1 Samuel
- fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen
eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus
- et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae
Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi
- et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut
adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii
Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini
- venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae
uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes
- Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat
Dominus autem concluserat vulvam eius
- adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in
tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius
- sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore
ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non
capiebat cibum
- dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non
comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi
quam decem filii
- surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat
et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini
- cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter
- et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens
videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus
ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies
vitae eius et novacula non ascendet super caput eius
- factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram
Domino ut Heli observaret os eius
- porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius
movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam
- dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum
quo mades
- respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier
infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed
effudi animam meam in conspectu Domini
- ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial
quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens
- tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi
petitionem quam rogasti eum
- et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in
oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non
sunt amplius in diversa mutati
- et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino
reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana
Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus
- et factum est post circulum dierum concepit Anna et
peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset
eum
- ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut
immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum
- et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec
ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat
ibi iugiter
- et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et
mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo
mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte
- et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis
tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini
in Silo puer autem erat adhuc infantulus
- et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli
- et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum
illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum
- pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem
meam quam postulavi eum
- idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus
fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait
- exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in
Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari
tuo
- non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra
te et non est fortis sicut Deus noster
- nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant
vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur
cogitationes
- arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt
robore
- saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati
sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata
est
- Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et
reducit
- Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat
- suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem
ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt
cardines terrae et posuit super eos orbem
- pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris
conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir
- Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis
tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et
sublimabit cornu christi sui
- et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat
minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis
- porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum
- neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque
immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat
fuscinulam tridentem in manu sua
- et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam
sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic
faciebant universo Israheli venientium in Silo
- etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis
et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam
a te carnem coctam sed crudam
- dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem
hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens
aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi
- erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino
quia detrahebant homines sacrificio Domini
- Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer
accinctus ephod lineo
- et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat
statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem
- et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat
Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et
abierunt in locum suum
- visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres
filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum
- Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae
faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus
quae observabant ad ostium tabernaculi
- et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio
res pessimas ab omni populo
- nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut
transgredi faciatis populum Domini
- si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si
autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem
patris sui quia voluit Dominus occidere eos
- puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et
placebat tam Deo quam hominibus
- venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit
Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in
Aegypto in domo Pharaonis
- et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi in
sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret
ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israhel
- quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae
praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut
comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei
- propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut
domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in
sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque
glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles
- ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium
domus patris tui ut non sit senex in domo tua
- et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis
Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus
- verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo
sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuae
morietur cum ad virilem aetatem venerit
- hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus
filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo
- et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum
et animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit coram
christo meo cunctis diebus
- futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua
veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque
dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis
- puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo
Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta
- factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et
oculi eius caligaverant nec poterat videre
- lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat
in templo Domini ubi erat arca Dei
- et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego
- et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui
dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit
- et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque
Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non
vocavi te fili mi revertere et dormi
- porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus
fuerat ei sermo Domini
- et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui
consurgens abiit ad Heli
- et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli
quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps
vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et
dormivit in loco suo
- et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat
secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus
- et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in
Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius
- in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus
sum super domum eius incipiam et conplebo
- praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in
aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non
corripuit eos
- idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas
domus eius victimis et muneribus usque in aeternum
- dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus
Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli
- vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui
respondens ait praesto sum
- et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te
oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me
sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi
- indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non
abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis
faciat
- crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non
cecidit ex omnibus verbis eius in terram
- et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod
fidelis Samuhel propheta esset Domini
- et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus
fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis
universo Israheli
- egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium
et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in
Afec
- et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine
terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per
agros quasi quattuor milia virorum
- et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu
de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos
de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu
inimicorum nostrorum
- misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis
Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca
foederis Domini Ofni et Finees
- cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus
est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra
- et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam
haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca
Domini venisset in castra
- timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et
ingemuerunt
- vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius
tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt
dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto
- confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis
Hebraeis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate
- pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et
fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et
ceciderunt de Israhel triginta milia peditum
- et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni
et Finees
- currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in
die illo scissa veste et conspersus pulvere caput
- cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra
viam aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem ille
postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas
- et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic
sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli
- Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius
caligaverant et videre non poterat
- et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui
de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi
- respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram
Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui
sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est
- cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella
retrorsum iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat
vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis
- nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque
partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir
suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti
- in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae
stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit eis
neque animadvertit
- et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de
Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo
- et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta
esset arca Dei
- Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a
lapide Adiutorii in Azotum
- tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum
Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon
- cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon
iacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt
eum in loco suo
- rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon
iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et
duae palmae manuum eius abscisae erant super limen
- porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter
hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum
eius super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem
- adgravata autem est manus Domini super Azotios et
demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines
eius
- videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt non
maneat arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus eius super nos et
super Dagon deum nostrum
- et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum
ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel responderuntque
Getthei circumducatur arca Dei Israhel et circumduxerunt arcam Dei Israhel
- illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per
singulas civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat viros
uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et conputrescebant prominentes
extales eorum
- miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca
Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad nos arcam
Dei Israhel ut interficiat nos et populum nostrum
- miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas
Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israhel et revertatur in locum
suum et non interficiat nos cum populo nostro
- fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et
gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant
percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque
civitatis in caelum
- fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem
mensibus
- et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes
quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum
suum qui dixerunt
- si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam
vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et
scietis quare non recedat manus eius a vobis
- qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei
responderuntque illi
- iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos
facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis
vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui
demoliti sunt terram et dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum
suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra
- quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et
Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt
- nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas
vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite
vitulos earum domi
- tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa
aurea quae exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et
dimittite eam ut vadat
- et aspicietis et si quidem per viam finium suorum
ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem
minime sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit
- fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quae
lactabant vitulos iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi
- et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quae
habebat mures aureos et similitudinem anorum
- ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit
Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non
declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapae Philisthinorum
sequebantur usque ad terminos Bethsames
- porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes
oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent
- et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit
ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque
inposuerunt super ea holocaustum Domino
- Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae
erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem
viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die
illa Domino
- et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi
sunt in Accaron in die illa
- hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro
delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum
- et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim
quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro
et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quae erat usque in
illa die in agro Iosue Bethsamitis
- percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent
arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia
plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna
- et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in
conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis
- miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes
reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos
- venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini
et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius
sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini
- et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim
multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis
domus Israhel post Dominum
- ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in
toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum
et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos
de manu Philisthim
- abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et
servierunt Domino soli
- dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in
Masphat ut orem pro vobis Dominum
- et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt
in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus
Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in Masphat
- et audierunt Philisthim quod congregati essent filii
Israhel in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel quod
cum audissent filii Israhel timuerunt a facie Philisthinorum
- dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad
Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum
- tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum
holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel et
exaudivit eum Dominus
- factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum
Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno
in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel
- egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt
Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar
- tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter
Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque
auxiliatus est nobis Dominus
- et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut
venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos
cunctis diebus Samuhel
- et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab
Israhel Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israhel
de manu Philisthinorum eratque pax inter Israhel et Amorreum
- iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae
suae
- et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et
Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locis
- revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et
ibi iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino
- factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos
iudices Israhel
- fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen
secundi Abia iudicum in Bersabee
- et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed
declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium
- congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad
Samuhel in Ramatha
- dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant
in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent
nationes
- displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent
da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum
- dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in
omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super
eos
- iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de
Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis
sic faciunt etiam tibi
- nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et
praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos
- dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui
petierat a se regem
- et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis
filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et
praecursores quadrigarum suarum
- et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores
agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum
- filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et
focarias et panificas
- agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet
et dabit servis suis
- sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut
det eunuchis et famulis suis
- servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et
asinos auferet et ponet in opere suo
- greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi
- et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem
elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa
- noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt
nequaquam rex enim erit super nos
- et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos
rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis
- et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea
in auribus Domini
- dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et
constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in
civitatem suam
- et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii
Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore
- et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non
erat vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat super
omnem populum
- perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad
Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere
asinas qui cum transissent per montem Ephraim
- et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam
per terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et minime reppererunt
- cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum
suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus
asinas et sollicitus sit pro nobis
- qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis
omne quod loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si forte
indicet nobis de via nostra propter quam venimus
- dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad
virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus
homini Dei nec quicquam aliud
- rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in
manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis
viam nostram
- olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens
consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie
vocabatur olim videns
- et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni
eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei
- cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas
egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est videns
- quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te
festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in
excelso
- ingredientes urbem statim invenietis eum antequam
ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille
veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc
ergo conscendite quia hodie repperietis eum
- et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in
medio urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in
excelsum
- Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam
diem quam veniret Saul dicens
- hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de
terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel et salvabit
populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim
clamor eorum ad me
- cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir
quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo
- accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait
indica oro mihi ubi est domus videntis
- et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende
ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quae
sunt in corde tuo indicabo tibi
- et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus
sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel nonne tibi et
omni domui patris tui
- respondens autem Saul ait numquid non filius Iemini ego
sum de minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter omnes familias
de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum
- adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit
eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati
erant enim quasi triginta viri
- dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et
praecepi ut reponeres seorsum apud te
- levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque
Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum
est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa
- et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum
Saul in solario
- cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit
Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul
egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel
- cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel
dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste
paulisper ut indicem tibi verbum Domini
- tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super
caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem
suam in principem
- cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta
sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae
sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis
sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo
- cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad
quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus
portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini
- cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies
de manu eorum
- post haec venies in collem Domini ubi est statio
Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem
prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et
tibiam et citharam ipsosque prophetantes
- et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis
et mutaberis in virum alium
- quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac
quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est
- et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad
te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus
expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias
- itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele
inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illa
- veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus
prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in
medio eorum
- videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius
tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam
res accidit filio Cis num et Saul in prophetis
- responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum
propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas
- cessavit autem prophetare et venit ad excelsum
- dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo
abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus
venimus ad Samuhelem
- et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi
Samuhel
- et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia
inventae essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem
locutus illi fuerat Samuhel
- et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha
- et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel
ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium
regum qui adfligebant vos
- vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus
salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis
nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per
tribus vestras et per familias
- et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel et cecidit
sors tribus Beniamin
- et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et
cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo
eum et non est inventus
- et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus
esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi
- cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in
medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum
- et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem
elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit
cunctus populus et ait vivat rex
- locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et
scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum
singulos in domum suam
- sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum
eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda
- filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste
et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se
audire
- ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus
Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos foederatos et
serviemus tibi
- et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum
foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in
universo Israhel
- et dixerunt ad eum seniores Iabes concede nobis septem
dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non fuerit
qui defendat nos egrediemur ad te
- venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt
verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit
- et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid
habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes
- et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba
haec et iratus est furor eius nimis
- et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in
omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit
secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit ergo timor
Domini populum et egressi sunt quasi vir unus
- et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel
trecenta milia virorum autem Iuda triginta milia
- et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui
sunt in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo
nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati sunt
- et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne
quod placuerit vobis
- et factum est cum venisset dies crastinus constituit
Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia
matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi
sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter
- et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul
non regnabit super nos date viros et interficiemus eos
- et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie
fecit Dominus salutem in Israhel
- dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in
Galgala et innovemus ibi regnum
- et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi
regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas
coram Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israhel nimis
- dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi
vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos
regem
- et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui
porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia
mea usque ad diem hanc ecce praesto sum
- loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum
bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi
aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie
restituamque vobis
- et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti
neque tulisti de manu alicuius quippiam
- dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis
christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt
testis
- et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et
Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti
- nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram
Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus
vestris
- quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt
patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres
vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc
- qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu
Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab
et pugnaverunt adversum eos
- postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt
peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth
nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi
- et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel
et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis
confidenter
- videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset
adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus
vester regnaret in vobis
- nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et
petistis ecce dedit vobis Dominus regem
- si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis
vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat
vobis sequentes Dominum Deum vestrum
- si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis
sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros
- sed et nunc state et videte rem istam grandem quam
facturus est Dominus in conspectu vestro
- numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et
dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis
vobis in conspectu Domini petentes super vos regem
- et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et
pluviam in die illa
- et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem
dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum
ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus
nobis regem
- dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos
fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et
servite Domino in omni corde vestro
- et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis
neque eruent vos quia vana sunt
- et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen
suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum
- absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare
pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam
- igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex
toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit
- quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester
pariter peribitis
- filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem
annis regnavit super Israhel
- et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum
Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in
Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua
- et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in
Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens
audiant Hebraei
- et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit
Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim
clamavit ergo populus post Saul in Galgala
- et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra
Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus
sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt
in Machmas ad orientem Bethaven
- quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos
adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in
petris quoque et in antris et in cisternis
- Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad
cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui
sequebatur eum
- et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non
venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo
- ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et
obtulit holocaustum
- cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel
veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum
- locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit
Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta
placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas
- dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et
faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum
- dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti
mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc
praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum
- sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi
Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super
populum suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus
- surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa
Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos
viros
- et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus
fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas
- et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres
cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul
- porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius
autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum
- porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra
Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam
- descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut
exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum
- retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et
tridentum et securium usque ad stimulum corrigendum
- cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et
lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et
Ionathan filio eius
- egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in
Machmas
- et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad
adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quae
est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit
- porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub
malogranato quae erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum
virorum
- et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui
ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus
ignorabat quod isset Ionathan
- erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan
transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et
quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen
alteri Sene
- unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas
et alter a meridie contra Gabaa
- dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni
transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro
nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis
- dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo
perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris
- et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque
apparuerimus eis
- si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad
vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos
- si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia
tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum
- apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum
dixeruntque Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi
fuerant
- et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad
armigerum eius dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait
Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in
manu Israhel
- ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et
armiger eius post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius
interficiebat sequens eum
- et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et
armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die
arare consuevit
- et factum est miraculum in castris per agros sed et
omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et
conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo
- et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa
Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens
- et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte
quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et
armigerum eius
- et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi
arca Dei in die illa cum filiis Israhel
- cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus
exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius
reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam
- conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo
et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius
uniuscuiusque ad proximum suum et caedes magna nimis
- sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius
tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele
qui erant cum Saul et Ionathan
- omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte
Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proelio
- et salvavit Dominus in die illa Israhel pugna autem
pervenit usque Bethaven
- et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit
autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam
donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem
- omneque terrae vulgus venit in saltum in quo erat mel
super faciem agri
- ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens
mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus iuramentum
- porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius
populum extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et intinxit in favo
mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius
- respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit
pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem
populus
- dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis
ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle
isto
- quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum
suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim
- percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis
usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis
- et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et
mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine
- nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset
Domino comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite ad me iam nunc
saxum grande
- et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut
adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et
vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque
omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi
- aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum
coepit aedificare altare Domini
- et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et
vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum
dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos
accedamus huc ad Deum
- et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si
trades eos in manu Israhel et non respondit ei in die illa
- dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et
scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie
- vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan
filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus
contradixit ei de omni populo
- et ait ad universum Israhel separamini vos in partem
unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad
Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac
- et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et
deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit
- et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan
filium meum et captus est Ionathan
- dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et
indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in
manu mea paululum mellis et ecce ego morior
- et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia
morte morieris Ionathan
- dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui
fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit
capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit
ergo populus Ionathan ut non moreretur
- recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro
Philisthim abierunt in loca sua
- at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per
circuitum adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et
reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat
- congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit
Israhel de manu vastatorum eius
- fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua
nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol
- et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina
principum militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul
- Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel
- erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus
diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium
sociabat eum sibi
- et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te
in regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini
- haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit
Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto
- nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa
eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque
lactantem bovem et ovem camelum et asinum
- praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos
ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda
- cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit
insidias in torrente
- dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab
Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus
filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech
- percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae
est e regione Aegypti
- et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus
interfecit in ore gladii
- et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus
ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra
erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc
demoliti sunt
- factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens
- paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit
me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad
Dominum tota nocte
- cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane
nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi
fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit
ergo Samuhel ad Saul et
- dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini
- dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae
resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio
- et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim
populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo
reliqua vero occidimus
- dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi
quae locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere
- et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis
caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel
- et misit te Dominus in via et ait vade et interfice
peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum
- quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad
praedam es et fecisti malum in oculis Domini
- et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et
ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et
Amalech interfeci
- tulit autem populus de praeda oves et boves primitias
eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis
- et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut
victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia
quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum
- quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi
scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini
abiecit te ne sis rex
- dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum
sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum
- sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum
ut adorem Dominum
- et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia
proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel
- et conversus est Samuhel ut abiret ille autem
adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa est
- et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te
hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te
- porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine
non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam
- at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus
populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum
- reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit
Saul Dominum
- dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et
oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors
- et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres
gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta
concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis
- abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in
domum suam in Gabaath
- et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis
suae verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod
constituisset regem Saul super Israhel
- dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum
ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni
ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem
- et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et
interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices
ad immolandum Domino veni
- et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid
facias et ungues quemcumque monstravero tibi
- fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque
in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque
pacificus ingressus tuus
- et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini
et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit
eos ad sacrificium
- cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram
Domino est christus eius
- et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius
neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum
hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor
- et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui
dixit nec hunc elegit Dominus
- adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit
Dominus
- adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et
ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis
- dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii
qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad
Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit
- misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher
aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim
- tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio
fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in
reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha
- spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum
spiritus nequam a Domino
- dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus
exagitat te
- iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt
quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus
Dei malus psallat manu sua et levius feras
- et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene
psallentem et adducite eum ad me
- et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai
Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et
prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo
- misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David
filium tuum qui est in pascuis
- tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et
hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul
- et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille
dilexit eum nimis et factus est eius armiger
- misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo
invenit enim gratiam in oculis meis
- igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul
tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et
levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus
- congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium
convenerunt in Soccho Iudae et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in
finibus Dommim
- porro Saul et viri Israhel congregati venerunt in valle
Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim
- et Philisthim stabant super montem ex hac parte et
Israhel stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos
- et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum
nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo
- et cassis aerea super caput eius et lorica hamata
induebatur porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris
- et ocreas aereas habebat in cruribus et clypeus aereus
tegebat umeros eius
- hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium
texentium ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri et
armiger eius antecedebat eum
- stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat
eis quare venitis parati ad proelium numquid ego non sum Philistheus et
vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen
- si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis
servi si autem ego praevaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis
nobis
- et aiebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis
hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen
- audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones
Philisthei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis
- David autem erat filius viri ephrathei de quo supra
dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et
erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros
- abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in
proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab
primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma
- David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis
Saulem
- abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem
patris sui in Bethleem
- procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat
quadraginta diebus
- dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus
tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos
- et decem formellas casei has deferes ad tribunum et
fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint disce
- Saul autem et illi et omnes filii Israhel in valle
Terebinthi pugnabant adversum Philisthim
- surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi
et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad
exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine
- direxerat enim aciem Israhel sed et Philisthim ex
adverso fuerant praeparati
- derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu
custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia
recte agerentur erga fratres suos
- cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille
spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris
Philisthinorum et loquente eo haec eadem verba audivit David
- omnes autem Israhelitae cum vidissent virum fugerunt a
facie eius timentes eum valde
- et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc
qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit
eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris eius
faciet absque tributo in Israhel
- et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid
dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israhel
quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis
- referebat autem ei populus eundem sermonem dicens haec
dabuntur viro qui percusserit eum
- quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo
cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare
dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et
nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti
- et dixit David quid feci numquid non verbum est
- et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem
sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius
- audita sunt autem verba quae locutus est David et
adnuntiata in conspectu Saul
- ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat
cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum
- et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti
nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia
sua
- dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui
gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis
- et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum
et illi consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et
suffocabam interficiebamque eos
- nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit
igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est
maledicere exercitum Dei viventis
- et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de
manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem Saul ad David
vade et Dominus tecum sit
- et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam
aeream super caput eius et vestivit eum lorica
- accinctus ergo David gladio eius super veste sua coepit
temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque
David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea
- et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et
elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram
pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum
Philistheum
- ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans
adversum David et armiger eius ante eum
- cumque inspexisset Philistheus et vidisset David
despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu
- et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod
tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis
- dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas
volatilibus caeli et bestiis terrae
- dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum
gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini
exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrasti
- hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et
auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus
caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in Israhel
- et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec
in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras
- cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et
adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso
Philisthei
- et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et
funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte
eius et cecidit in faciem suam super terram
- praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in
lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu
David
- cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium
eius et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius
videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt
- et consurgentes viri Israhel et Iuda vociferati sunt et
persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron
cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et usque
Accaron
- et revertentes filii Israhel postquam persecuti fuerant
Philistheos invaserunt castra eorum
- adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in
Hierusalem arma vero eius posuit in tabernaculo suo
- eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem
contra Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe descendit
hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi
- et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer
- cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit
eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu
- et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens
dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum
- et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan
conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam
- tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut
reverteretur in domum patris sui
- inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim
eum quasi animam suam
- nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et
dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et
usque ad balteum
- egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset
eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et
acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul
- porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae
sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in
occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris
- et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes
percussit Saul mille et David decem milia
- iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius
iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei
superest nisi solum regnum
- non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa
et deinceps
- post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul
et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut
per singulos dies tenebatque Saul lanceam
- et misit eam putans quod configere posset David cum
pariete et declinavit David a facie eius secundo
- et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a
se recessisset
- amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super
mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi
- in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et
Dominus erat cum eo
- vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit
cavere eum
- omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim
egrediebatur et ingrediebatur ante eos
- dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob
ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella
Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum
manus Philisthinorum
- ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita
mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis
- factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia
Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor
- dilexit autem Michol filia Saul altera David et
nuntiatum est Saul et placuit ei
- dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et
sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus
rebus gener meus eris hodie
- et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me
dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener
regis
- et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba
haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir
pauper et tenuis
- et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba
locutus est David
- dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet
necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat
ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus
Philisthinorum
- cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus
placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis
- et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui
sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia
eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol
filiam suam uxorem
- et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David
Michol autem filia Saul diligebat eum
- et Saul magis coepit timere David factusque est Saul
inimicus David cunctis diebus
- et egressi sunt principes Philisthinorum a principio
autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul
et celebre factum est nomen eius nimis
- locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad
omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat
David valde
- et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater
meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et
absconderis
- ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro
ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro
nuntiabo tibi
- locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem
suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit
tibi et opera eius bona sunt tibi valde
- et posuit animam suam in manu sua et percussit
Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et
laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est
absque culpa
- quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit
vivit Dominus quia non occidetur
- vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba
haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri
et nudius tertius
- motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit
adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius
- et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem
in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua
- nisusque est Saul configere lancea David in pariete et
declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in
parietem et David fugit et salvatus est nocte illa
- misit ergo Saul satellites suos in domum David ut
custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor
sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris
- deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit
atque salvatus est
- tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et
pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis
- misit autem Saul apparitores qui raperent David et
responsum est quod aegrotaret
- rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens
adferte eum ad me in lecto ut occidatur
- cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super
lectum et pellis caprarum ad caput eius
- dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et
dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse
locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te
- David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in
Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et
Samuhel et morati sunt in Nahioth
- nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in
Nahioth in Rama
- misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum
vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus
est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi
- quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios
prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi
prophetaverunt
- abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad
cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt
Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama
- et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super
eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret
in Nahioth in Rama
- et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et
prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte
unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas
- fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque
locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum
meum in patrem tuum quia quaerit animam meam
- qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater
meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit
me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud
- et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater
tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte
tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita
dicam gradu ego morsque dividimur
- et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima
tua faciam tibi
- dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino
et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut
abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae
- si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me
David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi
sunt universis contribulibus eius
- si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus
scito quia conpleta est malitia eius
- fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini
me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu
me interfice et ad patrem tuum ne introducas me
- et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut
si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem
tibi
- responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si
quid forte responderit tibi pater tuus dure
- et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque
exissent ambo in agrum
- ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si
investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni
fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero
- haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem
perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam
te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo
- et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero
mortuus fuero
- non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in
sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra
- pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et
requisivit Dominus de manu inimicorum David
- et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret
illum sicut animam enim suam ita diligebat eum
- dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et
requireris
- requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo
festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et
sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel
- et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi
exercens me ad signum
- mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi
sagittas
- si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu
veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic
locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus
- de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus
inter me et te usque in sempiternum
- absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae
et sedit rex ad comedendum panem
- cumque sedisset rex super cathedram suam secundum
consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex
latere Saul vacuusque apparuit locus David
- et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat
enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus
- cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum
vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non
venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum
- et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in
Bethleem
- et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in
civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in
oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad
mensam regis
- iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili
mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in
confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae
- omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super
terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum
ad me quia filius mortis est
- respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare
moritur quid fecit
- et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit
Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David
- surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non
comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo
quod confudisset eum pater suus
- cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta
placitum David et puer parvulus cum eo
- et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas
ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum
- venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan
et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro
ultra te
- clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter
ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum
- et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim
Ionathan et David rem noverant
- dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade
defer in civitatem
- cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat
ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes
alterutrum fleverunt pariter David autem amplius
- dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque
iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter
semen meum et semen tuum usque in sempiternum
- et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est
civitatem
- venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et
obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et
nullus est tecum
- et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi
sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cuiusmodi tibi
praecepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum
- nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da
mihi aut quicquid inveneris
- et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes
laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a
mulieribus
- et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de
mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando
egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et
ipsa hodie sanctificabitur in vasis
- dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim
erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie
Domini ut ponerentur panes calidi
- erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in
tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul
- dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum
hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim
regis urguebat
- et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem
percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis
tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic
alter similis da mihi eum
- surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul
et venit ad Achis regem Geth
- dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David
rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille
et David decem milia
- posuit autem David sermones istos in corde suo et
extimuit valde a facie Achis regis Geth
- et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter
manus eorum et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius in
barbam
- et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum
quare adduxistis eum ad me
- an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut
fureret me praesente hicine ingredietur domum meam
- abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod
cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum
illuc
- et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia
constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps
fueruntque cum eo quasi quadringenti viri
- et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et
dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam
quid faciat mihi Deus
- et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud
eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio
- dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio
proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in saltum Hareth
- et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant
cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama
hastam manu tenens cunctique socii eius circumstarent eum
- ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Iemini
numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos
faciet tribunos et centuriones
- quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi
renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui
vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius
meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie
- respondens autem Doec Idumeus qui adsistebat et erat
primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech
filium Achitob
- qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei sed et
gladium Goliath Philisthei dedit illi
- misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob
sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui
venerunt universi ad regem
- et ait Saul audi fili Achitob qui respondit praesto sum
domine
- dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et
filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum ut
consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens
- respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus
servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum
et gloriosus in domo tua
- num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne
suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris
mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel
grande
- dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus
patris tui
- et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini
et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est scientes quod
fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis extendere manum
suam in sacerdotes Domini
- et ait rex Doec convertere tu et inrue in sacerdotes
conversusque Doec Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in die illa
octoginta quinque viros vestitos ephod lineo
- Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii
viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii
- evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cuius
nomen erat Abiathar fugit ad David
- et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini
- et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum
ibi esset Doec Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium
animarum patris tui
- mane mecum ne timeas si quis quaesierit animam meam
quaeret et animam tuam mecumque servaberis
- et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant
Ceila et diripiunt areas
- consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et
percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties
Philistheos et salvabis Ceila
- et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic
in Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum
agmina Philisthinorum
- rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait
surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua
- abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum
Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit
David habitatores Ceilae
- porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech
ad David in Ceila ephod secum habens descenderat
- nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et
ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem
in qua portae et serae
- et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in
Ceila et obsideret David et viros eius
- quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam
malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod
- et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus
tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me
- si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet
Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait
Dominus descendet
- dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui
sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent
- surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et
egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul
quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire
- morabatur autem David in deserto in locis firmissimis
mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et
non tradidit eum Deus in manus eius
- et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret
animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva
- et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in
silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei
- ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei
et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater
meus scit hoc
- percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque
David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam
- ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne
David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad
dexteram deserti
- nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes
descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis
- dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis
vicem meam
- abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite
et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi recogitat
enim de me quod callide insidier ei
- considerate et videte omnia latibula eius in quibus
absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam
in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Iuda
- at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem
et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth
- ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum
est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum
audisset Saul persecutus est David in deserto Maon
- et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et
viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se
posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant
David et viros eius ut caperent eos
- et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam
infuderunt se Philisthim super terram
- reversus est ergo Saul desistens persequi David et
perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram
Dividentem
- ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis
Engaddi
- cumque reversus esset Saul postquam persecutus est
Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi
- adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni
Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam super
abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt
- et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti
eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David
et viri eius in interiori parte speluncae latebant
- et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus
est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut
placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul
silenter
- post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset
oram clamydis Saul
- dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne
faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum
quoniam christus Domini est
- et confregit David viros suos sermonibus et non permisit
eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto
itinere
- surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca
clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et
inclinans se David pronus in terram adoravit
- dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium
David quaerit malum adversum te
- ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus
in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus
meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est
- quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae
in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere
manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque
iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam
- iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus
ex te manus autem mea non sit in te
- sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis
egredietur impietas manus ergo mea non sit in te
- quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum
sequeris et pulicem unum
- sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et
diiudicet causam meam et eruat me de manu tua
- cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi
ad Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et levavit Saul
vocem suam et flevit
- dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim
tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala
- et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo
tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me
- quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in
via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie
operatus es in me
- et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et
habiturus in manu tua regnum Israhel
- iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque
auferas nomen meum de domo patris mei
- et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et
David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca
- mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus
Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque
David descendit in desertum Pharan
- erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio
eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille
caprae et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo
- nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius
Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et
pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb
- cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal
gregem suum
- misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et
venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice
- et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuae
pax et omnibus quaecumque habes sit pax
- audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in
deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege
omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo
- interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo
inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque
invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David
- cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia
verba haec ex nomine David et siluerunt
- respondens autem Nabal pueris David ait quis est David
et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos
- tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum
quae occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint
- regressi sunt itaque pueri David per viam suam et
reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat
- tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio
suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et
secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad
sarcinas
- Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris
dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro
et aversus est eos
- homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec
quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto
- pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus
diebus quibus pavimus apud eos greges
- quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam
conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius
est Belial ita ut nemo ei possit loqui
- festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et
duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae et
centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et inposuit super
asinos
- dixitque pueris suis praecedite me ecce ego post tergum
sequar vos viro autem suo Nabal non indicavit
- cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices
montis David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa
occurrit
- et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant
in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant et
reddidit mihi malum pro bono
- haec faciat Deus inimicis David et haec addat si
reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad
parietem
- cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit
de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram
- et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi
haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba
famulae tuae
- ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum
iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego
autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti
- nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui
prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant
sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum
- quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit
ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum
- aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi
Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris
malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae
- si enim surrexerit aliquando homo persequens te et
quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo
viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi
in impetu et circulo fundae
- cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae
locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israhel
- non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis
domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum
benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuae
- et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel
qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum
- et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad
sanguinem et ulciscerer me manu mea
- alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me
malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset
Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem
- suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei
dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi
faciem tuam
- venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium
in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius
nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane
- diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei
uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi
lapis
- cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal
et mortuus est
- quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus
Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum
custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo
David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem
- et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti
sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem
- quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce
famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei
- et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super
asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est
nuntios David et facta est illi uxor
- sed et Ahinoem accepit David de Iezrahel et fuit utraque
uxor eius
- Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti
filio Lais qui erat de Gallim
- et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David
absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso solitudinis
- et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo
tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in deserto Ziph
- et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex
adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod
venisset Saul post se in desertum
- misit exploratores et didicit quod venisset certissime
- et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque
vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae
eius Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius
- ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae
fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego
descendam tecum
- venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et
invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad
caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius
- dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum
tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et
secundo opus non erit
- et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim
extendit manum suam in christum Domini et innocens erit
- et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus
percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium
descendens perierit
- propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in
christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum
aquae et abeamus
- tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad
caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et
vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos
- cumque transisset David ex adverso et stetisset in
vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos
- clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens
nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui clamas et
inquietas regem
- et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis
alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem
ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum
- non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam
filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini
nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius
- cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est
haec fili mi David et David vox mea domine mi rex
- et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum
suum quid feci aut quod est in manu mea malum
- nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si
Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum
maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in
hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis
- et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram
Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut
persequitur perdix in montibus
- et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam
enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis
tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis
- et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus
de pueris et tollat eam
- Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam
suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare
manum meam in christum Domini
- et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis
sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia
- ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et
quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul
reversus est in locum suum
- et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in
manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut
desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo
manus eius
- et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo
ad Achis filium Mahoc regem Geth
- et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius
vir et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et
Abigail uxor Nabal Carmeli
- et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non
addidit ultra ut quaereret eum
- dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis
tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim
manet servus tuus in civitate regis tecum
- dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam
causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc
- fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in
regione Philisthinorum quattuor mensuum
- et ascendit David et viri eius et agebant praedas de
Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra
antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti
- et percutiebat David omnem terram nec relinquebat
viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos
et vestes revertebatur et veniebat ad Achis
- dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie
respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem Hiramel et
contra meridiem Ceni
- virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in
Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et hoc erat
decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum
- credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est
contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus
- factum est autem in diebus illis congregaverunt
Philisthim agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque
Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et
viri tui
- dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est
servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te
cunctis diebus
- Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et
sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra
- congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati
sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israhel et venit in Gelboe
- et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor
eius nimis
- consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia
neque per sacerdotes neque per prophetas
- dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem
pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad
eum est mulier habens pythonem in Aendor
- mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis
vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et
ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi
- et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et
quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animae meae
ut occidar
- et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia
non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem
- dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem
suscita mihi
- cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce
magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul
- dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier
ad Saul deos vidi ascendentes de terra
- dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex
ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et
inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit
- dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut
suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me
et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque
per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam
- et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit
a te et transierit ad aemulum tuum
- faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea
et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David
- quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram
furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie
- et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim
cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus
in manu Philisthim
- statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat
enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota
die illa
- ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus
enim erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et
posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me
- nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam
coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere
- qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi
sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super
lectum
- mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et
festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma
- et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum
comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam
- congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec
sed et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel
- et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et
milibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis
- dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei
isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus
Saul regis Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo
quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc
- irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et
dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et
non descendat nobiscum in proelium ne fiat nobis adversarius cum proeliari
coeperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus
nostris
- nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes
percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis
- vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia
rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum
est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me
usque ad diem hanc sed satrapis non places
- revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos
satraparum Philisthim
- dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti
in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non
veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis
- respondens autem Achis locutus est ad David scio quia
bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim
dixerunt non ascendet nobiscum in proelium
- igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt
tecum et cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere pergite
- surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius ut
proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem
ascenderunt in Iezrahel
- cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia
Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant
Siceleg et succenderant eam igni
- et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad
magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant in
itinere suo
- cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et
invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas
esse captivas
- levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et
planxerunt donec deficerent in eis lacrimae
- siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant
Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
- et contristatus est David valde volebat enim eum populus
lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et
filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo
- et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad
me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David
- et consuluit David Dominum dicens persequar an non
latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim
conprehendes eos et excuties praedam
- abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo
et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt
- persecutus est autem David ipse et quadringenti viri
substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor
- et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum
ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam
- sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae
passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non
enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus
- dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis
qui ait ei puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae dereliquit autem
me dominus meus quia aegrotare coepi nudius tertius
- siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et
contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni
- dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui
ait iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini
mei et ducam te ad cuneum istum
- qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem
universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro
cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iuda
- et percussit eos David a vespere usque ad vesperam
alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri
adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant
- eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechitae et duas
uxores suas eruit
- nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de
filiis quam de filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant omnia
reduxit David
- et tulit universos greges et armenta et minavit ante
faciem suam dixeruntque haec est praeda David
- venit autem David ad ducentos viros qui lassi
substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in
torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo
accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice
- respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui
ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de
praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum
acceperint recedant
- dixit autem David non sic facietis fratres mei de his
quae tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui
eruperant adversum nos in manu nostra
- nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim
pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas et similiter
divident
- et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et
praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc
- venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda
senioribus Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de praeda hostium
Domini
- his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et
qui in Iether
- et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui in Esthama
- et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli et qui in
urbibus Ceni
- et qui in Arama et qui in lacu Asan et qui in Athac
- et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in
quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius
- Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt
viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe
- inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et
percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul
- totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti
sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis
- dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et
percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes
mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio timore perterritus arripuit
itaque Saul gladium et inruit super eum
- quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus
esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo
- mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger
illius et universi viri eius in die illa pariter
- videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et
trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul
et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et
habitaverunt ibi
- facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent
interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe
- et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et
miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo
idolorum et in populis
- et posuerunt arma eius in templo Astharoth corpus vero
eius suspenderunt in muro Bethsan
- quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque
fecerant Philisthim Saul
- surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota
nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan
veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi
- et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et
ieiunaverunt septem diebus
Next: 2 Samuel
Prev: Ruth Up