatigari in deserto
- igitur considerato David populo suo constituit super eum
tribunos et centuriones
- et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab et tertiam
in manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam sub manu Ethai qui
erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscum
- et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non
magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non
satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut
sis nobis in urbe praesidio
- ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc faciam
stetit ergo rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas
centeni et milleni
- et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens servate
mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis
principibus pro Absalom
- itaque egressus est populus in campum contra Israhel et
factum est proelium in saltu Ephraim
- et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu David
factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium
- fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis
terrae et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam hii
quos voraverat gladius in die illa
- accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens
mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit
caput eius quercui et illo suspenso inter caelum et terram mulus cui sederat
pertransivit
- vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens vidi
Absalom pendere de quercu
- et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non
confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum
balteum
- qui dixit ad Ioab si adpenderes in manibus meis mille
argenteos nequaquam mitterem manum meam in filium regis audientibus enim nobis
praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite mihi puerum Absalom
- sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam
hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso
- et ait Ioab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te
tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque
adhuc palpitaret herens in quercu
- cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes
interfecerunt eum
- cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne
persequeretur fugientem Israhel volens parcere multitudini
- et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in
foveam grandem et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis
omnis autem Israhel fugit in tabernacula sua
- porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum
qui est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit
monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus
Absalom usque ad hanc diem
- Achimaas autem filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi
quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius
- ad quem Ioab dixit non eris nuntius in hac die sed
nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus
- et ait Ioab Chusi vade et nuntia regi quae vidisti
adoravit Chusi Ioab et cucurrit
- rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab quid
inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Ioab quid vis currere fili mi
non eris boni nuntii baiulus
- qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre
currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi
- David autem sedebat inter duas portas speculator vero
qui erat in fastigio portae super murum elevans oculos vidit hominem
currentem solum
- et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est
bonus est nuntius in ore eius properante autem illo et accedente propius
- vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans
in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est
nuntius
- speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi
cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum
venit
- clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans
regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit
homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem
- et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas
vidi tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus o rex me servum tuum
nescio aliud
- ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset
et staret
- apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium
domine mi rex iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui
surrexerunt contra te
- dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui
respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi
qui consurgunt adversum eum in malum
- contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et
flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi
tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi
- nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret
filium suum
- et versa est victoria in die illa in luctum omni populo
audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo
- et declinabat populus in die illa ingredi civitatem
quomodo declinare solet populus versus et fugiens de proelio
- porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili
mi Absalom Absalom fili mi fili mi
- ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti
hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et
animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam
concubinarum tuarum
- diligis odientes te et odio habes diligentes te et
ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere
cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret
tibi
- nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis
tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus
sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super
te ab adulescentia tua usque in praesens
- surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo
nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege
Israhel autem fugit in tabernacula sua
- omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel
dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de
manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom
- Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in
bello usquequo siletis et non reducitis regem
- rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes
dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis novissimi ad
reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel pervenerat ad regem
in domo eius
- fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi
reducitis regem
- et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec
faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me
omni tempore pro Ioab
- et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius
miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui
- et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda
venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Iordanem
- festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de
Baurim et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
- cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et
quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Iordanem
ante regem
- transierunt vada ut transducerent domum regis et
facerent iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram
rege cum iam transisset Iordanem
- dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque
memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de
Hierusalem neque ponas rex in corde tuo
- agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie
primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis
- respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro
his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini
- et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur
efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an
ignoro hodie me factum regem super Israhel
- et ait rex Semei non morieris iuravitque ei
- Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum
regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die
qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace
- cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare
non venisti mecum Mifiboseth
- qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit
me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem
cum rege claudus enim sum servus tuus
- insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum
regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi
- neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia
domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae
tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari ad
regem
- ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod
locutus sum tu et Siba dividite possessiones
- responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat
postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam
- Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim
transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum
- erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est
octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit
quippe vir dives nimis
- dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas
secure mecum in Hierusalem
- et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae
meae ut ascendam cum rege Hierusalem
- octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad
discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus
vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit
oneri domino meo regi
- paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec
indigeo hac vicissitudine
- sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in
civitate mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus
tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur
- dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei
quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis
- cumque transisset universus populus et rex Iordanem
osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum
- transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis
autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo
Israhel
- itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt
ei quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda et transduxerunt regem et
domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo
- et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel quia
propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid
ex rege aut munera nobis data sunt
- et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem
partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur
mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum
durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel
- accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius
Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque
hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel
- et separatus est omnis Israhel a David secutusque est
Seba filium Bochri viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque
Hierusalem
- cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem
mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in
custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant clausae
usque ad diem mortis suae in viduitate viventes
- dixit autem rex Amasae convoca mihi omnes viros Iuda in
diem tertium et tu adesto praesens
- abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra
placitum quod ei constituerat
- ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos
Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere
eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos
- egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi quoque et
Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium
Bochri
- cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in
Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta
ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia
in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere
- dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu
dextra mentum Amasae quasi osculans eum
- porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui
percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum
vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium
Bochri
- interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae
de sociis Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes David pro Ioab
- Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via
vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et
amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent
transeuntes propter eum
- amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens
Ioab ad persequendum Seba filium Bochri
- porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam
et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum
- venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in
Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis
autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros
- et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite
dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum
- qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille
respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit
audio
- rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri
proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant
- nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et tu
quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare praecipitas
hereditatem Domini
- respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non
praecipito neque demolior
- non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba
filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum
solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur
ad te per murum
- ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis
sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille
cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem
reversus est Hierusalem ad regem
- fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel Banaias
autem filius Ioiadae super Cheretheos et Feletheos
- Aduram vero super tributa porro Iosaphat filius Ahilud a
commentariis
- Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar sacerdotes
- Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David
- facta est quoque fames in diebus David tribus annis
iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul
et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas
- vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae
non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe Israhel
iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et
Iuda
- dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod
erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini
- dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et
auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut interficiatur
homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis
- qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit
inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in
cunctis finibus Israhel
- dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus
eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo
- pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul
propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium
Saul
- tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos
peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos
genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi
- et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos
in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis
primis incipiente messione hordei
- tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi
super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non
dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem
- et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia
concubina Saul
- et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii
eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua
suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe
- et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius
et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant
- sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius
in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia
quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec
- factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum
Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim
deficiente autem David
- Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae
trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere
David
- praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum
Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris
nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel
- secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos
tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa
- tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in
quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath
Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium
- quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui
senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et
erat de origine Arafa
- blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius
Sammaa fratris David
- hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in
manu David et servorum eius
- locutus est autem David Domino verba carminis huius in
die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu
Saul
- et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
- Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu
salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate
liberabis me
- laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus
ero
- quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes
Belial terruerunt me
- funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei
mortis
- in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum
clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures
eius
- commota est et contremuit terra fundamenta montium
concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
- ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius
voravit carbones incensi sunt ab eo
- et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus
eius
- et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est
super pinnas venti
- posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas
de nubibus caelorum
- prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones
ignis
- tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
- misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit
eos
- et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt
fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
- misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis
multis
- liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui
oderant me quoniam robustiores me erant
- praevenit me in die adflictionis meae et factus est
Dominus firmamentum meum
- et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
- retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et
secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
- quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
- omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta
eius non amovi a me
- et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate
mea
- et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et
secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
- cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
- cum electo electus eris et cum perverso perverteris
- et populum pauperem salvum facies oculisque tuis
excelsos humiliabis
- quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis
tenebras meas
- in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
- Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum
scutum est omnium sperantium in se
- quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter
Deum nostrum
- Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit
perfectam viam meam
- coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea
statuens me
- docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum
aereum brachia mea
- dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea
multiplicavit me
- dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali
mei
- persequar inimicos meos et conteram et non revertar
donec consumam eos
- consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub
pedibus meis
- accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis
resistentes mihi sub me
- inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et
disperdam eos
- clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non
exaudiet eos
- delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum
comminuam eos atque conpingam
- salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in
caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
- filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
- filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis
suis
- vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur
Deus fortis salutis meae
- Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
- qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi
elevas me a viro iniquo liberabis me
- propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini
tuo cantabo
- magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam
christo suo David et semini eius in sempiternum
- haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius
Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta
Israhel
- spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per
linguam meam
- dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel
dominator hominum iustus dominator in timore Dei
- sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus
rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra
- nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum
iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et
omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet
- praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi
quae non tolluntur manibus
- et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno
lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum
- haec nomina fortium David Sedens in cathedra
sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni
vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno
- post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres
fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati
sunt illuc in proelium
- cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et
percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum
gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat
reversus est ad caesorum spolia detrahenda
- et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati
sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque
fugisset populus a facie Philisthim
- stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque
Philistheos et fecit Dominus salutem magnam
- necnon ante descenderant tres qui erant principes inter
triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem
Philisthim erant posita in valle Gigantum
- et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum
tunc erat in Bethleem
- desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum
aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam
- inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et
hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad
David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino
- dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num
sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit
ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi
- Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat
de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos
interfecit nominatus in tribus
- et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque
ad tres primos non pervenerat
- et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum
de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit
leonem in media cisterna diebus nivis
- ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum
spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi
extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua
- haec fecit Banaias filius Ioiadae
- et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter
triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David
sibi auricularium a secreto
- Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui
eius de Bethleem
- Semma de Arari Helica de Arodi
- Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua
- Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi
- Selmon Aohites Maharai Netophathites
- Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius
Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin
- Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas
- Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi
- Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan
- Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites
- Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius
Ahitofel Gelonites
- Esrai de Carmelo Farai de Arbi
- Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi
- Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii
Sarviae
- Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites
- Urias Hettheus omnes triginta septem
- et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque
David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam
- dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula
omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum
eius
- dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum
quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid
sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi
- obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum
exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut
numerarent populum Israhel
- cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad
dextram urbis quae est in valle Gad
- et per Iazer transierunt in Galaad et in terram
inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta
Sidonem
- transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et
Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee
- et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et
viginti dies in Hierusalem
- dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et
inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium
et de Iuda quingenta milia pugnatorum
- percussit autem cor David eum postquam numeratus est
populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine
ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis
- surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad
Gad propheten et videntem David dicens
- vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi
datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi
- cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut
septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies
adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia
in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit
sermonem
- dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut
incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu
hominis
- inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque
ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee
septuaginta milia virorum
- cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut
disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo
percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini
iuxta aream Areuna Iebusei
- dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem
populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt
vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei
- venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende
constitue Domino altare in area Areuna Iebusei
- et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei
Dominus
- conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius
transire ad se
- et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait
quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut
emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae
grassatur in populo
- et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus
rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in
usum lignorum
- omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem
Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum
- cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio
a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David
aream et boves argenti siclis quinquaginta
- et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit
holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est
plaga ab Israhel
Next: 1
Kings Prev: 1 Samuel
Up